Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Agosto de 2010.

Pisae

20100808220651-5viii29-087.jpg

Dum vetera cursim photogrammata respicio, hoc in oculos salit, iter ultimum commonens Italicum.  Quam gratum ergo, in ea ipsa memoria!  Et quam jucundus ille dies, quo hanc imaginem Pisanam exceperim!

Hoc in illis parvis oppidis Italicis maxime placet: quod ea rus adhuc cingat, quod ea oculis viatoris inter agros etiam nunc dantur contemplanda!  Sub his nubibus, inter arva talia, gloriosior atque pulchrior Pisana urbs videtur.

Nescio an denique adeam Italiam.

08/08/2010 22:06 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Memoria

Quod in illum senectutis vicum (de quo loqueretur poeta hispanus) paulatim ingrediamur, quotidie documentum, proh dolor, habemus.  Cum quid ultimam egerim hebdomadem amica percontata esset (feminis afuisse dulce, minutissimam omisisse notitiam amarum est), respondendum mihi fuit illud solitum, nihil, domi mansisse, holera curasse, in cinematographum intrasse mercuri die...  Caedes autem tum facta est, cum quaereret:  'Et quam pelliculam vidisti?'  'Quam pelliculam? --aio ea vacua deprehensorum iteratione--.  Si vera tibi dico, nullum magnum opus praeteristi, non admodum placuit...  Quid pelliculam viderim?  Hemm...  Paululum expecta, jam jam in memoriam veniet'.

Sed non venit, illa saltem nocte.  Nuntium postridie telephonio misi (illud sms apellatum), cum nomen fabulae et casu et repente (ita enim accidere solet) invocatum comparuisset:  'Imago Dorian Gray.  Merda!'.  'Tarde --respondit illa-- sed adhuc operatur!'  (Illud 'merda' non de pellicula, sed de memoria mea intellegendum est.)

Incommodum nullum magis aegre fero huius arrabal de senectud, quam hoc, quod ad memoriam attingit.  Dum libros in ordinem redigerem (veranum munus) duos heri reperiebam intactos Grahamii Green, quos duobus annis emisse memineram post lectam illam 'Substantiam humanam', quae magnam attulerat voluptatem.  Gavisus heri sum, duos libros inlectos inveniens, nam aliquam fabulam detectoriam perlustrare placebat.  Sed vesperi, cum alteram inciperem, quid?, hoc initium nonne...?  Accuratius inspicio, nonnullam in latere rugam cerno: non adeo intacti sunt libri!  Paginas volvo, alteram fabulam translego...  Brevi, duas legeram.  Et nihil, nihil vere memineram.

Ignoscatis quaeso, sed hoc dolet, cum primo accidit.

13/08/2010 23:04 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Stephanus

20100818223715-10vii19-477.jpg

Aliquot dies in valle mansi si non reductissima, saltem cui pulcherrimum est, mea sententia, nomen.  Juxta vallem Silentii est vetus templum muzarabicum (e paucis quae extant) apostoli Jacobo dicatum.  Nescio quid plus cordi sit mihi, locus an aedes.

In latere est sepulcrum quod vocant Sancti Genadii; epitaphium indicat ibidem esse sepultum abbatem Stephanum, per hos versus leoninos:

     Clauditur in Christo   sub marmore Stefanus isto
     abbas egregius   moribus eximius,
     vir domini verus,   rectique tenore severus,
     discretus, sapiens,   sobrius hac paciens...

Mille annis jam mortuus est quem lapis hic vetus tegit.

18/08/2010 22:37 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris