Negrín
Inter libros quos junio mense clausi unum nolo praeterire sine commentario, quamvis minimum. Nam vitam narrat hominis qui inter nobilissimos simul atque ignotissimos est saeculi hispani praeteriti. Quis enim quid scit de Johanne Negrín? Quaenam institutio est illius dicata honori vel memoriae consecrata? Quod lyceum vel collegium vel nosocomium nomen gerit illius qui primus fuit publicus minister extremis II Rei Publicae annis?
Lectio hujus libri (Moradiellos, Juan Negrín, Península) hominem aperit bonum, vel bonum in itinere ad optimum, divite loco natus, si minus nobili, cujus ingenium pater ditavit ad universitatem germanam mittendo ferme puerum, ubi eluxit, et unde regressus est medicus factus inter primos eorum qui novam saeculi physiologiam condiderunt. Etsi in Civitates Foederatas Americanas studia continuaturus ire volebat, munus accepit, ab egregio medico Ramón y Cajal traditum, scholam regendi physiologicam Matriti. Ibi ergo versatum, scientiae totum deditum, mediocris tyrannis militis Primo de Rivera ex laboribus ejecit, paulatim politicis rebus attentiorem. Factionem socialistam sequax, evenit deinde Res Publica, postea militaris vis...
Hic fuit astrosus eventus viri qui locandus erat inter primos Hispania sapientes: in Hispania nasci, in illa Hispania, nondum satis longinqua mea sententia, fratrum fratres trucidantium. Si discipulos Negrín audieritis (quorum nominibus unis admiratio est: Severus Ochoa, Franciscus Grande Covián) egregium fuisse illum hominem atque magistrum liqueret. Sed qui homines de Negrín loquuntur? Qui bello civili adfuerunt, vel animo adsunt adhuc. Illis omnino hujus fortis ministri figura deformata est odio, furia, doloribus. De quibusdam diurnariis nostri temporis, potius tacendum est: de eorum furiosis scriptis silentium est ratio piissima; ceterum Negrín ille, quem delineant, inverosimilis est.
Paginas volvens hujus libri, virum mirabilem cognoscere coepi de quo notitia omni nobis ablata erat. Quam longae sequelae illo sunt bello nefando! Multi ablati sunt nobis. In hoc, virum abstulerant cujus vita, cogitatis, moribus, tranquilli, contenti, immo elati Hispani possemus esse.
3 comentarios
Petrus -
Thersites -
JLCG -