Novi nuntii latini
Per blogum Sandrae, quo tam utilia atque grata didicimus, notitiam accepimus novorum nuntiorum latine radiophonio editorum a Christophoro Macias qui in studiis malacitanis profitetur. Quae notitia summo gaudio summaque gratia in primis accipienda est, nam hi primi (equidem Sandrae etiam in hoc fido) nuntii latini in Hispania radiophonice sunt editi.
Latinitas in Hispania, haud semel dixi, miserrime jacet. Scribere audere latine, ne dicam radiophonio loqui, quamvis hominis audacis dici possit, potius hominis magnifici atque humilis aestimare forsan oporteat, cum tam facile sit ut sententiolas nugasque prodentium ignorantia, si minus nudata, certe per suturas, ut ita dicam, pelluceat ac publice pateat. Qua de re has nugas relegentes ipsi fimus quotidie certiores.
Aliquantum tamen gratiam amittit res cum nuntios audientes docemur non omnino latinos esse, sed hispanicos plerumque, paucis intermissis anfractibus latine lectis. Sed hoc aliquantulum gratiae, non omnem non maximam non magnam partem adimit.
Gaudium tamen et audientis spem aliquanto plus officit unus aut alter lapsus in accentu, hic ille soloecismus in verbo, nonnulla barbara constructio, quibus omnibus nuntius plus justo foedatur. Patet Christophorum Macias vivam Latinitatem minime colere; liquet ei esse colendam.
Exemplo sint nuntii proximis idibus juliis editi (quos per Sandrae blogum audias sis suadeo). Ex his tria tantum gravioris momenti menda monstrare volo.
"Censebat ut hoc paulum temporis perduraret". Qua in sententia illud "ut" cum subjunctivo praeterito prave subicitur verbo ’censendi’, cum ipsum praeteritum et ad futura referatur et (sicut per hispanicam patet interpretationem) minime voluntatem sed declarationem exprimat.
"Ut nobis persuaderet discrimen celeriter desinaturum esse". Ubi nescimus quid sit ’desinaturum’, quamquam licet imaginari verbum quoddam ’desinandi’, a verbo ’desinendo’ aliqua via exortum.
"Praesidens noster nuntiavit se fiscale pretii additamentum (Hispanice IVA) ascensurum esse", facetissime dictum est, cum cogites ’praesidentem’ noster fiscali additamento equitantem. Auctorem fefellit lingua sua, ubi verbum ’subir’ cum ’sursum ire’ significet, tum etiam ’sursum portare’ sibi vult; at non ita dici potest de ’ascendendo’, verbum quod, optima saltem latinitate, solas patitur objectas res ad quas ascendat subjectus.
Non improbare cupio Christophori incepta, cuius scientia sufficeret, certus sum, ad illa menda corrigenda sine auxilio nostro. Sed ipse professor, cuius vox tam bene sonat, cuius accentus non invenustus est, non modo neglegenter aliquanto se habuisse confitebitur sed etiam concedet hanc reprehensionem meritum esse.
Multa adhuc Christophoro (sicut omnibus, quis hoc neget?) discenda sunt. Sed ad menda id genus corrigenda (et hoc est quod maxime intellegi cupio) una est via: cultum vivae latinitatis.
Si ea patientia usus est lector ut hactenus legerit, relegat postulo paragraphum alterum. Quicumque in Hispania hodie, hisve in latinitatis desertis, vivo conamur uti latino in hoc discrimen incidimus, invitos exemplum fieri pravae latinitatis. Quid enim sumus nisi tirones?
2 comentarios
Thersites -
Sandra -