Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2011.

Jovis ira

Mane in amicorum horto fui, agricola diligens.  (Inter alia lycopersicis statumina paravimus.)  Caelum asperum fuit: solem nequaquam vidimus; nimbi currebant plumbei super capita nostra; ventus flabat frigidulus.  Circa prandii hora domum regrediebar, birota vectus, cum pluvia oritur.  Rarae initio guttae cadunt, longe tonitrua ruunt: ratus sum domum me fore antequam accidant pejora.  Sed pauca post minuta passeres canere desinunt: lux lutea in caelo videtur.  Orta repente est immanis procella: flumina de nubibus ruebant et, quod pejus erat, fulgura paulatim appropinquabant.  Heu, amici, quam cito nos deseruit philosophia!  Multis abhinc annis pedes non tam celeriter super birotam agitabam.  Ecce Thersites pavidus, territus, anhelans ne media capiatur procella.

Domum perveni vivus, sed rana factus.

07/05/2011 23:19 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De risu importuno

De aliis scripturus veniebam, cum lecta Elenae verba arripiunt me ab incepto, alioque me ferunt.  Nam nimis saepe de risu his diebus cogitabam, interdum sine laetitia.  Causam breviter narrabo.

Ad amici cujusdam (qui discipulus fuerat tribus ante annis) litteras respondens, nonnullas immiscui facetias, quibus quotidie uti suevimus, inter quas mendum quoddam (quod ille commisisset) aestimare finxi ex ejus ignorantia effectum plus quam ex lapsu calami (qui verisimilior erat).  Paulo compuncta visa est deinde proxima ejus epistula, qua ille querebatur id ipsum (lapsum sibi, non inscitiam fuisse), hanc sententiam insuper addens: "Nullam tu potestatem amisisti discipulos illudendi".

Quae verba laeserunt me plus quam confiteri velim, et quia injusta erga me sentiam, et quod ipsum amicum laesum intellexi verbis meis imprudentibus.  Homo sum petulanti splene, at satis superque novi quam magistrum deceat risus compescere: cum hoc pro amico, non pro discipulo jam agere me putabam.  Aliter autem excessit res: plane liquet non multum me didicisse.

Hic fuit casus minimi momenti (tales amici sumus ut hoc nihil sit, nubecula in caelo sereno), sed eo magis me affecit quod in animum rettulit tristem historiolam praeteritam... Cur tam cito illudi nos ducimus?  Cur impetum in se fieri sentit potius juvenis ab seniore, rudis a doctiore, humilis a potentiore?

Discipulus, mea sententia, nunquam illudendus est a magistro.  Nihil discipulus ut patiatur, oportebit fortasse ut magister risu prohibeatur, etiam tunc, cum magister esse desiit...

13/05/2011 23:15 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

La puerta del Sol

Hoc appellari nomine solitae sunt eae portae, multis in oppidis Hispania tota, in orientem solem vergentes.  Ex omnibus illis primatus contigit matritensi portae Solis, idque plurimis causis: originem esse ac primum miliarium hispanicarum viarum, forum exstitisse frequentissimum veteris Matriti, et vocem et aurem simul vivissimas rei publicae...  Sed hodie vere cor cordis mihi esse videtur Hispaniae cara illa porta Solis.

Primae notitiae de juvenibus loquebantur iis quos antisystema vocant, plerumque barbatis ac male lautis.  Deinde plura paulatim rectiore via audiebantur.  Non, non de illis antisystema agitur res, nam quod expetunt, quod dicunt, quod postulant, non contra democratia tendit, sed pro democratia atque rectiore gubernatione.

Multis, non modo mihi ipsi, eadem sententia hos dies in mentem venire visa est illos audientibus juvenes: quid audio?  Sed id ipsum ego centies cogitabam!

Placent mihi juvenes illi, et non tam juvenes, seniores, anus, mediocri vel provecta aetate viri vel feminae: quod dicunt, clare dicunt, nec vi nec ira, immo non sine verecundia atque lepore.

Est spes.

Hodie sum, animo si minus corpore, in porta Solis.

(Haec ante scribebam quam mitterem: hodie plures platea sunt tota Hispania: Barcinone, Valentiae, Caesaraugustae...  Quam pulchrae plateae floruerunt hoc mense majo!)

22/05/2011 21:59 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ad Pastricem veniam dans universam

Stupui enim, credes me, amice Pastrix, verba tua nuper legens quibus contumelia hypocrisis a Thersita in Gallos inflicta describebatur, atque accurri ad scripta mea: homo sum tam malevolenti lingua ut injuria mihi quaeque verisimilis sit, tam mediocri autem memoria ut nihil recordarer de illo potenti (DSK) in blogo me scripsisse.  Iam percontaturus quid dixissem, commentarium hesternum in ephemeride tua lego, atque respiro.

Sed cum hic Rhodus sit, hoc dicam: politesse amo Francogallicam et civilem cultum, et de innocenti conjecto plaudo... Or bien, nonne videtur ille Dominicus nimis... nescio an scribam simplicior an hebetior, qui se capi sirit, nimisque petulans atroxque, cujus vita tam credibile effecerit foedum illum in feminam facinus?

Scire velim quid de homine atque de re aestimet Simona Veil (cujus nunc lego vitam, quam quidem Une vie intitulavit, nomine a Maupassant commodato).

Ceterum, quid prave feci, qui commentarium in Pastricis blogo (ut in aliis blogis amicorum in latinis) affigere non possim?  Ea est causa cur haec verba ad doctum amicum hinc audeam remittere.

25/05/2011 23:02 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris