Saltus ii
Decem duodecimve post dies, in bibliotheca lycei sedebam (nam rectores educationis atque administri nolunt, ut patet, bibliothecarios omnibus lyceorum bibliothecis adesse, quoslibet rati professores huic muneri implendo sufficere, adscriptis horum tres vel quattuor horis subsecivis), sedebam, inquam, in bibliotheca hora refectionis vel recreationis. Qua hora discipuli plerumque sub dio esse deberent in area, vel currentes vel ludentes vel paniculos comedentes; sed hoc ita non fit, nam mos in nostrum lyceum paulatim irrepsit, et inveteratus nunc est, ineundi tumultuarie in bibliothecam, non ad studendum grammaticae vel physicae, sed ad comiter colloquendum et rixandum. Hunc morem restiti dum potui, sed hoc anno deditus sum, et satis facere bibliothecae videor, si per aliquod verbum durum, vel in improbissimum quemdam per severum intuitum, nulla fracta est fenestra vel liber deminutus.
Omnibus ergo bene est in bibliotheca isto more (nihil de me dico), usque ad diem quo probationes incipiunt extremae. Tunc multi de capite suo cogitare coguntur, tunc libros requirere, tunc studere conari scientiis quorum nunquam antea codicilli vel manualia aperta erant. Jam in bibliotheca non modo clamores audiuntur et fremitus barbari, sed nunc susurra quaedam silentium reclamantia, voces interdum iratae quae ceteras volunt suppresas. Omnia haec percipiebam, sed nihilominus ordinatro meo in mensa proffesoris scriptoria ad mea permanebam intentus, quasi in alto silentio montis laborare possem. Sed oblique intuebar quasdam puellas, quarum intuitus ad me si sagittae fuissent, mortuus jam pridem essem. Thersites autem stultus, surdus.
Quid autem denique accidit? Una ex iis puellis, maximo meo stupore, consurgit, incedit, ante me consistit. ’Audi’ --imperat voce subirata-- ’silentium jube, quia ad probationem studere debemus’. Vix credebam huic, quod ipse videbam oculis. ’Sed tu, tune meministi mei?’ ’...’ ’Nonne tui ipsius meministi nuper salientis, fere in caput meum incidentis?’ Illa nihil. Severo gestu, caperrata fronte. ’Ejusne ergo non meministi, quod mihi responderis quaerenti?’ Illa tandem, ’Si quo modo te verbis vexavi, ignoscas quaeso’. (Est istis memoria opinione deterior.) ’Non, nequaquam, nullo modo me vexasti verbis. Nullum verbum fecisti. Abiisti quasi paries essem, quasi forem arbor in via sine anima. Et nunc, tu ipsa quae auctoritatem despexisti professoris, ex eodem auctoritatem poscis ne graveris a ceteris? Nonne is nimius est saltus?’
Brevi, his verbis injuriam vindicasse ratus, eam abire ceterosque tacere jussi. ’Exemplo in futurum forsitan didicerit’ --aiebat quidam collega. Nescio. Istos discere?
Ecce conspicuus cucurbitae flos. Cucurbitae? Fructus hac regione ’calabacín’ vocatur vel ’calabaza’ alias. Latine ignoro.
2 comentarios
I. P. Murgensis -
I. P. Murgensis -