Blogia
Thersites

Francogallica lingua e PRP provenit

Galeam induo, ne quis lapidem in me jaciat, de theoria dicturus Ivi Cortez.

Num re vera scimus, cum 'lingua latina' dicimus, haec verba quid sibi velint? Sermo quilibet immanem habet facultatem contrahendi objecta (in unum verbum omnia, 'mundum' exempli gratia) vel contra sine fine extendendi ('draculam' puta sis). Nec aliter fit, immo acrius, cum lingua de se loqui vult. Definiendum est prius, si verba intelligi vis. 'Castellanus sermo', ne longius abeam, quid est? Non una lingua, sed plures, idemque nulla, cum ventus sit nulloque in loco capessendus sedeat. Quibusnam praecipue rebus lingua constat? Lexematibus? Typis morphologicis? Regulis syntacticis? Quodam ut ita dicam cubiculo historico et geographico? Quadam eorum conjunctione? Hoc tantum dicere conor: lingua aliquid est labile et informe, quod facile de manibus amittitur, et de quo facile quovis praedicatur.

"Francogallica lingua e latino minime provenit". Sophos! Statim stupor. (Quis enim ignorat illam linguam e latino vulgari exiisse, magno e Germanicis verborum flumine --ne longius post Argentoratense jusjurandum eamus-- a Francis allato?) Sententia illa caput pulsat: multa dicere videtur, multa promittere. Avidi ad argumenta currimus.

Quorum nisi fallor duo sunt capita: nimiae sunt mutationes, nimiumque celeriter factae. Linguae neolatinae nimis longe absunt ab latino Ciceronis; quod latinum paene mortuus erat sermo ducentos post annos ab illius morte. Italicae, hispanicae, francogallicae linguae non ergo ab illo exeunt, sed ab alio.

Hoc vere paene nemo infitiabitur. Hae romanicae linguae enim, non ex Ciceronianis orationibus exire videntur, sed ab alio (ex classico proveniente, secundum opinionem communem) jam commixto et demutato sermone, quod caliginose 'vulgare' vocamus.

Sed cum francogallam linguam e latinam provenientem dicimus, non modo sententiam generalem ponimus, sed multa etiam minutissima facta linguae, phonetica, morphologica, syntactica, cetera, per illam generalem notionem explicamus. Loquimur inde de mutatione c- initialis in ch- (campu in champ, casa in chez) vel de abusu diminutivorum (oreille ab auricilla, oiseau ab avicella) vel de substitutionibus classium verborum (montagne ex montanea, non ex monte) et sic de ceteris. Forsan errem in exemplis, quos arripio sicut in mentem veniunt; sed hoc est quod monstrare volo: per illud, latinam scilicet originem, plurima satis explicantur.

Quid autem per argumenta Ivi scimus? Ne unum verbum quidem, ne unam mutationem phoneticam, ne minimum factum linguae splendidius micat ex ejus argumentis. Sed scientiae in primis explicandum est, ex ea lumen quaerimus quod in facta cadat ut melius perspiciamus.

Equidem paululum defraudari videor argumentis hominis lectis (non ex libro, certe, sed ex blogio). Quid in illis novi? Admirabuntur quidem qui putarent omnes europaeos saeculo primo juxta Ciceronianas orationes locutos fuisse. (Ita Asterigis Obeligisque delineator --vel hollywoodienses sutores-- militibus romanis omnibus unam eandemque vestem induerunt.) Sed (ut in veste legionaria) etiam uniformitas linguarum numquam fuit, nisi forsitan graecae (qui sermo in usu fuit Siciliae usque cum insulam islamici caperent saeculo VIII). Facile intelligitur qua de causa anglica lingua celeriter mutaretur; nescio cur eaedem et potissimae causae non in latino viguerint.

Vae mihi! Facilius pars destruens excogitatur quam construens! "Francogallica lingua e latino minime provenit." Sit sane. Unde ergo? "Ex italico." Quid? "Ex italico." Quid ais? Quid ego disco, latinum vulgare 'italicum' vocando? Ignorantia mea nec crescit nec minuit. Idem assequeremur si sermonem Cartesii provenire dicimus e 'protorromanico pristino communi', vel e 'guturino antiquo'. Non nomina quaerimus, Occami sequaces, sed illuminationem factorum. Dum ex theoria non ultra explicentur, puto nihil esse nisi arbitrariam nominis permutationem. Ut verbis hispanis utar quibus solemus: ad iter eiusmodi, pera non opus erat.

Dixi, celeriter et confuse. Rogo ut indulgeatis. Sed hoc praecipue, in fine orationis meae, indicare cupio: Ivus Cortez optimus mihi videtur vir, opusque ejus legens spero plus discere de sermone latino. Necessarii sunt nobis homines qui cogitent, qui saltem sint, ut Johnson, innocui laboriosi.  Valete.

2 comentarios

jlcg -

Pronomen Anglicum est who,whom.

jlcg -

Casus accusativus pronominis Anglici e lingua vulgare in presens tempus excidit. puto originem linguis non esse. Nomina earum ex industria humanae mentis ficta sunt, linguae ipsae mutant gradatim fere sensim.