Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2010.

Diophanti aetas

Libros arithmeticon Diophanti Alexandrini interdum lego, ne plane amusios fiam in mathematicis (memor etiam amici Ludovici): nuper editi sunt ad hispanicam linguam conversi (Nivola, Matriti 2007).  In volumine altero funebre epigramma percelebre invenio (quo aetas extrema colligi potest Diophanti poetae et mathematici) non modo pristino sermone graeco, sed etiam ad linguam latinam translatum ab Bachetio (non de illa editione agitur cujus margo nimis curtus per Fermat notus toto in orbe sit, sed de alia a filio Fermat exacta Tolosae MDCLXX).  Sed epigramma prave legitur: numeri sexti versus claudicant.  Quae sit lectio recta?

A, sed nunc adest nobis hoc rete universale (quo uti paulatim disco): celerrime (ne duo secunda quidem) habeo ante oculos viginti, triginta diversa epigrammata eodem incepta modo:  ’Hunc Diophantus habet tumulum...".  Simul nova reperio: multa sunt bloga de rebus mathematicis, quibus plura discere possimus, atque (proh dolor) ne unum quidem exstat Diophanti epitaphion sine mendis.  Haec est lectio quam hinc illinc excipiens non nimis pravam habeo:

   Hunc Diophantus habet tumulum, qui tempora vitae
      illius, mira   denotat arte tibi.
   Egit sextantem juvenis; lanugine malas
      vestire hinc coepit   parte duodecima.
   Septante uxori  post haec sociatur, et anno
      formosus quinto nascitur inde puer.
   Semissem aetatis  postquam attigit ille paternae
      infelix subita   morte peremptus obit.
   Quattuor aestates   genitor lugere superstes
      cogitur.  Hinc annos   illius assequere.

Displicet adhuc illud ’juvenis’ versus tertii; sed graeco legitur ’kourízei’.  In septimo pro ’semissem’ alii legunt ’heminam’.  Multos in blogis lego quibus hoc maxime placuerit, poesim cum mathematicis conjungi.  Versus dixissem, potius quam poesim.  Sed verum est, formosa est conjunctio.

01/05/2010 23:18 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pastricis reditus

Nulla major laetitia quam inexspectata.  Hodie per rete vagans in paginam Pastricis incidi, quem adhuc tacentem rebar, et nonnullos recentiores commentarios ibi invenio!  Et ibi non est Pastrix deminutus, sed, si contumelias in Sarkozium legimus, totus est Pastrix!  De quo valde gaudeo.

Simul de Nemine notitiam invenio (quem etiam ego frustra quaesieram), atque doceor illum amicum pravam cujusdam puellae lectionem et inde nonnulla incommoda passum esse; quae mihi ferme ejusdem modi passo inde detulerunt, ut certos exararem commentarios, aut de quibusdam rebus opinarer.

Etiam ibi sententias lego Caputsaxientis, Reginae Noctis, ceterorum...  Invenisse videor veteres amicos...

03/05/2010 22:51 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Sarracenia

20100509233448-10v7-008.jpg

Herba donatus sum carnivora.  Nomen ei, nisi fallor, Sarracenia hybrida.  Formosa est atque peregrina: per rete didici et nomen (ad honorem medici Michael Sarrazin, si Rete non mentitur) et americana esse haec specimina, quae appellantur herbae fidelia vel anglico sermone pitcher plants.  Discipulis nuntiavi, ad timorem inferendum, me pro cibo dare probationes et alia, ut edere assuescat latinistas.

Domi meae felix videtur.  Ego horas tero herbae contemplatione.  Nova crescunt folia, quarum altera nova, altera vetus in photogrammate repperitur.  Illa vetus multarum peremptarum muscarum causa fuit, et unius vespae.  Cum vespam in ore sarraceniae vidissem 'nimis es magna' cogitavi 'ut cibo huic herbae sis'.  Sed nocte, cum domum rediissem, vespa intus erat mortua et in fidelia grande erat foramen, opus sine dubio vespae in mortis angustiis.  Vespae venter luteus tunc, nunc tabe niger.  Requiescat in pace.

09/05/2010 23:34 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Maja nix

20100514232907-10v14-022.jpg

Ecce mons Cajus.  Imago non valde nova est: quod praeter regulam accidit est temperies anni.  Seu memoria fallit me, seu his praeteritis viginti annis numquam tantum nivis in monte vidi vernali tempore.  Nix mansit in culmine, notare solebam, usque ad aprilem.  Hodie mirati sumus candidum nitorem mediis maji diebus.

Sed forsan non primum nivem vidimus majo, et memoria fallit nos.

14/05/2010 23:29 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris