Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Octubre de 2010.

Aún aprendo

Haud domo, sed ex lyceo haec mitto verba, cum ordinatrum meum fiat inutile (jam viginti dies!) levitate et ignorantia nescio quorum (paululum iratior, fateor, quam soleam scribo).  Societatem mutavi telephonicam quae lineam suppeditabat mihi, atque nihil nunc mihi restat, ab illa deserto, nisi hoc sperare, ut nova societas cui fidem (timeo ne frustra) dedi lineam aliquando resarciat ab altera solutam.

Donec dei mihi favebunt, abesse me ex mundo sentio.

Sed hoc hodie in mentem venit, posse mundum convenire non ex sella nostra, in reducto conclavi et aedibus notis occulta, sed ex loco publico in quo plures persaepe horas quam necesse sit manere cogor.

Melius nunc intelligo quid faciant nonnulli collegae (me multo juniores certe) quos ordinatro conglutinatos interdum reperio.  Veterem rem esse me sentio, cui alius est labori publico locus, alius domestico muneri.  Ceterum, eorum sum qui epistulam scribere nesciant nisi domi, nota charta usi, manibus super notam appositis mensam.  Illis invideo, qui legere librum valeant in publica taberna vel fabulam componere inter fremitus catinorum vasorumque.

Sed quotidie discendum.  Hodie primum non domo, sed alio ex loco has nugas misi.

04/10/2010 11:43 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Stultus heros

Ineluctabile erat.  Pugna cum societate telephonica progreditur atque adhuc non est finita.  Ancipitem esse pugnam non aio: scio societatem victuram meque perditum iri, sed dum pugnamus hanc voluptatem dono mihi dare volui, et pactum rescidi quia societas id fregerat.

Quid ergo postulabam?  Nihil, nisi in manu habere documentum, scriptum quo condiciones pacti (quas telephonio condixeramus) nitide legantur.  Hoc promissum est, hoc irritum societas fecit, pactum rescidi.

Stulte, aliquis dicet, prave tibi ipse fecisti!  Scio, sed, quae voluptas aliquando dicere: nequaquam!

Ex lyceo nunc scribo.  Pauca nunc habeo minuta, poculo caffei --quod omitto-- plerumque data.  Menda ergo rogo ignoscatis.

14/10/2010 10:42 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Nox

Quam aegre nunc scribo!  Potestas est, deest autem tempus.  Etiam accidit plerumque ut, muneribus lycei detentus, scribendi voluntatis obliviscar.  Sed quotidie id in mentem venit --scilicet non scripsisse-- per agros sub stellis currenti.  Hae noctes serenae sunt, hebdomadem totam sidera clara videre datur, nunc ad septentriones currenti fulgent ursae, gigas Orion redeunti.  Paucis diebus ad occidentia sidera versus novum sidus videre visus sum: quid aio novum?  Immo Perseus caput in manu tenet diaboli!  Quot menses Algol tam nitidum non videram!

Persaepe ergo ineunti diem de blogio memoriam habeo, deinde vero officium in lyceo fungenti de memoria cadit.

Nil interest.  Scribam quidquid sit, temere et prave, nam albus ordinatri minus etiam rubet quam charta; scribam ergo, quia scribere volo.  Hic labor placet mihi, alios labores suaves reddit atque laetiores.

Tuba mirum sparget sonum...  Ad catenas.

28/10/2010 10:43 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris