Blogia
Thersites

Laetamen

Heri cum filia iter feci ad montes Guara (non longe ab Osca, a septentrionibus).  Longe spatiati sumus per Ibiecam ad meridiem, deinde ad occidentem ad monasterium usque Sancti Michaelis de Foces, redeuntes postremo ad Ibiecam.  Machinam photographicam non gerebam, sed telephonio munitus eram novo, eorum quae non modo loqui e longinquo sinunt sed etiam imagines capere, notulas exarare, dies natales cognatorum meminisse, tetrix ludere, ubi terrarum sis cognoscere, et milia ceterorum quae adhuc ignosco.  Ignosco, exempli gratia, quo modo imagines quas heri excipiebam huc prodam.  Conatus sum, sed frustra.  At discam.

Filia tristis est.  Qui potest, hic pulcherrimus flos vix in lucem apertus?  Nihil plus affert maeroris homini quam dolor nati.  Sed in melius ibit.  Habet in se quo progredietur.  Sed dum haeret, quam anxium cor!

Ne ipse claudicem, totus me do studiis et oleribus.  Horum terram laetavi equorum stercore quod nobis dono dedit amica Francisca.  Jam betae atque borragines multo plus arrident...

0 comentarios