Blogia
Thersites

Eureca

Novo praeditus ordinatro, velocissimo quidem (imprimis prae priori vitiato atque jam Plutonis aedes incolenti) et callidissimo (domino plus, sine dubio), at nihil intellegens de novo systemate, ut aiunt, operativo, duas jam horas conabar in hoc scribere blogo.  Quod tandem potui, et ago, gaudio laetitiaque exsultans!  Thersites exsultat et vobis salvere jubet!

Addo (laetus quod possim) imaginem toletanam (ibi nuper fui, nam est magna et perpulchra collectio pinacum Domenici Theotocopuli pictoris quem Graecum vocant).  Cres mortuus est mdcxivº, quadringentis ante annis.

1 comentario

Nemo Oudeis -

Maxime gaudeo te iterum nobis scripturum esse: nam verba tua diu desideravimus!