Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Abril de 2011.

Discimus adhuc

20110406225902-11iii31-004-1.jpg

Quam lauta, quam faceta, quam docta bloga per rete nunc pullullant latina!  Maior in dies moles est aliquid ejus modi, ne simile quidem, incohare.

Sed iter meum mediocre prosequar, cum gaudio sit nobis aliquantulum novi quotidie exercere.

Hodie haec est causa quod scribam: mater, quartum et octogesimum agens annum, ordinatrum denique domi admisit, atque epistolas a liberis missas jam didicit legere et, quamquam breviores, scribere.  Elatus posthac incedo, quasi maternae mentis robur et nostrum foret.

Imaginem volo appendere in blogo, quam mater per nexum (quem etiam per rete mittam ad eam) assequi possit.  (Ecce matrem et sororem in imagine.)

En ergo nos ludentes quasi pueri.

Sed quid potius senibus?

06/04/2011 22:59 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Sermo italus

Mense praeterito in bibliopolio quodam inveni caesaraugustano nonnullos libros italo sermone hodierno, quod numquam ante videram.  Pauci olim inveniebantur francogallico, plures novissime anglico huc illuc, raro ceteris linguis editi.  Voluptas me cepit aliquid italicum legendi emique Itali Svevo 'Conscientia Zeni' quem in hispanicum traductum noveram.  Cum hoc saeculum sit ut quidquid vis per rete obtinere possis, tamen manet in me gaudium libros gustandi manu, visu, odoratu, prout casus vel fortuna illos in pluteis reliquerat bibliopolae.  Varius ut sum, fabulam quaedam taediosam sprevi et in hanc tergestini nunc totus incumbo.

Haec mira fabula valde mi placet.  Sed nunc primo hoc simul ago: quidquid non penitus intellexi secrevi ut per grammaticam vel vocabularium melius discam.  Hoc accidit hispanis: ipsis nobis videmur facillime posse italico loqui sermone, nunquam ergo eum didicimus.

Duplice ergo voluptate Tergesti vias perambulamus.  O quam facile videbatur, et nunquam cogitaveram quando 'i' aut 'gli' potius esset dicendum!

12/04/2011 23:07 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Rivipullensis frons

20110425175342-11iv20-016.jpg

Amica ad litora me vocat:  Veni sodes quomodo et quando velis, ait, nemo est praeter filium, aedes vacuae sunt, tibi totae, quidquid volueris facies (hominem misanthropum jam me novit).  Tam magnificum donum dubito utrum accipiam, cum mare mihi...  Sed hoc argumentum me movet:  Quo anno postremum Barcinone fuisti?  Tam pulchram urbem, tam lautis bibliopoliis, nonne juvabit visere?  Nonne volebas, jam pridem, Catalauniam septentrionalem revisere?  Iter denique paro tripertitum: primum agros catalaunos emetiar, deinde Barcinone fruar dimidium diem, si pote, requiescam postremo inter undas, vel potius siccus, apud salum.  Per hoc anni tempus litus vacuum esse dicitur.

Alias fortasse de itinere plura memorem.  Quam lauta facies et comis est Catalauniae toti!  At imprimis pulchra mihi videtur regio Gerundensis.  Est oppidum Olot in valle tota viridanti simillima Latio, nam multi in ea vulcani sunt paene adhuc tepidi (ultimus, dicunt, saeviebat centum et quindecim abhinc saeculis): nunc velut calyces sunt ingentes silvis coronati.

Ecce autem quod monstrare volebam: haec frons aedium ante quam constiti Rivipulli grato stupore (est quoque parvum oppidum, circum monasterium benedictinum percelebre, ex antiquissimis Hispaniae).  Legitisne photogrammate alfabetum graecum, Menandri et Platonis praenomina egregia?  Arcanum ornamenti detegit lapis quo discit viator illas aedes fuisse natales Josephi Alsina Clota, philologus (1926-1993).

De Alsina plura per rete quaesii: nulla inveni, etiam (mirabile dictu) in vicipaedia catalauna, doctissima plerumque.  Multa memoranda fecit Alsina, sed in hoc ante omnes fuit mihi gratus: quod interpretatus est, non sine lepore, Lucianum Samosatensem.  Deinde, ejus interpretatio Thucydidis paene sola est, mea sententia, quae digna lectu sit hispanico sermone.

25/04/2011 22:48 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris