Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Septiembre de 2011.

Quid vel quis exspectatur? (alterum)

20110904225138-11viii29-062.jpg

Forsan exspectatum facilius perspiciatur si superiorem figuram consideramus in eadem domus fronte.  Ea paulo plus quam caput est ante sacellum classicum.  Praeter valentius collum feminina videtur, capilli namque longi sunt prorsus consparsi, in vertice autem velo tecti. In sacelli tympano duae leguntur litterae, a et, supposita, o.

Etiam figura haec ornata est verbis: 'Quaerenda est', legitur in inferiore parte.

04/09/2011 22:51 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Quid vel quis exspectatur? (tertium)

20110905174024-11viii29-061.jpg

Figura ergo superior Occasio videtur, et sententia quae per figuras verbaque subintelligi videtur haec esset, occasionem esse quaerendam, dominum exspectasse donec aliqua veniret.  Quod contrarium absurdumque videtur, etiam si de mercatore vel feneratore quodam cogites.

Haec, vel talia, breviter cogitavi dum hac via Portus Namnetum spatiabar.

Num vobis aliud placet?

Sed hodie de emblematibus mihi, susque deque.  Vos autem valere jubeo.

05/09/2011 17:40 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Roca Bernardi

20110911214317-11viii29-098.jpg

Tranquillitas abest, curriculo resumpto, sed nihilominus has pergam nugas scribere, cum tam utiles mihi visae sunt ad discendum.  Simul autem me scio paucis sed egregiis amicis iter narrare.

Fortuna me duxit ad viculum splendide situm super abrupta fluminis ripa, cui consentaneum nomen 'Roca Bernardi'.  Multa ibi grata fuerunt, sed sol lumen mortalibus largitus non est.

Ideo bis habuit recte plumbeum hoc horologium, cujus verba tristia simul de nubibus in caelo atque de ignorantia in terra sententiam tulisse videntur: 'me sol, vos umbra regit'.

11/09/2011 21:43 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Fabula historica

Quod nunquam feceram hodie feci.

Dies nubilus hic natus erat: debili lumine relegere coeperam fabulam Pii Baroja Turma Brigantis (Bibliotheca enim Castro nuper edidit tribus voluminibus omnes Memorias de un hombre de acción) cum in mentem felix consilium venit: autocineto vehi ad locum ipsum ubi pugna, quae est fabulae cor, decertata fuerat.  Consultum, factum.  Post horam et dimidiam in corde non modo fabulae, sed etiam Castellae eram, atque in Aragonia reliqueram obscuritatem nubesque: nam sol splendide pingebat terras sorianas, salices populique nondum aureas autumni comas gerebant, ex longinquis caerulitatibus Urbionis aer frigidulus meridiem temperabat.

Non placent editiones picturis ornatae; necesse non est, mea sententia, Sankt Peterburg nosse ut legas Scelus et poena; sed ideo quod liberum, quidni?  Hodie primum fabulam legi historicam in situ ipso ubi facta acciderant.  Factio Merini copias Napoleonis crudeliter fudebat dum lector, sub pinu sedens, ipsas fauces Hontoriae Pineti dulci sole septembrino auratas contemplabatur.

Numquam feceram.  Hodie feci.

Baroja multos numerat vicos proximos, quos inter est ’Aedo’.  Charta praesto erat ad vicum quaerendum (nihil hodie praeterieram): ibi erat; sed in charta non Aedo, sed ’Haedo’ vocabatur.  Vespere juxta vicum vehebar: nomen vici in tegula legebatur: ’Ahedo’.  O quam hispanicum!

25/09/2011 22:10 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Speculum tremens

20110930223225-11viii29-236.jpg

Cum amico placeat, imaginem apponam novam.  Plura de itinere (atque de multis aliis) scripturus eram, sed aliquid quotidie evenit quo arceor ab litteris.  Senescentis aetatis hoc est, puto, quod horae non currere, sed effugere, evolare videantur.  Iter armoricanum longissime abhinc aestimo remansisse, illic, in reductis memoriae angulis.  (Amicum heri conveni et archaeologum et archaeophilum, certe praehistoriae penitus deditum, cui vix enumerare potui loca megalithica quae viseram: cairn Barneneticum in primis ad memoriam regredi recusabat.  Quid?  Aetatis est hoc.)

Illo die quo Barneneti adfui paucas imagines sumpsi (dies fuit fuscus plerumque), et paucae sunt quae non displiceant.  Incipiens autem dies serenus fuit et hoc aquaticum speculum capere potui in vico Morlaix.

30/09/2011 22:32 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris