Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Octubre de 2011.

Academica

20111003225748-11viii29-161.jpg

De photogrammatibus morem facile gero cuilibet: sunt nobis eorum centum, mille, multa milia quae collocare hic possemus sine molestia.  Sed loqui de academicis...  A, hoc antiquius est.  Non, ’antiquius’ non est idoneum verbum; nam quidquid agamus maximi momenti est, vel pontem struas vel papyrum flectas.  Non antiquior ergo, sed severior materia est, hoc volui dicere: verum enimvero, cum officium nostrum sit docere, tardior jucunditas advenire solet dum de docendo cogitamus.  Et, si tristiores, quorsum hae paginae?  Quid praestant nugae, sine mica risus atque malitiae?

Nam fateor me minime faceta illa aestimare, quae quibusdam voluptati est persequi et coacervare, etiam in lucem edere sub jucundis nominibus, vel ’Anthologia insipientium’ vel ’Fasciculus insaniarum’.

Est autem aliquando, inter flores, quidam tam dulci aromate ut impotens in risum erumpamus.  Quis non recordaretur illud portentum, Hannibalem fuisse ducem cartilaginosum?

(In imagine Mare parvum vel ’Morbihan’, dulcissimum litus.)

03/10/2011 22:57 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Sermo quercus et betae

In auditorio.  Cursus alter baccalaurei humaniorum litterarum.

Magister: --Cur non respondes?  Num quaestionem non intelligisti?

Puella:  --Non, causa est... quod non satis tabulam cerno.

M:  --Accende ergo lumen!

Discipula surgit ut accendat.  Interdum magister, insulse:

M:  --Lumen, plus luminis!  Dixit Goethe, et mortuus est.

P (ad pulpitum regrediens):  --A, istam pelliculam vidi!

M (attonitus):  --Quam pelliculam?

P:  --Istam...  Pelliculam quam dicis... illam de martiano qui digito...

M:  --Quid?

P:  --Nonne dixisti ’E.T.’?

M:  --Goethe!  Dixi ’Goethe’!

P:  --Papae!  Quis est iste?

10/10/2011 23:25 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Pensum epistolare

Filia carissima: dies hos, qui jam abesse incipiunt, beatissimos aestimo.  Quam dulces horas una fuimus!  Nunc maledicere desino hos duos annos, quos domo afuisti, cum tam acrem fecerint hanc voluptatem hic te videndi, hic tecum colloquendi.

Denuo tibi jentaculum parare!  Iterum tecum notas vias percurrere sub hoc splendido, semper novo, sole autumnali!  Caram denique puellam iterum indulgere!

Sed non, jam tu puella non es.  Id tam alacres micantesque fecit has horas.  Nonne censes alterum alterius sententias atque consilia melius nunc intellexisse, immo sicut numquam antea?  Fuit quasi ebrietas.

Haec verba ad te mitto pro penso epistolari.  Tibi gratias agere volebam.  Optime valere te, cara filia, toto corde jubeo.

16/10/2011 22:12 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Irretitus

Caesaraugustae in via nescio qui senex in me se jacit.  Recedere est primus conatus.  Quis vesanus hic impetum in me faciens?  Subridet ille quasi frater esset germanus.  A!  Subito agnosco simulque horresco.  Antiquus est ille collega pulpiti, temporis illius, cum pueri adhuc in lycaeo essemus.  Qui potest?  Num ego collega illius ruinae?  Sed si senium istud talem oculis meis aspectum praebet, qualem ergo ipsi praebeam?  O tempus, numen crudele!

Salutatio, resalutatio, o quam valentem te reperio, quidnam tibi est arcanum juventutis?, An de me loqueris, silicernium redolenti?

Uterque mentitur amboque dicimus vera.

Ut historiolam hujus hominis hic narrare cupio!  Sed homo satis notus est, et fatua esset historiola quibusdam omissis farraginibus, per quas melius ille in hac pagina agnosceretur quam eum in via agnovi.  Quod minime nolo.

Aestimabam ego ad paucissimas aures (vel oculos) has nugas pervenire.  Qua re confisus, nonnumquam libere loquutus de quodam, ’Nemo leget --cogitabam--, praeterea nomen fabulamque fucavi, etiam ille ne litteram quidem Latinam scit’.  Miro autem modo non multos post dies taxabar ab ipso, quem numquam lecturum, immo numquam agnotum iri confisus eram!

Sed hoc maxime cogitabam oppidum rediens: hominem non videram quot annis?, quinque et triginta?, triginta?  Semper autem illius notitiae hinc illinc ad me pervenerunt, per communes amicos persaepe, ita ut certior semper sum factus de illo --sicut ille de me: quid agerem, quid egeram, quid fere acturus essem...

Ingens rete sumus notitiarum...

23/10/2011 17:27 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris