Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Noviembre de 2011.

Communio sanctorum

20111101233631-11xi1-013.jpg

Amor me ducit in terras vasconicas et regionem quam Navarram Inferiorem vocant.  Primo itineris die nullum photogramma sumpsi, quamvis sol satis eluxerit omnibus...  Secundo autem non pauca feci, quae inter en titulus hic domus cujusdam vasconicae, quem sic lego:

   Martus de Etchegoien et Inade Alsuren,
   conjuges, domini dictae domus,
   me aedificaverunt in solatium
   animarum
   in purgatorio existentium
   anno domini 1659

Verbum 'animarum' non liquet.  Cetera melius discernuntur.  Nescio autem quid juvarit animabus aedium exstructio.  O fortunatae animae, sua si bona norint!

01/11/2011 23:36 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Panta rhei

Orbis senescit.  Futurus autem nascitur ex hujus cineribus.

Bursae ascendunt, descendunt.  Telehorasis de nationibus aeris alieni refertis, hominibus labore inanibus gemit quotidie.  Dux qui nuper primates amplectabatur europaeos trucidatus est publice, faciem cruentatam exhibet telehorasis.  Insula Ferrum igni periclitatur.  Grex sicariorum arma se demissurum pollicetur.  Pueri puellae necatores se nunc patravisse, nunc se innocentes fatentur.  Plures colonias ille sinit in terra pulsorum.  Non ultra colloquar cum illo mendace, ait mendax ille.  Num pater liberos rapuit, occidit?  Etiam hoc scire juvat, telehorases expetunt voluptate.  Comitia hic, illic.  Quid?  Omnes mentiuntur.  Quotidie perit ranula quaedam, ille papilio.  Terramne collidet asteroides?

Amamus, amamur, odimus, in odio sumus nonnullis.

Quid cras accidet?

09/11/2011 23:19 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Diaphanes

20111115232804-11xi14-016.jpg

Caelum pervolantes vocant nos grues acidis clamoribus.  Quorum greges videre non possum quin veniat in memoriam locus ille pulcherrimus:

   ...cual en los equinoccios surcar vemos
   los piélagos del aire libre algunas
   volantes no galeras
   sino grullas veleras,
   tal vez creciendo, tal menguando lunas
   sus distantes extremos,
   caracteres tal vez formando alados
   en el papel diáfano del cielo
   las plumas de su vuelo.

"Sicut anno aequinoctiali pelagus aeris pervolare videmus non alites naves, sed grues velo vectae, lunis nunc crescentibus, nunc decrescentibus distantium acuminum, pennis earum volatus grammata forsan pingentibus alata in pellucida caeli charta".

15/11/2011 23:28 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris