Blogia
Thersites

Abecedarium

Abecedarium

Testa haec servatur in parvo museo templi cathedralis Tutelani. Inventa est in agro Castellionis (vici non longe a Tutela siti) appellato 'El Montecillo'. In ea legi potest pars abecedarii, primis saeculis nostri computi attributa. Quis non agnovit in ea litteras quibus adhuc utimur? Analphabetus jure diceretur.

Et mundi litteras? Quot litteras mundi legere valemus? Ad eas omnes vere analphabeti dici possumus, vixque ab elementis primis progressi.

3 comentarios

Thersites -

Ave, frater. Erat etiam franciscanus! Gratias ago tibi: non ultra de auctore quaesiveram. Num per interrete legere potuisti 'De demonialitate'? Vale semper.

Ludovicus -

Kaire, Thersita.

Valde gavisus sum legens Sinistrari (“de daemonialitate” quoque...) et commentarios tuos jucundissimos.

Vale, frater.

Nemo -

Melius scripsit ille discipulus qui has litteras in testa incisit quam plurimi discipuli in nostris scholis hodiernis, atramentum et chartas adhibenti, possunt scribere. Fortasse testae sunt eis a nobis dandae.