Blogia
Thersites

Vale, anne pessime

Missus postremo est annus academicus.  Pessimus mihi sine dubio ex omnibus quos passus sim.  Non modo quattuor horae superadditae sunt hebdomadi meae (maxime proficere nos reputant scilicet consules nostri, illi stolidi, minutis quotidie coacervatis), sed discipulorum etiam genus...

Miseri, quae est vobis culpa?  Unum dicam: in postremo baccalaurei grege (in quo persaepe requievit magister, cum jam perfectus sit difficillimus labor) minor puerorum pars meorum latino prius studuerat, maxima non modo primum latini cursum praeterierat, sed nihil insuper conata erat per ferias aestivas id discere.  Quid agas in cursu tale?

Plus dimidiae pars ideo cursui latino aderant, ut mathematica fugerent.  Sicut clamare solebat magister noster, Seraphim Agud: "Ab aratro profugi!"

Multies mecum reputavi: "Hoc boni est nobis in re pessima: quod in peius ruere res non potest!"  Sed potest.  Potest.  Quotidie potest.

Hic annus pessimus fuit.  Sed erit peior.

Horae fortasse addentur.  Et nos seniores erimus, et lassiores et stultiores.

Sed nihilominus gaudebo libertate aliquot diebus recuperata.  Aestate iterum novos codicillos novis discipulis pangam, quasi optimis futuris.

Et requiescam, requiescam, requiescam.

Claudius domum suam invitat me, ad Confoederationem Helveticam.  Ibo, puto.

0 comentarios