Annus vetus, annus novus
Lactuca viridis (vel potius paene alba), una, longa, tenera. Illa lactuca rubra, quam radiccium appellare audivi ac trevisanum est celebre prandium, una. Rucula, quod satis est. Olivae, nonnullae. Ova elixa, emundata, in quattuor divisa partes. Thunnus oleo conditus, contritus. Caseus parmensis non mediocris, large erasus. Salis paululum, olei (si oleum scilicet sit olivaceum quod virginale vocant) larga eluvies, vel deliquium si mavis modestum. Acetum mutinense, modus nec ultra. Haec contributa fuit mea.
Christina attulit optimum caseum graecum, pheta vocatum, quem oleo intinxit et large consparsit bracteolis origani atque rubro capsici pulvere (vulgo his oris ’pimentón’).
Francisca portiones melomeli (vel chrysomelini dulcis, a se confecti) in catino disposuerat, et cum advenimus guttum devirginavit vini burdigalensis.
Si haec omnia forent, satis forent nocti optimae parandae: pransus, coetus, amicitia. Sed Francisca, quae citharam discit (vel ’gitarram’ hodierna usus voce dicerem, ne quocquam antiquum organum imaginemini), cogere non nos coegit, et ultro cecinit nonnulla carmina, suo more, suavissimo et minime insulso.
Haec optima ac nullo modo apparata fuit nox in Castri Montis Caji pistrino.
Hodie multo mane lectum reliqui et quattuor horas per avia montis Ambeli spatiatus sum. Sic mihi placuit annum novum inaugurari, quem vobis opto quam felicissimum hoc photogrammate animalis, filiarum et mei ipsius umbris facti, multis abhinc annis. Valete, estote felices.
0 comentarios