Metus
Sunt dies quibus e lecto non surgeres. Ad lectum adeo nunc quietis cupidus, diem obliturus. Vita nonnunquam tristis est, nihil circa vides nisi omnia maeroris plena. Inferna ceteri sunt. Aliis enim caelum sumus, si volumus, si minus inferna. Forte fortuna plerique nati sumus vitales, cute rudi et vulneribus dura. Nonnulli autem... Sed tellus omnibus eadem est: non adeo condicionibus distamus mortales. Verum minime refert quomodo res se habeant, si putria sunt caput vel cor. Sub imaginibus vitam agimus. Homines qui nos praetereunt, quos praeterimus, qui apud nos ambulant, quid valent? Caeci nos ambulamus, homines veros despicientes, ad solas attenti larvas quas nobiscum sub craneo gestamus.
Aliquid metus serpit cum vides amentem, furiosum, melancholicum: cur adhuc stas? Illi qui patitur res peiores quam tibi non sunt: cur ille talia suffert? Immo cur tu hilaris es adhuc?
0 comentarios