Ad Pasqualem de errore lectionis
Non, quod ego maxime mirabar illud est, quod ejus vici nomen, quod indigenarum vocabulo ’Chistén’ est et, ut litteris graecis scribam, ζισ-τέν sonat, idem esset atque illud quod in ore ceterorum Aragonensium (ripas praesertim fluminis Hiberi incolentium) ’Gistain’, etiam ’Gistaín’ perscribitur, et ita sonare solet (litteris denuo graecis adhibitis): χισ-τα-ίν. Quomodo esse potest?
Explanatio mea, etsi demonstrare nequeam, exstat adhuc mihi quidem sola quae totius rei puncta amplectatur simulque verisimilis videatur.
Demonstrare non possum, sed verbum ’Gistain’ non est nisi illud quod nunc nos, hispanicum sermonem loquentes, scribimus ’Chistén', sed ab aliquo scriptum linguae francogallicae perito. Illo enim sermone, ’Gistain’ ζιστέν sonat.
Esse potest ’Gistain’ scriptura francogallica? Certe potest; Pyrenaeos nostros montes non initio percurrerunt, amore dico cognoscendi, caesaraugustani nec matritenses, sed homines ultra montes nati sicut, exempli gratia, Lucien Briet ille cujus photogrammata tam tibi sunt cara.
Potestne fieri ut nihil chartae nostrae geographicae aliud initio fuerint nisi francogallicas prave imitatae? Ita mihi quidem videtur, sicut tot fabulae russicae quae lectae a nobis fuerunt non ex russico, sed ex francogallico sermone sunt interpretatae, vel, ne longius abeam, dictionnarium hodie usitatissimum inter pueros hispanicos nihil est nisi mediocris epitome illius Felicis Gaffiot.
Ceterum, quod fieri possit ut nomen geographicum aliquod in usum veniat ipsorum popularium non ex ore loquentium, sed ex lectione (etsi prava) chartae cujusdam geographicae, satis, ut opinor, mane demonstratum est.
1 comentario
pasqualis -