Quies
Primus vesper placidus, post aliquot dies. Tempus impendo marmori poliendo dum ad radiophonium una attendo aure. Placet radiophonium audire, dum aliquid manuale et tranquillum progreditur.
Ducentos abhinc annos et undeseptuaginta (locutor si non mentitur) hodie natus est in Fuendetodos (in Aragonia, non longe a Caesaraugusta) magnus pictor Franciscus de Goya. Haec natio suum pictorem veneratur tanquam deum. Saepe dictus est 'ille surdus genialis'. Goyam amo, sed Thersites non forem si non subridiculam hanc venerationem ducerem, per quam eiusdem aestimari non raro video picturas juveniles (egregias aliquas, alias exsecrabiles, magnas nullas) atque opera quae perficit post quadragesimum annum aetatis. Hoc maximum in eo est, mea quidem sententia, quod se ipse longe superavit. Claudicabat saepe manus dum juvenis delineabat: sed juvenilis delineandi paupertas fit maxima vis operum senilium. Hoc est plus quam geniale: est labor, conamen, pugna ad excelsa. Humana, non divina. In Goya vera est sententia: omnia vicit labor improbus.
In radiophonio loquitur aedilis Fuendetodos: in hoc parvo vico videri possunt opera omnia chalcographica domini Francisci.
Nunc loquitur Rafael Azcona, qui octogesimum annum explet. Multos libellos scripsit celeberrimis cinematographicis fabulis. Eum audiens bis cachinnavi. Est homo jucundissimus, summa arte praeditus et loquendi et narrandi. Quis posset eius sapientiam et laetitiam octogesimo anno adipisci! Haec, inter alia, hodie dixit: 'Nimium tristitiam admiramur quasi ea sola foret res alta et grave: sed potior est laetitia et risus, et non minus seria res'. Plane assentior.
0 comentarios