Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Enero de 2011.

Lagueruela

20110101221258-10xii29-027.jpg

Per montes summi fluminis Orbiae spatiamur cum filia.  Optime auguratur annus nitido sole.  Haec terra, etiam arboribus orba, pulchra conatur videri suavibus coloribus, et suo latericio et cinereo palearum.

01/01/2011 22:12 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Annus bene auguratus

Cerevisiam sumo apud N., amicum antiquum et quaesitum pictorem.  Telephonio aliquot diebus vocaverat absentem, deinde invicem appellare neglexi.  Sed hodie, cum longa perambulatio proximum ejus aedibus me attulerit, paululum ultra pergens ostium pulsavi: inerat.

Haud hic est mihi mos: raro ad amicum adeo inexpectatus, cum et aegerrime feram me scire importunum, et imparato dificillimum sit tuam dissimulare importunitatem.  Ergo amicos ex praeparato malo convenire, ne potestas desit componendae faciei atque, noli praeterire, offae condiendae aut vini liquandi.

Qua ergo voluptate sentis --haec enim sentiuntur; si minus perit societas-- esse te gaudio amico subito deprehenso!  Sed aliquid majus nunc fuit.  Nam dum novas picturas monstrabat, vidi in officina --ejus domus nudissima est, ornamentis caret omnino-- in nudo officinae pariete parvam aquarellam repperi quam olim dono ei dederam.

O quam elatus bibo cerevisiam!

repperi
07/01/2011 01:03 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Sermones

Anno ineunti quosdam conveni discipulos qui jam adulescentes studia agunt universitaria.  Ex iis N.N., qui Barcinone studet interpretationi linguarum (hac in re jam pridem patebat prae ceteris excellere), stomachatum se praebet de studio generali.  'Quid, nonne satis sciebas eorum lingua uti oportere?'  'Non de ista re agitur.  Catalano sermone uti non recusso.  Sed cur linguae usum improbant meae?'  Et dum frustra conor ejus iram pacare, argumenta ille coacervat contraria.

Sunt in quae arguit quaedam quae, si non iram, mea sententia, movere queunt, digna sint tamen qui in scaena potius agantur comica.  Amota est, dicebat, quaedam diligens profestrix linguae castellanae, pro qua cathedram occupavit altera magistra... in Polonia conducta.  Quae magistra cum se impotentem post paucos menses fateretur labori, tertius arcessitur doctor... e Germania; et hic haud habilior priore.

Risimus, nescio an de re magis quam de ridicula amici fabulatione.  In ceteris facultatibus aliter res se habere docebat, sed magnum de linguis esse certamen, a partibus politicis alte fucatum, in facultate interpretationis.  Vae illi, si verum est!

Spero tamen ut ira minor in dies sit amico nostro: nam si minus, vereor ni iterum fiat verum illud quod de certaminibus inter gentes saepe diximus, unum stultum centum efficere.

12/01/2011 23:16 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Sol hibernus

20110115224829-11i15-014.jpg

Jam tres continuas noctes liquidum caelum stellas omnes contemplari sivit: sidus Veneris possumus videre a dextra manu festinans in sinistram super scorpionem.  Etiam obscuriorum figurarum datur meminisse: ecce magnum serpentem Ophiuci, en camelopardalem.

Aurora post affert diem clarum: heri vesperi, cum aer suavis tepidusque esset, semitae complebantur circum vicum viatoribus, ad solem exeuntibus sicut ad imbrem cochleae.

Hodie multo mane fervebant terrae vaporibus quos solis radii ex se evellebat.  A tergo monte Cajo, procul prospectantur Pyrenaei.  Illi montes distant trecenta chiliometra.  Quos inter et nos mediae densantur nebulae violaceae.  Dum nos apricamur, algore inhorrescunt Caesaraugustae.

15/01/2011 22:48 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Alfonsus Palentinus

Dum voluptates corporis hebetiores forsan in dies fiunt, illecebrae animi pristino vigore puerili me tangunt, quo nonnumquam miror, etiam stupeo: si sapientem decet nil cupere nilque admirari, maxime insipientem me fateri oportebit tam alacri animo appetentem jocos atque nugas.

Dum notitias quasdam per rete quaererem de regno Henrici IV Castellae, casu certior fio in lucem esse editos, a Regia Academia Historiae matritensi, annales Alfonsi Palentinus, qui hujus fuit regis aulicus scriptor rerum ejusque successorum, quos nomine catholicorum historia dignovit.  Duo volumina, haud adeo magno pretio... o laetitia!  Per rete domum ut mittant peto, si possunt; respondent jam in manibus esse cursualium... o magna, magna laetitia!

Sed audi, stulte.  Quem ad finem libros ejusmodi desideras?  --Quem ad finem?  Scilicet ut legam!  --Num legendi sunt tibi?  --Non officio, sed voluptati.  --Et satis horarum sunt tibi libris legendibus?  [Silentium: non vaco.  Et in mensa est acervus quindecim vel viginti librorum, quos haud minore paravi ardore atque laetitia.]  Erubesco et taceo.  Sed nihilominus exsulto cum nuntior in officina cursuali jam exspectari ab Alfonso Palentino.

Hic Alfonsus est inter doctissimos saeculi quindecimi; Romae fuit, ibi sapientes coluit, etiam secretarius fuit cardinalis Bessarionis.  Magnam fecit collectionem verborum ex hispanico sermone.  Vixit.  Scripsit.  Mihi satis est.  Scripta ejus me exspectant.  Quando legere potuerim non liquet.  Sed hic stultus exsultat velut puer.

21/01/2011 21:15 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris