Blogia
Thersites

Genji Monogatari

Si liber quem voluptatis causa legere coepisti non tibi placet, quid ages?  Lectionem pergere, velis nolis, an omnino relinquere?  Equidem cum librum ingredi non valeo, minime perseverandum puto, sed in aliud tempus relinquendum.  Hoc haud semel accidit: fabulam egregiam Malcolmi Lowry Sub vulcanum bis abjeci prius quam perlegere, magna tandem voluptate, possem.  Libro cuique sua tempestas animi.

Idem rursus accidit dum Marochio commorabar.  Eo librum quendam tuli legendum, sed forte taedio me affecit.  Feliciter Elisabeth libros contulerat quasi non hebdomade sed mense toto ibi victuri essemus, et commodavit fabulam Japonicam scriptricis Murasaki Shikibu Genji Monogatari vel Historia Genji principis splendentis.  Sic iisdem diebus et regnum adivi quod numquam antea cogitaram, et opus legi quod numquam legendum paraveram: regiones pariter alienissimas mihique ignotissimas simul visi.

Lectam fabulam placuit, etsi minime Margaritae Yourcenari consentio, illam esse optimam maximamque fabulam omnium litterarum (omnia enim legisse Margaritam dubito, nec Steiner nec quenquam).  Subridicula Japonica illius fabulae nobilitas visa est, tota otio dedita, id est aromatibus, vestibus (manicis praecipue), caligraphiae, poesi Sinensi, venereis coitionibus; bella saltem despiciebant.  Sed illum orbem alienum ejusque caerimonias me parum intellexisse vereor.  Ut in ludis puerilibus, nonne sericas vestes induerim personis ex fabulis Gogoli extractis, nonne digitis oculos tetenderim ad orientales scilicet fingendas personas Casanovae Venetiani?  Quod difficile non est: oportet enim ad ignota accedere per satis nota.

2 comentarios

Nemo -

Confiteor me Genji Historia numquam legisse. Hoc de libro tamen altero in libro, Haruki Murakami 海辺のカフカ (vel "Kafka in Litore"), in quo veri "orbes alieni" sunt efficti, olim legi. Sed si litterae modi superrealismi tibi placeant, Kafka in Litore quoque tibi placeat.

Nonne omnis nobilitas subridicula, vel etiam perridicula? Quisque rex vitam agit suo in regno ut "alienus in terra aliena"; qui rex umquam in civium suorum more versatur? Si ridicula non sit nobilitas, quomodo nobilitatem cognoscamus?

Pastrix -

De Historia Gengi: Fateor ego me quondam hunc librum legere coepisse, sed eum, vix nonnullis paginis lectis, e manibus meis cecidisse. Te hortante, iterum conabor...
Vale.