Blogia
Thersites

Parvum sic et magnum non

Sub hoc titulo commentarios lego quos pictor Georgius Grosz de vita sua scripserit jam senex.  Opus commendabile acuti atque egregii stili.

Ceterum nimis iratus sum de ordinatro et de telephono.  Si qui nequam, nefarii ne dicam, me ludere pergunt, omnino tollam fortasse telephonicam lineam, adeo confectus sum.  Has paginas mittere maxime dolebit.

2 comentarios

Thersites -

'Apud nos'? Quinam estis vos, amice? Ceterum, forsan possim mittere filum. Olim investigabo, cum his rebus vacabo...

Nombre -

Miror homines adhuc habere lineam seu filum quo telephonum ex longinquo cum societate telephonica nectatur: nam apud nos pretio minore et maiore commoditate potest homo secum quolibet gerere telephonum gestabile, quod etiam uxores solent vocare "catenam electronicam in maritum filiumve imponendam."