Blogia
Thersites

Sol sol sol miii tx tx tx pfff

Saturnalia hodie incipiunt et iratus sum.  Nam commentarium longum et, sicut mihi ipsi videbatur, pinguem et elegantem, nuper scripseram cum, merda, merda, merda, haec machina in malam crucem eum amisit.

Quid plura?  Fortasse non tam pinguis nec elegans erat.  Sed iratus nihilo minus sum.

Hoc in fine dicebam: omnia memorabilia hujus diei, reges pappas atque imperatores, bella atque civilia, pili facio, et diem tantum natalem celebrare volo Ludovici Beethoven.

Nunc valete.  Jam nullum verbum Saturno nec Apollini dico, cum commentario meo minime faverint.

Valete.

6 comentarios

Thersites -

Gratias tibi, Keraune. Quod aliquid simile sit nobis, consentio, etiam aliqua (ita diceret dominus Quixotis). Hi primum in mentem veniunt, cum recolam quae communia habeamus, Potocki et Has, cujus opera (et fabula et pellicula De manu scripto Caesaraugustae reperto) non modo egregia mihi quidem videntur, sed quasi propria et domestica. Gratias iterum, et quod legas et quod scribas.

Keraunos -

Ego Keraunos commentarium suprascriptum scripsi sed nomen meum dare oblitus sum.

Anónimo -

Ave Thersite. Ego in Polonia habito. Patria mea est procul ab Tua, sed et Tua hispania mihi placet. Semper sentiebam et Poloni et Hispanii habebant aliquid simile.
Non sum optimus latinista sed latinie scribere et legere amo. Blogum tuum interdum lego. Vale!

Thersites -

Ave, Keraune! E qua nube te dejecit Juppiter? Ubi terrarum habitas, o fulmen latinum?

Si stulta scribis, amice Nemo, scribere perge, nam stulti sumus non pauci quibus tua placeant et callida videantur. Vale!

Nemo Oudeis -

Ordinatra et machinae hodiernae cum nos adiuvare debeant saepius quam decet videntur nihil aliud velle quam vitam difficiliorem reddere: saepe illud programma c.n. Verbum a Microsoft effictum obstat quin possim verba apte recteque scribere, et fere semper verba mea mutat in verba etiam stultiora (quis crederet etiam stultiora quam mea posse scribi?) usque ad insaniam.

Keraunos -

Machina computatoria nonumquam irascamur.