Historia Domini Quijoti Manchegui II
Ignatius Calvus fuit 'cura missae et ollae' (ita se ipsum ferebat). Summum Cervantis opus in latinum vertere poena imposita est illi cum adulescentulus theologiae studeret in Seminario Toletano. Haec fuit causa. Imperatum erat ut cujusque discipuli lecto praeesset imago Christi crucifixi; Ignatio autem non erat nummorum satis ad emendum. Iterum atque iterum admonitus, ex duobus bracteolis metallicis rudem denique construxit crucem, ad cujus pedem titulum hoc adscripsit:
El que tenga devoción
verá en esto un crucifijo,
pero el rector, ¡quiá!, de fijo
cree que es el mal ladrón.
Tali poena damnatus, Ignatius implevit non classico sermone, sed illo macarronico sibi aptiore. Quod bene sibi vertit. Rector, primo capitulo lecto, ridens dixit puero: 'Sufficit, Calve, jam habes garbanzum aseguratum'.
Plura de Ignatio Calvo dicere parabam, sed qui Hispanum legat sermonem ipse videre potest, sicut Icosinatus fecit, hanc paginam: www.aache.com.
Omnibus lectoribus lectricibusque gratias ago quod legitis atque exopto beatitudines mille.
0 comentarios