Ibdes III
Omnia templa, montes, aedes, nihil essent sine vivis hominibus. Inter memoratu digna quae in Ibdes invenimus, Antonia anus erat unum et octoginta annos nata quae non modo vendidit cerasa dulcissima, sed paene omnia quae vixerat ad narrandum prompta fuit. Quam faceta mulier! Eam videte cum Pilare complexa; altera Pilaris manus cerasorum bursam sustinet, altera libram qua Antonia cerasa sua ponderaverat. Libra hispanice adhuc 'romana' vocatur et, bene videre potestis, in usu est. Valete.
4 comentarios
jlcg -
Thersites -
Quod conjicis verisimile est, amice jlcg. Doctrina 'vascoiberismo' appellata, quae vasconico hodierno sermone ad vetera utitur intelligenda, aliquot incognita resolvit vel resolvere visa est; sed cum illius usus in abusum vergeret, fidem et laudem paene totam amisit. Equidem memineram nomen montium qui 'Iberici' hodie, antiquitus 'Idubeda' nominabantur, explanatum fuisse ab IBI BIDE quod vasconice sibi vellet 'via taurorum'; hoc autem veriloquium melius mihi congruere videtur cum vocabulo Ibdes. Quid censes?
jlcg -
Nemo -