Blogia
Thersites

Maria C. E.

Puellam eam noveram.  Adulescentiam vidi paulatim pati, nam ejus parentes sorori meae sunt amicissimi, atque quotannis utramque conveniebam familiam die certa natali.  Faciem ergo repperimus primo varis conspersam, deinde limpidam prima juventute.  Cum sponsum sibi sumpsisset, semicani omnes et omnino cani vel calvi solitis querimoniis nos dedimus: tempus fugit, senescimus, cetera.  Anno proximo monstravit filiam (paucos adhuc menses natam): equidem in ea admiravi mulierem plenam, vitam plane florentem.  Nunquam sic renidere videram.

Mercuri die imber fortis erat, machina lapsa est...  Mortua est illico.  Cum ea vehebatur filia undecim mensium, quae vivit femore tantum fracto.  Solis die terrae dedimus Mariam.

Hanc historiolam scribere nolebam, oblivisci non possum.  Memoriae suae sit gratus hic verborum levis tumulus.

3 comentarios

Ludovicus -

Quod accidit? Ubi es, frater mi?

Sandra -

Doleo amicae mortem, mi Thersita, sed magis doleo filiae uitam sine matre. Vale multum.

Icosinatus -

Quam magnum dolorem propinquis affert mulieris juvenis tam inexspectatus decessus!