Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Noviembre de 2010.



Delibes

Siccitas me pungit.  Adhuc enim sine reti sum domi et, cum in lyceo raro ordinatro uti soleam, occasio a minime necessariis me compescuit.  Hodie autem, ceteris jam peractis muneribus, aliquot vaco minuta praeteritis nugis.  Bonas an malas, paucas componam lineas!

Mensem octobrem fere totum ad Josephum Kafkam legendum vel relegendum dedi.  Kafkae lectio animum exagitat semper, partim exaltans, partim conterens.  Nunc, tepidiora quaerens simulque ut interpretum labores aufugiam, in scriptorem castellanum incido, nuper vita defunctum, Michaelem Delibes.  Ex illius fabulis duas lectas relinquo, paucis diebus alteram ’Haeresem’, heri alteram ’Heroum robur’.  Utraque conscientiam redolent vel catholicam vel dextrarum partium, cujus taedet me.  Sed maxime semper fruor sententias hujus auctoris legens puras lucidasque.  Michael Delibes sermone utitur rustico quem puer audiebam in Durii oris quas incolui.

Aliquis vestrum verbo utitur ’cembo’?  Puer in ’cembo’ viae sedebam, viatores spectans.  ’Cembo’, ’jijas’, ’abuyacos’!  Verba pueritiae, adhuc memoria manetis, quamquam ad os nunquam prosiliatis!

Placet ut Delibes legatur: bene de nobis est meritus.  Sed injuriam accipiunt alii auctores non deteriores, ideoque ab oblivione vindicandi.  De Philippo Trigo nunc cogitabam.

Amore lego Delibes quasi avum audirem, domesticum, carum.

09/11/2010 11:19 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Secreta

Bello telephonico finito, extremo jam retis filo domum porrecto, ad innocuum hunc laborem placet redire.

Sed antea, si vera dico, jam aliquot minuta trivi legendo nonnulla secretissima americana propalam a Wikileaks nuper facta (recte spero scripsisse nomen societatis).  Quam inania!  Magis magisque in dies reor ab stultis --sed quam stultis!-- orbem dirigi.  Maximae hominum pars psittacico modo iterant quae quattuor betae blaterare solent, dum unus vel alter ex paucissimis cogitantium frustra sapientiora dicunt, frustra quia inter fremitus quercuum sapientia perduntur verba... Heri, exemplo affero, id sapiens dicebat quidam Kruger --si memini--: cur omnibus servandi sint pecuniosi qui male rem gesserint?  Pessumdentur!  (At non ita censent administri europaei, qui maxima pars psittacorum sunt genus...)

Prave fecit Wikileaks?  Mihi quidem eligere non est difficile: minas dominae Clinton ridiculas aestimo, plaudoque toto corde laborem hominis illius australiani de quo nihil tribus diebus audieram.  Nullum periculum ille cogit orbem subire in lucem dando tot inania stultaque illa, quae inania stultaque vere in summa nos duxerunt pericula...

Sed ningit...  Orbis volvitur...

30/11/2010 22:19 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris