Annus faustus felixque sit omnibus hic MMXII
Quem optime auguravi iter Romam faciens. Roma me cepit suis viculis: nunquam antea hoc factum est mihi, quod maius Romae sit desiderium redeunti quam accedenti.
En vobis affero frustulum minimum coloris ejus purissimi qui ex oriente ad ornanda templa omnia italica saeculis mediis veniebat, et a romanis azzurro vocatur. Argentarius Chigi id voluit in sua villa apud Tiberim sita.
Valeatis quam optime.
1 comentario
Keraunos -
spd :)
http://keraunos.blog.onet.pl/