Blogia
Thersites

De nomine stellae

Mea parva amica Snehal, puella aragonensis pulcherrimo corpore indico, jam stellam habet cognominem.  Donum fuit patris, qui per interrete obtinuerat ex catalogo stellarum ’in linea’.  Nunc Snehal exsultat, ex me per matrem postulat ut noctu exeamus ut in nocturno caelo propriam et cognominem stellam ipsis oculis videat.

Stellam quaero (AR 22 h 10 m, Dec - 28º 17’).  Est, nisi fallor, in Pisce australi.  Ne Snehal decipiatur timeo, nam stellae magnitudo sexta vix sine lentibus decernetur nocte nigerrima.  In praesentia spem nubes procrastinant.

Sed cum primum sol diu splendeat, iterum nox sine nebulis stellas monstret, exibimus ad Snehal sidus videndum.  Digito monstrabo pulcherrimam Formalhaut atque illic, inquam, stella tua est.

1 comentario

jlcg -

Summa curiae rei publicae Americanae societates ad commercium deditae iura personae humanae exercere possunt iudicata est.
cives Americani hominum opulentium arbitrium qui pretium praefecturae statuant pertimescunt.
hodie in Tacito "P. Dolabella censuit spectaculum gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum qui quaesturam adipiscerentur".
nihil novi sub sole.