Furor brevis (spero)
Illud ego nostrum, quam parvum, quam debile, quam carens, non autem est se contentus, aliud vult esse atque parva res, transit namque in nostrum, aliis parvis ego conjunctum fit nos, conglutinat quidquid circa contigit, pulvis, vexilla, sanguen, maximo gaudio colores, lemmata, fides, evadit in magnum, in maximum Ego quod nomen habet nunc sanctum, jam non illud ridiculum est et humile, attollit caput et conclamat se persam, quackerum, cathedraticum, christianum, vasconem, sequacem gregis pedifollici barcinonensis, collatorem symbolarum vel titivillicium collectorem, non ego debile hocce est tempore sed valens Nos atque egregium (quam praepostere!), ipsum se veretur, jam cetera ego minuscula atque miseranda despicit, scilicet quia non sint germanica vel communista vel pilleorum exaggerator aut sermocinator Graeco sermone antiquo, liberum et justum est primum illa periclitari, deinde illorum ora claudi, postremo illa caedi...
Brrr...
Nihil malum accidit mihi, beatus sum, amici mei valent, multa comedimus crustula. Sed cum stulto nuper disputavi et, o mirabilia rerum, iterum iratus sum...
Odi vulgus gregarium sed, quo rueremus sine hac cordum congregatione?
Cenavi hodie solus, cras cenabo cum discipulis, tertio... a tertio! Ibo.. ibo... Non audeo fateri, ne cui invidiae sit.
Valeatis omnes his Saturnalibus, vel genitalibus diebus Solis vel Jesus vel ejus qui vobis maxime placeat.
Faustus felixque sit omnibus (quisque in grege suo) annus imminens.
0 comentarios