Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Enero de 2012.

Annus faustus felixque sit omnibus hic MMXII

20120108212328-12i4-162.jpg

Quem optime auguravi iter Romam faciens.  Roma me cepit suis viculis: nunquam antea hoc factum est mihi, quod maius Romae sit desiderium redeunti quam accedenti.

En vobis affero frustulum minimum coloris ejus purissimi qui ex oriente ad ornanda templa omnia italica saeculis mediis veniebat, et a romanis azzurro vocatur.  Argentarius Chigi id voluit in sua villa apud Tiberim sita.

Valeatis quam optime.

08/01/2012 21:23 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Insatiatus

20120117131518-12i4-385.jpg

Ex itinere reversi plerumque sumus contenti, quae vidimus ruminantes iisdemque saturi.  Non ita nunc sentio.  Roma regresus sum majore etiam urbis cum desiderio quam irem, et sex dies in Italiae capite fugax fuerunt aura.

Culpam libro quem ultimis ante iter diebus legebam tribuo totam.  Nihil, vel pauca sunt in hoc libro quae non antea legeris (qua de causa codex, quem dono dederat amicus multis abhinc annis, vix erat apertus a me), sed mirum in modum ordo locorum in libro, qui idem est atque ordo locorum in urbe ipsa, animo nostro omnia illa (et libri et urbis) loca, in novum et splendidiorem redegit ordinem.

Auctor est Hadrianus van Haeck, nomen illi ’Breviarium urbis Romae antiquae’, ediderant Lugduni Batavorum Brill et Romae Bretschneider anno MCMLXXVII ’viatorum in usu’.

Librum namque ad hoc compositum est, ut in manu habeas, dum Romanum per vicum spatiere, unde legas quid de eodem vico inveniri possit Catonianum vel Livianum vel cujuslibet auctoris antiqui latini.  Non ita usus eo libro sum, sed lectio sola, chartis simul in ipso libro allatis studiose conspectis, alte me, sicut supra dixi, commovit.  Quam vere illud dicitur, mutato ordine nova fieri jam pridem nota.

17/01/2012 13:15 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De romanis hujus saeculi

20120127212040-copia-de-12i4-380.jpg

Nobis intus est omne malum, omne bonum.  Utrum, vel quota utriusque pars erumpat, ingenio, doctrinae, moribus, etiam fortunae debemus.  Non aliter nationes, quibus est quidem aliquod animi temperamentum, certe mores, plus minusve sapientiae, sors, si quid est, quam misera vel felix hominibus contingit singulis.  Etiam gentes et populi vexatis sunt morbis animi, tristitiis, cupiditatibus.

Id etiam nos scimus, qui sicci nati sumus et plurimis a mari longinqui milibus passuum, ultimum navem relinquere ducem.  Partes ergo Italicis iterum contigit agere pessimas, immo ridiculas si excussationem ducis respicimus, se casu in scapham cecidisse.  Num fortuita est historiola haec?  An conexa est cum spiritu (sit venia verbo) qui annos hos Italiam dominavit?  Mihi ita videtur, gubernatorem istum atque facinora ejus maxime berlusconiana esse.

Sed Roma reversus aliud in meliorem partem dicere de Romanis volebam.  Nam multo diversam nuper inveni hanc Romam, atque illam superiorum temporum.  Nitidior enim et mundior est haec Urbs, omni manente colore.  Et lepidius atque tranquillius ejus vias perambulare videbamur, nesciebam initio qua de causa...  Paulo post rem satis perspeximus: non modo multo rariora transeunt autocineta, sed etiam quae vias percurrunt leniore incessu, minus agitato se gerunt habitu, multo majoribus et lenitate et silentio.  Credere potestis?  Frequentissimis uti potes et celeberrimis viis, nec audies illos antiquos clangores, illas voces lepidas --non aliter esse potest in illo lepidissimo sermone-- sed irritatas.

Etiam, quod pro miraculo habuimus, tarde ambulantes per Campum, sursum deorsum intuentes, pigrorum more viatorum, retro repente currum conductum --qui taxi vocatur-- nos artissime subsequi vidimus: viam liberantibus homo ille signum fecit nobis jucundum et amicum, ac classicum ille bellicum quo autocineta utuntur ne semel quidem cecinerat!

O, Roma, quam in bonam mutata!

27/01/2012 21:21 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris