Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Septiembre de 2009.

Reditus

20090901221133-9viii31-057.jpg

Redeo.

Hac maxime de causa scribo, quia facilius est scribere quam cogitationem enodare num scribendum sit annon.  Etiam fides ad amicos me movet, quos pagina paravit, et gratia ipsi paginae habenda: quam multa scribendo discitur!

Summatim: sequar.

Haec tecta Lutetiae sunt Parisiorum.  Ibi nuper fui.  Sed de Lutetia, cras.

01/09/2009 22:11 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Lex inertiae

20090903115637-9viii31-029.jpg

Ad laborem rediens.  Chartas, pugillares, libros apparare.  Is labor, ut ita dicam, publicus.  Etiam ad privatos labores regressus sum: amicorum bloga lego (Sandrae, Neminis, Consalvi, ceterorum; Pastrix nondum reversus videtur) quae per multos dies omiseram, etiam meum relegebam ut meminerim ubi tunc essem.  Hic quoque labor est, nunc major, cum per aliquot hebdomades ne minuto quidem temporis ad album ordinatri oculos admovissem.  Hoc mihi maximae molis est; mos est mihi volupque papyros legere, hoc contra televisificum lumen paululum displicet.

Victor Hugo, Lutetia.  Aliquid scribere conabor.  Molis est imprimis incipere.  Inertiae lex, eam jam Newtonius detexit esse, fuisse, futuram esse legem universam totius orbis (quod nobis inertibus haud minimo gaudio est).

Ab Lutetia inciperem (oculis redi Sequanensium rerum plenis), sed cras.  Procrastinans incipio...  Malum...

Ceterum, quam pauca photogrammata excepi!  Nunc nequaquam paenitet, nam multis horis spatiatus sum sine pondere...  (Lex gravitatis: alia Newtoniana lex, per quam placet perambulare sine theca, sine pera, sine bursa...)

Sed aliquando machinam mecum gessi.  Illo quidem die, quo ad silvam et castellum Vincennes me contuli.  Quo vocabulo Vincennes latinius dicam?  A, omnis labor, semper labor ignorantibus improbus...

03/09/2009 11:56 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

1793

20090906163603-9viii31-088.jpg

De Victore Hugo, haec cogitatio e mente non vult exire: si adulescentulus hunc legissem auctorem, adamavissem.  Hoc malum habet aetas provecta, quod tot lectionibus natum est judicium, crevit (ut ita dicam) nasus, non candide sequeris qua ducere volet auctor.  Sed fateamur, qualis auctor!  Rhetorica cum eo videtur orta, fluentiam habet naturalem, copiosam, nimis dicerem copiosam, adeo ut fastidis aliquando et ’Novissimis --subiratus reputas-- duodecim antithesibus parcere potuisset!’

Ut cetera absolvam male notanda, illas aegre fero (quae in hoc auctore nimis saepe reperiantur necnon in aliis ex iis qui ’romantici’ appellari soliti sunt) appellationes ad ’infinitum’ atque ’ignotum’, illud saepe ad caelum caput, oculos tollere, oculos insuper in album actos theatrali convulsione.

Placuit contra propugnatio ejus pro miseris atque humilibus, et peroratio pro democratia, defensio lausque Revolutionis Francicae (his uti verbis non impediet nullus castitatis fastus), etiam cohonestatio Maximi Terroris in quem coegit --non Thersites, sed Hugo dixit-- historia vel rerum progressio, aut optimatum superbia atque neglegentia.  Et, de progrediendo tractans, mirum fuit invenire talem fidem, fidem tam sine dubitatione, qualis auctori nostro est, humanitati et historiae progressui in melius.  (’Deismum’ auctoris reputans, nonnullam praeteriens paginam legisse videbar Teilhard de Chardin.)

Etiam haec: invideo francogallis libertatem quam sibi magna rerum eversione pepererunt, nos Hispani vix hodie frui coepimus.  Vix hodie, non majorem facio rem: nam, exempli gratia, si voces civium ad ducentorum libertatem annorum assuefactae hic essent sicut in Francogallia sunt, ii tromocratae qui ’libertatem vasconicam’ aiunt defendere (et quorum argumenta vix intelligunt atque patiuntur quattuor vesani, et aliqui fortasse qui ex longinquo patriam intuentes magis paternam memoriam quam vivam nationem colunt), ii, dico, quantulum temporis manerent?  Sed illa Hispania inveterata manet, illa tacita hyssopi et mitrae, domino atque parocho oboediens, quae afrancesados heri condemnabat et omnem hodie moralem publicam condemnat quae catholica non sit.

Cum enim legerem ’Nonagesimum et tertium’ (Lutetiae emi et legi) ejusdem auctoris, cogitare non desinebam fuisse illo saeculo Hispaniam alteram et magnam Vendée, et illius inmanis rusticorum fanaticorumque recalcitrationis quam Lutetia quattuor debellavit annos, vix ducentesimo anno incipiunt summitti sequelae...  Nobis tunc defuit Hoche (vel Gauvain et Cimourdain, ut Victoris Hugo personis utar), pullularunt Lantenac et Imânus.  Quisquis deinde in hac paeninsula scripturus esset de miseris et de humilibus, ei scribendum erat sub vigilantia semper, saepe episcoporum anathemate.

Iterum prolixius quam rebar scripsi.  Ecce in imagine eburnea Ariadna, quam in Cluniacensi Musaeo vidi.  Valete.

06/09/2009 16:36 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 7 comentarios.

Bulgae loquentes

20090911180818-9viii31-048.jpg

Cum nuper castellum visitarem Vincennes, notitiam dux dabat eorum egregiorum hominum qui ergastulis illis pro deversorio (sed inviti) usi aliquando sunt.  Inter eos Dionysius fuit Diderot, quem auctorem multis annis valde diligo duobus tantum operibus, sed splendidis, sententia mea, quorum tituli sunt ’Rameau nepos’ et ’Epistula de caecis ad usum videntium’.  Pauca opera hac epistula plus animum meum instigaverunt, quoad memini.  Ecce, exempli gratia, descriptio speculi a caeco inventa: ’speculum machina est quae rerum ectypa facit longe ab ipsis, dummodo erga ipsas opportune posita sit’.  Mirum, nonne?

Sed ut ad Vincennes revertar, dux ille in carcere per aliquot menses Dionysium Diderot fuisse narrabat, cujus carceris causam fuisse fabulam ’Gemmas garrulas’ --’Les bijoux indiscrets’.  Hujus operis titulum noveram, nunquam autem ipsum legeram, nec argumentum vel fabulae res quorsum iret sciebam: occasio est --decrevi-- legendi.

Nunc scio, non sine risu.  Fabula mi videtur inter vias spatiari monitorias --genus ’Epistularum persarum’-- et eroticas --genus ’Vinculorum periculosorum’.  Hoc summatim accidit: genius quidam, illis simillimus fabulae ’Mille et unius noctium’, regi africano anulum dat, quo anulo ante mulierem verso feminam coegit loqui, non ore, sed... cunno.  Ecce quod est ’bijou’: cunnus est disertus.

Adhuc Diderot ardentius amo.  Quod homines rideant non minores, immo majores, oculis meis, fiunt.  Alios etiam habeo libros hujus auctoris.  Nonnullum credo jam legisse, sed nunc ejus sermone legam.  Diderot habeo in duas vel tres hebdomades.  Laetus sum.

Clatri cuspidibus aureatulis: hi valde placent Francogallis.  Valete.

11/09/2009 18:08 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

September iterum

Pluit.  Aestas recedit.  Hodie mane, jam tenui sum imbre currens, conspicere non poteram sidera quae proximis diebus caelum ornarant: luna, gracilia cornua facta, et Venus splendida, dum Mars Geminorum corpora transibat.

Morbi circumeunt.  Currere oportet, sistere non decet.

18/09/2009 20:03 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Laetamen

Heri cum filia iter feci ad montes Guara (non longe ab Osca, a septentrionibus).  Longe spatiati sumus per Ibiecam ad meridiem, deinde ad occidentem ad monasterium usque Sancti Michaelis de Foces, redeuntes postremo ad Ibiecam.  Machinam photographicam non gerebam, sed telephonio munitus eram novo, eorum quae non modo loqui e longinquo sinunt sed etiam imagines capere, notulas exarare, dies natales cognatorum meminisse, tetrix ludere, ubi terrarum sis cognoscere, et milia ceterorum quae adhuc ignosco.  Ignosco, exempli gratia, quo modo imagines quas heri excipiebam huc prodam.  Conatus sum, sed frustra.  At discam.

Filia tristis est.  Qui potest, hic pulcherrimus flos vix in lucem apertus?  Nihil plus affert maeroris homini quam dolor nati.  Sed in melius ibit.  Habet in se quo progredietur.  Sed dum haeret, quam anxium cor!

Ne ipse claudicem, totus me do studiis et oleribus.  Horum terram laetavi equorum stercore quod nobis dono dedit amica Francisca.  Jam betae atque borragines multo plus arrident...

20/09/2009 10:22 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Plus de bulgis

De Diderot nuper loquens oblitus sum, ut accidere mi solet, quod incipiens dicere parabam.  Nam illud minime exspectabam ex opere philosophi ’illustrationis’, ut aliqua pars exarata esset latine.  Id stupui, stuporem vobis aperire volueram.  Meministisne, qui librum legeritis, loci hujus?

"Duxit me Viennam in Austria patriam suam, ubi venerea voluptate, quanta maxima poteram, ingurgitatus sum, per menses tres integros ejus splendide nimis epulatus hospes.  Illi rugosi et contracti, Lotharingo more, colei, et eo usque longa crassaque mentula, ut dimidiam nondum acciperem, quamvis iterato coitu fractus rictus mihi misere pateret.  Immanem ast usu frequenti vagina tandem admisit laxe gladium, novasque excogitavimus artes, quibus fututionum quotidianarum vinceremus fastidium.  Modo me resupinum agitabat; modo ipsum..."

Ita sequitur tantundem.  Iterum latina lingua ad euphemiam adhibita est, iterum auctor latine ausus scribere est quod proprio sermone nimis durum duxisset.

Sed in hoc capitulo xlvii non uno utitur sermone latino, sed cunnus polyglottus jam francogallice, jam anglice, jam italice gestas explicat amatorias dominae suae.  Etiam hispanice disertus est, quamquam ’vix occasionem habuit loquendi Matriti’.  Qua de causa mixta est narratio hispanica ex francogallico et castellano:

"Que la vie que j’y passai fut délicieuse!  Quelles nuits, dieux, quelles nuits!  Ay de mí!  Al recordarme de tantos gustos me meo... Algo más... Ya, ya...  Pierdo el sentido... Me muero..."

Cunnorum maxime cunniloquens.

21/09/2009 21:31 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Iudicium

Meridie judicio adfui.  Cujusdam discipuli mater litem moverat.  Accusabantur quattuor professores lycei: magistra puerum dicebatur ab humero tenuisse, brachium ejus torsisse, damnum grave ita intulisse; addebatur tutor gregis (in quo puer fuerat) et, ne soli essent tutor et magistra, etiam rectrix studiorum et primus lycei administrator.

Fabula judicialis agebatur integra.  Judex (quae mulier erat; etiam mulieres erant judicis apparitrix, accusatrix publica et patrona professorum) quemque vicissim loqui jussit.  Causam primo aperuit mater: magnum sibi esse amorem justitiae, qui amor moverat imprimis; professores animadvertendos esse; quorum nec primam nec unam victimam filium fuisse suum.  Pars facetior secuta est, puero deponente: se professores semper oboedire, nonnullos autem se odisse, illam magistram praecipue tutoremque; illo die, quo laesus est, nihil aliud se egisse atque sodalem adjuvare conari, sed repente magistram in se impetum fecisse, qua de causa... cetera.

Locuti sunt deinde professores.  Equidem miserebar administratoris, qui homo timidus nunquam antea coram judice se viderat: vultum rubrum gerebat, quasi reus foret, oculis lacrimantibus.  Claudicante voce explicavit pueri gestas, quas innumeras continebant lycei annales.

Repente res ad finem currebat.  Accusatrix publica sententiam rogata postulare coepit, magno omnium stupore (meo saltem, qui rebar accusatricem accusare debere), liberam absolutionem professorum, cum medici nullum damnum in pueri brachio reperire potuissent, nullum acti contra legem documentum aut testem attulissent mater puerque.  Advocatae professorum nihil reliquit dicendum, haec nihilominus peroravit, argumenta repetens accusatricis.

'Visto para sentencia', clamavit judex, eximus.

Vita in lyceis facetior in dies fit, videor plura de re scripturus.

30/09/2009 23:23 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris