Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Junio de 2010.

Ver rediens

20100601212837-10v31-339.jpg

Calor denique, hoc anno quam desideratus mihi, cui plerumque frigus placeat!

Casus me duxit in mediam Castellam, ubi quaedam loca praeterii quorum nomina Cervantes sentiunt: Argamasilla, Puerto Lápice...  Sicut consentaneum est, nunc Quixotem relego.

Erant campi quorum nihil videretur nisi papavera.

 

01/06/2010 21:28 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Daimiel

20100602231401-10v31-314.jpg

In medio deserto cui nomen La Mancha (quod nomen aiunt ex arabigo ductum quod 'siccum' sibi vult) est locus quidam multis aquis appellatus Tablas de Daimiel.  Redeunti placuit: post multos annos pluvia carentes, in hoc siccitas videtur ad multos abiisse.

02/06/2010 23:14 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Solstitium

20100624090728-10vj20-017.jpg

Dies solstitialis: sol mutat iter.  Et nos iter mutamus, et muti loquimur.

Quid accidit mi?  Nihil.  Nullus morbus (quoad sciam) me pressit, malum nullum (quod non etiam ceteros mortales) me vexavit.  Immo omnia surridebat: mater, quamquam anus, mente clara atque animo laeto fruitur, filiae suum quaeque iter feliciter peragrant, fratrum nulli sors male tetigit.  Discipulos hujus anni fere omnes probatos dimisi, iis quos universitas studiorum examinavit charactera dedit nulli infra septimum: ne id quidem somno prohibuit.  Quid accidit mi?

Nihil agere disco, nonne potest?  Quandoque ad ordinatrum accedo, aut retia socialia (quae dicunt, quibus photogrammata et vitas atque amores discipulorum persequi possum), aut ludus latrunculorum (cui iterum hoc mense me dedi, o homo nequam atque prave!) aut quidquid jucundum per rete inveni ab omni scribendi desiderio me detinent.

Quid accidit mi?  Cur non scribo?  Ardelio sum, hoc accidit.

Gratias amicis habeo, quorum gratos nuntios nuper in blogo legi.  Quibus nunquam obliviscor, quamvis mutus ardelioque.  En ultimam Montis Caji quam fecerim imaginem vobis do.  Valeatis semper quantum opto.

24/06/2010 09:07 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris