Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Abril de 2010.

Carus avunculus

Amicis dono cupio dare notitiam fabulae quam lego.  Hoc ante nunquam egi quam lectionem finirem, nunc primum quinquagesima pagina vix lecta.  At nonne digna lectu fabula qua tam cito bis libere atque solute risisti?  Etiam legit mater, quae vetus est, sed nasum habet.  (Natalibus diebus narrationes obtuleram Hawthorne 'bis relatas': placuerunt, sed per duos menses fuerunt in mensula; haec fabula non ibi fuit duas hebdomades.)

Brevi, auctori persae est nomine Iraj Pezeshkzad, et libro 'Avunculus Napoleon'.

Gratiae interpretibus magnae habendae sunt, nam per hos (Victor Mora et Nazanin Amirian) voluptatem legendi non polluta est insolentiis vel mendosis verbis.

10/04/2010 22:15 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Orberg

Hoc vel illud blogium legens (quod multos dies omiseram) doceor mortuum esse Johannes Orberg, egregium linguae latinae magistrum atque auctorem optimae omnium, quas noverim, methodi discendo latino.  Hoc dicam justae laudi magistro mortuo: cum, quindecim abhinc annis vel paulo pluribus, Familiam Romanam ab eo creatam casu in bibliopolio Matritensi invenerim, alius factus sum magister, multo alius, et quidem puto non peior.  Quid altius de magistro dici potest, quam quod multos passim in orbe magistros meliores effecerit?  Hoc opinor fecisse Johannes Orberg cujus mors mihi quasi quaedam tristis jactura fuisse videtur.

11/04/2010 21:46 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Auris deminutio

Casu vel fato?  Duo incidunt una, hodie mane quod professorem novi hanc urbem cum discipulis visentem, et Thersiten, ut aiebat, desiderantem; vesperi quod hoc ineuntem blogum cara Sandrae vox accipit atque monet.  Veniebam enim quidquid foret ad scribendum paratus, quando desinere nunquam constituerim; nunc potiore causa perficiam.  Et aliquid abhinc, duas saltem vel tres lineas, quotidie scribere conabor, quamquam fatuae sint flaccidaeque videantur.

Hodie dicam de ultimo libro quem clausi.  David Lodge scripserat.  Nomen... ’Audientes fortuna juvat’ vel aliquid simile (’Deaf sentence’ ipsius lingua).  Nonnulla hujus auctoris legeram semper laeti et acuti nasi: fabulas de collegiis et professoribus et symposiis, faciles et jucundas.  Nimis hos menses peragraveram per bella universa et campos concentrationis (Klemperer, Reck, Haffner, Levi, Constante...), opus igitur erat mihi levatione aliqua, qualem affere solent scripta Lodge.  Non aliud est hoc de surdis: cum durae sint aures auctoris, durabit ergo pennam in surditate.  Caecitas tragica est, surditas comica, ait auctor noster.  Certe comica, sub oculis Lodge: ’in colloquiis meis, verbum quod maxime auditur hoc est: quid?’.  Risi quidem, sed, casu vel fato?, circa finem fabulae prima persona Cracoviam adit et campos visit Auschwitz et Birkenau...

26/04/2010 23:07 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris