De nimiis vocabulis
Heri scripsi veritatem esse vocabulum nimium. Multa enim vocabula nimia esse reor. Linguae ab homine creatae persaepe notiones inmanes, incredibiles, nimis altas videntur designare.
Tale accidit in mathematico idiomate, de quo exemplo mentionem faciam numeri quem facillime scribimus sed difficillimus conceptu est: centesima potentia numeri decem. (Prima potentia decem est decem; secunda potentia decem est decies dena; tertia potentia decem est decies decies dena; et quot sequitur.) Illa enim centesima decem potentia numerum efficit adeo ingentem ut nulla numerabilis res quam in universo invenire possimus tanta frequentia occurrat ut numerum illum non modo implere, sed ne appropinquare quidem posse videatur. Ita est, etsi particulas subatomicas in universo numeres: centesima potentia decem exstabit adhuc numerus nimius, ad rem quamque numerandam excessivus.
Idem, mea sententia, accidit in verbis quotidiani sermonis quibus abunde utimur quasi aliquid sibi velint: at nimia verba sunt. Horum in numero duco 'veritatem', 'semper', 'deum'. Intelligere putamus quod talia vocabula utendo dicimus, at nihil in universo eis congruere potest. Idemque tot alia. Res imaginariae tantum sunt.
Verissimum est imagines plurimum posse in hominibus. Curate ut valeatis
0 comentarios