Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Diciembre de 2011.

Routine

Haec nox primo fuit vere frigida.  Altera mane toga opus mihi fuit in jentaculo.  Jentaculum sumo plerumque in culina: ibi non est calefactio, sed placet ibi jentare.

Saepe tam mane expergefactus sum ut multa esset adhuc nocte.  Si tardior surrexi, vel lectione aliqua moratus in lecto sum, deinde ex culina video caelum albicare supra tecta viciniae vel, serius, nubes denique tingi rubris aurorae coloribus.  Placet idem quotidie facere; eadem edo, eadem per fenestram tecta arboquesque aspicio.  Sed nunquam aspectus idem est mundo.  Nonnunquam, dum aurantium emundarem vel panem in caffeana sufficerem potione, stupenda miracula fecit natura.

Jentabam ergo hodie, interdum ad fenestram oculos tollens, qua nihil foris praeter nigritudo aspiceretur, cum --mirabile visu, haereo sediculo: nescio quid delirum ante oculos est.  Nihil ibi agnosco: nec nota tecta, nec notas ibi sunt arbores.  Nescio quae machina ibi sit formae rhomboidalis, quae erecta est ob aedes, immota initio sed, si caput paulatim moveo, paululum illa paulatim contra movens...  Quid est hoc?  Cui simile?  Nonne...?

A, jam intelligo cuinam simile sit illud: non foris, sed intus est.  Sunt scrinia meae culinae.  Tantum est foris frigus, ut in vitro hodie primum fierent, ex culinae et foci umore atque calore, multa milia minutissimarum guttarum, quibus vitrum factum est speculum.

Haec nox vere frigida fuit.  Et tergendum est nobis vitrum.

06/12/2011 22:46 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

In die aprico

20111209212915-11xii5-039.jpg

Consideranti quam similis urbi sit hic involucrorum acervus thecarumque nequit praeterire quam similes sint urbes nostrae coacervationibus thecarum involucrorumque.

09/12/2011 21:29 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Furor brevis (spero)

Illud ego nostrum, quam parvum, quam debile, quam carens, non autem est se contentus, aliud vult esse atque parva res, transit namque in nostrum, aliis parvis ego conjunctum fit nos, conglutinat quidquid circa contigit, pulvis, vexilla, sanguen, maximo gaudio colores, lemmata, fides, evadit in magnum, in maximum Ego quod nomen habet nunc sanctum, jam non illud ridiculum est et humile, attollit caput et conclamat se persam, quackerum, cathedraticum, christianum, vasconem, sequacem gregis pedifollici barcinonensis, collatorem symbolarum vel titivillicium collectorem, non ego debile hocce est tempore sed valens Nos atque egregium (quam praepostere!), ipsum se veretur, jam cetera ego minuscula atque miseranda despicit, scilicet quia non sint germanica vel communista vel pilleorum exaggerator aut sermocinator Graeco sermone antiquo, liberum et justum est primum illa periclitari, deinde illorum ora claudi, postremo illa caedi...

Brrr...

Nihil malum accidit mihi, beatus sum, amici mei valent, multa comedimus crustula.  Sed cum stulto nuper disputavi et, o mirabilia rerum, iterum iratus sum...

Odi vulgus gregarium sed, quo rueremus sine hac cordum congregatione?

Cenavi hodie solus, cras cenabo cum discipulis, tertio... a tertio!  Ibo.. ibo... Non audeo fateri, ne cui invidiae sit.

Valeatis omnes his Saturnalibus, vel genitalibus diebus Solis vel Jesus vel ejus qui vobis maxime placeat.

Faustus felixque sit omnibus (quisque in grege suo) annus imminens.

27/12/2011 23:04 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris