Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Febrero de 2011.

Ostrea

20110206222914-11ii5-012.jpg

Bonus amicus Burdigala redit oneratus suculente: ostrea multa affert coram Arcachone collecta.  Exsultat P., cui maxima est cupido gasteropodum et aliorum ciborum maris quorumlibet.  Mihi placent ostrea, sed deficit assuetudo.  Ceteri docent me quo pacto comedam, idem enimvero dissentientes: alius merum ostreum, alius jure citronis conditum, alius suasit cum pane secalis et butyro.  Incertus ergo cui paream, unum merum ad palatum mitto, non sine voluptate, alterum citronatum gusto pari delectatione, tertium manduco pani admixtum secalis: etiam hoc placuit.  Incertitudo non minuit, et jam ostreum nonum vix posse videor debellare.  Referre me pedem notat P., hortaturque ne me ipsum cogam plura comedere, si minus valeam: in malum rem posse verti.  Eo magis oboedio quo magis odoratum est vinum hoc rubrum burdigalense...

In imagine est Vera de Moncayo, ante ipsum Montem Cajum e quo nomen sumpsit...

06/02/2011 22:29 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Homines vulgares

Diem fere totum impendo in lectionem actorum diurnarum quam diu omiseram.  Volebam imprimis prorsus intelligere quae nuper acciderant in Africa mediterranea, funditus si possem novas res scire de quibus vix notitiam per radiophonium audieram.  Nunc chartas papyrosque abicio.  Utrum fallor, an acta diurna mores mutaverunt multoque nunc pauciores exilioresque notitias sufficiunt?  Hoc sagire possumus, paulatim Rete Universum vincit ceteros nuntios, atque hi mutantur.

Ceterum, quot pennae multum effluxerunt atramentum in analysin magnae eversionis aegyptiacae atque carthaginiensis, hoc unum consentiunt: stupent.  O mira species!  Perfidi islamici, qui explodere cupiebant pyrobola ante nasum nostrum, homines sunt vulgares, qui democratiam libertatemque appetunt!  Iterum fabula narratur.  Timidos nos vult potens quisque.

De Italia silentium.  Ille dominus et deus fa schifo.

13/02/2011 22:17 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Abu Bekr

Est mihi discipulus quidam insolito nomine.  "Id nomen --aiebat-- fuit primi califae postquam Muhammad mortuus est".  "Non --respondeo--, non fuit primus; primus appellatus est Abu Bekr".  "Sit ut velis.  Fortasse fuerat secundus vel tertius".

Nonne mirum?

Dicet aliquis in Africa boreali natum puerum illum.  Minime.  Quamquam lyceo nostro jam non pauci sunt mauretani, lybii nec non etiam aegyptii, quamquam nullae classi desit hodie colombianus quisquam vel aequatorianus, meus discipulus indigena est atque ex aboriginibus natus (si quis eorum reliquit).  Oculi ei sunt caesii, capilli cincinnati, vultus placidus: pulcher puer est, putant puellae.  Nihilominus ipse putat se quoque pulchrum puerum.  Unus eorum infantium est quorum parentes jam non constringebantur baptizantes martyrologio romano.  Habui jam Sinuhe quendam, quandam Yuly, multosque post eiusmodi.

Sed non tantum miror in eo nomen vel aspectum aut elatum animum, quantum vestem.  Bracae in primis semper casurae videntur, nullo retentae cingulo, vix etiam tumore natium: quarum quidem sulcum vix tegitur a semper patentibus femoralibus.  Piget videre, hoc sensum molestum vitare non possum: cum eum conspexi, mihi ipsae bracae videntur casurae.

Quotidie possum dicere quo colore, quo delineamento sunt femoralia.  Nunc lutea, nunc purpurea (potest credere), nunc monstrant anatem illum atrum nubeculatorum, tam facetum.

Huic puero placet historia.  Ceteris disciplinis minime studuit.  Etiam historiae non studuit.

20/02/2011 23:00 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris