Blogia
Thersites

Coca

Coca

Caucae natus est Theodosius, imperator primus huius nominis, anno cccxlv christi (hoc lapis quidam ait in oppido positus natali) ut scilicet Mediolani moreretur quinquaginta post annos.  Caucam numquam videramus, quod jam dicere non possumus sine mendacio.

Cauca locum occupat eminentem super flumen Eresmam, pulcherrimum situm ex quo cerni potest quantum aequoris cerealis parvum circumdat oppidum, vix hodie duorum milium incolarum.  Angustis viis spatiari placuit horas meridianas.

Est turris quaedam, quae procul artis mudecharis esse videtur, comminus autem sordes et opus caementicium demonstrat sese effectum ultimae tyrannidis hispanicae.

Est in postico aedium quarumdam (et viator aegre discernere partem assequitur) aedificium quoddam delirum, primo conspectu templum cathedrale mire deminutum, arctius, quantum potest, inspectum simplicem diceres acervum domesticarum tricarum.

Est lyceum pueris educandis cujus nomen, scilicet, Cauca est.  Album ad portam honores tribuit et Cervantes et Renato Goscinny auctoribus, quia et in Domino Quichote et in Asterige in Hispania uterque ad veterem Caucam alluserat.

Castellum Caucae plurimis interesse patet, quod deserto oppido tres conferti laophori (duo Japonicorum) horam aperiendi exspectabant.  Ex summo turris amplam conspicitur synopsin moenium et agrorum.  Inter urbis aedes apparebat minimum illum cathedrale nugarum compositum.  Opus est cuiusdam senis, dicit castelli dux, nuper rude donatus; morosus artifex nemini, ne magistratibus quidem urbis, dat ad domum suam aditus nec facultatem opus visendi suorum extremorum annorum...

0 comentarios