Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Julio de 2010.

Torpor

Annus julius!  Calor, torpor, otium.  Umbram perquirens tanquam coluber alius fio: etiam ego inter herbas exuvias relinquo quibus praeteritos menses usus sim, novamque induo cutem novissimosque colo mores: aliis artibus incumbo.  Etiam lego atque relego, nihil autem latine: cum in Almagro comoediam spectarem Calderonis, ejus comoedias lente perlustro (Zenobia nunc palmirena atque imperator Aurelianus in scaena sunt).  Et illud imprimis omisi, ordinatrum adire.  Ecce praecipua causa, puto, qua hinc absim.

Hac hora fruor qua nullus in reti est (saltem, opinor, in Hispania atque Hollandia): omnes amici ante televisorium sunt, certamen universale contemplantes.

Qui risus!  Etiam polypus caldaeus factus est!  Radiophonium auscultare, quamquam mihi valde gratum, hos dies vix possum.  Nam ad vernale tempus, quo nulla fit paene nova res, hoc accedit: sphaeromachia universalis totum complet diu noctuque spatium omne radiophonicum (clamores audio atque fremitus: hispanus grex punctum assecutus est, ut videtur).  Ita ergo, si de temperie caelo colloquitur, de pedifollio loquitur denique.  In rem quamque politicam incidit sermo, ad podosphaeram serius ocius devertitur.  Scriptorem puta de novissimo libro interrogatum esse, postremo certamen ultimum se mox visurum confitebitur.

Ab amicis desertus, has lineas scribebam undecimo julii, dum greges pedifollici de totius orbis potentia certabant.

Sed regrediar.

11/07/2010 21:40 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Tunisensis catinus

20100729184930-10vii28-001.jpg

Domi comedimus cum Julia Tunesio regressa.  Valde ait se desiderio adfectam meo dum reliquias viseret Carthaginis, hisque plus verbis vescor quam cibis e catino sumptis.  Julia me utitur quasi patre, illamque habeo pro filia, nisi quod parentes habeat qui sibi curent filiasque habeam quibus curem.  Sed post gratiosa verba de pera depromit pulcherrimum catinum: Dono tibi Tunesio emeram.  O dulce donum!  Adeo catino gaudebam Tunisensi ut vobis monstrare vellem.

29/07/2010 18:49 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Desiderium

Totis jam tribus hebdomadibus mihi soli vaco, quod nunquam fecisse videor per multos annos, et a me ipso in hoc munere probatus sum.  Ipse me placide fero, quod lenis argui dum tolero, levis possum dum feror.  Qualis sim nescio (neutrum opinor), sed laetor quia ferre didici hominem impatientem atque murmurantem.

At nunc peregrinare coepi velle, jam aliquot dies in mentem venit iter, et iter non quodlibet, sed iter italicum.  Italiae afficior desiderio.

Non primum accidit mihi.  Hoc autem anno, sicut novissimo, Italiam non adibo.  Ferraria, Lucca, Patavium, alium in annum exspectate me.  Non, non iter faciam ad Italiam donec tam prave, tam corrupte, tam scelerate regeris.

Idem multi senserunt fortasse, quadraginta annis, de natione Hispana, pravo regimine subdita.

Absurdum fortasse.  Sed non ibo.

30/07/2010 23:13 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris