Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Diciembre de 2010.

Litterae

Aliquot minutis ’Litteras ad patrem’ Josephi Kakfae lectas relinquo.  Eas nunc omiseram quia multis abhinc annis legeram, et ephemerides auctoris ante volebam finire.  Sed hodie, post prandium, illas coepi litteras, et ipsae me ceperunt usque ad ultimam.

Quam alia est hodierna lectio, atque celer, levis, forsitan desidiosa, illius juvenis octo et decem vel viginti annos nati!  Nunc pater legit, ex dissimili loco illa leguntur.  Omnia non possum hic dicere --re vera, nec possum nec volo--, sed, fateor, radicitus commotus sum.  Litterae illae mihi nunc formosissimae videntur atque veritatis plenae.

Hoc etiam fatebor, litteras ipse ad filias statim scribo, nullum ad finem, praeter illis mittendi multa basia et affectus.

Quam verum est illud Properti: omnia si dederis oscula, pauca dabis!

01/12/2010 19:13 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Escribidor

Vesperi laborem breviter mitto, malum esurus, et televisorio orationem audio atque specto qua Marius Vargas Llosa praemium accipit Nobel litteris decretum.  Ecce Thersita oppido suo malum comedentem, dum Holmiae apud Suecis scriptor peruvianus ardentibus verbis longam artem aetatemque respicere conatur...  Quale saeculum!  Iterum stupore afficior, non aliter atque novem annis, cum alter ales letalis ad geminam turrem coram nobis adlideret.  Hodie malum, tunc prandium meridianum sumenti casu contigit televisificam machinam spectare.

Vargas Llosa non maxime placebat; multo plus hodie; symbola, quas saepe in actis diurnis edere solet, ecce ex ejus scriptis quae summa voluptate lego.

Olim partes dexteras agere illum putabam (multi adhuc putant), nunc in dubio istud habeo: quia ipse ad dexteras labor?  Potest.

Homo nunc placet, oratio hodierna placuit.  Vir elegans, vox angebatur de uxore loquenti, quae (inquit) etiam ipsum laudaret cum se castigaret:  "Mari, quod unum recte facis scribere est!"

Malum, ultimum horti Joachini, etiam optimum erat.

07/12/2010 22:49 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Reus

Hos dies saepe de Juliano Assange cogito et quae illi obsistunt.  Nihil est mihi notum de sexu ejus, sed quicumque sciat quot sint bis bina aestimare poterit accusationem suecam.  Inter Assange et dominam Clinton, quis dubitet?  Oculis clausis discrimen fit.  Paulatim crescit dominatio et potentia: optimates superbiunt.  Millies fabula canitur.  Tempus iterum est eligendi utrum Putin an Politkovskaia faveas, Berlusconi an Saviano, Rumsfeld an Cousso.  Potentiae an humanitati.

16/12/2010 22:36 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Chevallier

Putabam esse 'beaujolais' quoddam vinum mediocre vel potius 'vinum novum', sed amicus Josephus ignorantiam castigat meam: regio quaedam est, non procul Lugduno, unde vinum certe demanat dignum quod bibatur.  'Nunquam legisti Clochemerle?'  'Clochemerle ain?  Quid istud?'  Josephus surgit (sedemus enim domi Josephi, in pulcherrima ejus bibliotheca, ex cujus fenestris mons Cajus conspici potest jam multa nive dealbatus) reditque cum libro:  'Tolle, lege: tibi placebit, certus sum'.

Libri frons turrem monstrat campanariam hilare depictam (more nubeculatorum), et vallo cinctam et a nonnullis civibus; dinoscere possumus matrem cum filio, hominem politicum, sacerdotem catholicum; duo viri, vallo tecti, ad turrem mingunt.  Librum manu tenens dubito: nasum Josephi ad lectiones nondum bene novi, atque metuo ne quicquam sit Don Camillo simile (olim Guareschi taedebat me).  Sed cum opus festivum videatur, quidni?  Librum aufero legendum.

Nunc amicissimus fio Gabrielis Chevallier fabulae 'Clochemerle' auctoris.  Quam suavis lectio!  Longe abest, haec merularum turris, Troia vel Carthagine, nullus ibi est Atrida aut Helena, sed quam placide legitur pictura medici Mouraille, quam dulce est imaginari feminam illam, Judith Toumignon!  Personae non rotundae sunt, sed potius planiores, typi vel figurae immobiles: verba autem Chevallier scatent suavissima, auctoris oculi lente volitant, amore pleni, circum valles illos reductos, illos contemplantes homines ridiculos... sicut homines omnes...

Jam ter quaterve risi: quid ultra petam?

30/12/2010 20:33 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris