Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2009.

Odorata universa

20090503214455-9iv26-075.jpg

Ab his paginis longe me separant et rusticatio et vacatio et, fatear denique, caput in aliis positum, et dulcedo atque suavitas nihil interdum agendi.  Sed jam redeo, digitis luto foedatis, sed corde pacato labore.  O fortunatus nimium, tua nam bona noscis, Thersita!  Quam beata est vita agricolarum!  In hoc saltem mecum consentietis, amici, artem agri colendi illam esse cui optimus sit musicus comitatus.  Nonne hodie mulcebant aures, herbas ligone persequenti, et aquae rivulo susurrantes, et ex frondibus ardentissimus lusciniolus?

Ceterum, aliquot dies Valentiae fui, et in pulchra urbe et in regno valentino.  Noram (Venus quaedam eo duxerat me teneriore aetate) sed casu nunquam per hos menses, quibus abunde florent aurantia.  Qualis odor mellitus passim effunditur!  Et domi et ruri, in aedibus et per avia montium sentis odoratos flores quos pulchro nomine vocant 'azahar'.  Quod nosse est operae pretium.

Primum hoc ergo photogramma apponam, arborum aurantiorum, quae et dulcis gravantur fructibus, et suavi nos deleniebant aromate florum azahar.  Valete.

03/05/2009 21:44 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Loquere nunc

20090506080846-9iv26-114.jpg

Aliquot abhinc annis orbem emi sonorum per quem latine loqui celeriter discere licebat, hoc saltem nomen nuntiabat, quod scilicet in titulo videtis, nisi fallor.  Audi, multa menda (meo judicio) inveni, amisi non ultra auditurus.  Hodie autem aliud est consilium meum.  Menda minus mea intersunt quam antea, plus aestimo quod illo in orbe bene paratum est, jucunditatem qua ludere sinit.  Cum loqui est scopus, antea sagittae quae locum attingunt quam errores numerantur.

Ceterum inter eos sunt qui accentum contingant.  Qui potest mala a bonis in eo distingui, quod omnino nobis perditum est?  Nam accentus noster, si nobis sapientiores exaudimus, multum ab romano differt, qui tonalis esset.  Hoc satis finem et limitem nostris coeptis definit.  Attamen oportet verbum quodque suo loco accentum recte ferat.

Inter verba ubi perperam positum repperi accentum illa sunt: invólucrum (pro involúcro), díploma (accentu graeco, pro romano 'diplóma'), 'biróta' (ne verba oblitus sim neolatina, pro bírota).  Ipse male accentus, cum puer essem, didiceram, et illa verba quae corrupte pronuntio excribere soleo.  Sic, exemplorum gratia, 'pontífex' (pro 'póntifex') vel 'terétes' (pro 'téretes').  Pessime etiam pronuntiari solita sunt nomina botanica, sicut 'arbútus unédo' (pro rectiore 'árbutus únedo') et alia.

Tempus defit.  Cras, si potero, progrediar.  Valete nunc.  (In imagine, videte perpulchrum ciborium cathedralis valentinae; etenim illus templi Thersites turrim conscendi, quam vocant 'el Micalet', puto, hispanico sermone 'el Miguelete').

06/05/2009 08:08 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Circundatus

20090508104428-9iv26-091.jpg

Plura nudius tertius loquutus sum quam vellem, ut accidere solet, atque verbum denique tacui quod orsus volebam dicere.  Nam dificillimum est mihi pronuntiare voces illas de quorum accentu maxime dubito.  Ecce tandem: ’circumdatus’.  Qua syllaba tacta est accentu, amici?

Si legem universalem sequi debemus, nullus infitiabitur rectissimum esse ’circúmdatus’ vel ’circúndatus’.  Sed quam absonus videtur accentus iste!  Nam in loquentis mente conspicuum est a dando illud verbum dici.  Qua quidem de causa illud ’a’ breve haud mutatum est in ’i’ (quod contra accidit in *per-dato, in ’perditum’ mutato, vel *com-dato, in ’conditum’).  Nonne analogia eadem parem effectum induxerit in accentu?

Equidem autem, nisi errorem corrigetis meum, amici, lege utar consueta atque pronuntiabo ’circúndatum’.

Alia verba vobis proponere volebam, sed caedes facta est in ordinatro meo (in altero ordinatro, quo uti soleo ad exscribendum foris) et ex memoria deciderunt cetera quae collegerim verba.

[Epigramma legi potest in fronte domus municipalis Dianii.  Dianium pulcher est portus prope Valentiam, graece (aiunt) Artemisium, nobis hodie Denia.  Sic legi (mihi ignoscatis sapientes):  "Pro salute Aug(usti) / Veneri sacr(um). / Cn(aeus) Octavius / Florus sevir / aug(ustalis) municipio / d(onat) d(at) d(edicat). / L(ocus) d(atus) ex d(ecreto) d(ecurionum).]

Valete.

08/05/2009 10:44 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Identitas

20090510210847-9v7-004.jpg

Parvam Hispaniae partem occupat civitas cui vetus est nomen Vasconia.  Per suffragia horum civium nuper mutatum est regimen civitatis, quod adhuc factio ’nationalista’ possidebat, atque ex hac hebdomade factio possidet ’socialista’.  Talis mutatio nunquam ante visa erat.  Nationalistae partes semper (ex quo democraticum factum est hispanicum regimen) duces vasconicae gubernationi suppeditabant...  Ultimus ita functus est munere ut ceterae factiones nihil praestabilius hodie haberent quam convenire ut eum ex administratione expellant.  Nationalistae gubernaculum amiserunt, et in neminem nunc nisi in se culpam conferre possunt.  Dux autem expulsus se innocentem ducit, aliosque damnat illicitae conjurationis.  Nullum demissum ducem unquam vidi elatiore verbo, inelegantiore animo.

Est aliquid quod nunquam intellexerunt nationalistae tales (nam multi nationalistae satis intelligunt, at non de iis loquor, sed de illis qui, sicut dux iste Vasconiae nuper e regimine expulsus, ultra nasum proprium nihil vident): hic mundus hodiernus non ille est priscarum gentium, cum omnes idem cogitare, eosdem deos colere, easdem vestes gerere (pro sexu aetate potentia) atque iisdem saltare carminibus.

Altera est res quam intelligere nequit hoc nationalistarum genus: multi sumus in universo qui nulli favemus ’nationi’.  ’Nos identitatem vasconicam defendebamus’ (aiebat ille fere, extremam pronuntians dux orationem), ’hi qui nos expellunt hispanicam abhinc defendent identitatem’.  ’Identitas hispanica’!  Quam stultum verbum!  Quid hoc sibi vult?  Tauros mactare, citharam canere?  Istud sub regimine veteris tyrannidis fieri poterat, non hoc tempore, cum non factio aliqua vel ecclesia ulla, sed lex publica regit nos.  Sed in his ipsis verbis satis expressit quid munus publicum sibi putaret explendum: non pro civibus agere, sed pro factione confitebatur. Cum quodam illius modi nationalista si dissentis, non te aliter ac se cogitare putabit, sed alteri te nationi favere.  Nationalistae id genus nihil esse in mundo putant nisi nationalistae.

[Imago montis Caji nudius tertius capta novam, miram demonstrat rem: nix, quamvis rara, in monte majo manet mense, quod non accidebat his ultimis quindecim annis.  Mihi placet!]

10/05/2009 21:08 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Identitas II

20090511233102-9iv26-140.jpg

Est etiam tertium argumentum quod nationalistae ejusmodi (de quo locutus heri sum) vel minime intelligant vel indignanter reiciant: nobis omnibus, aragonensibus vel catalanis vel valentinis vel e qualibet venientibus Hispaniae parte, aliquid est dicendum de regimine Hispaniae totius, aliquid ergo etiam Vasconiae, Hispaniae illustris partis.  Nam Vasconia pars est Hispaniae, velimus vel nolimus, eodem vehimur navigio.  Vasconia Hispania est quamvis negetur, sicut Hispania Europa est quamvis reiciatur, et nobis contigua sunt Lusitania atque Maurocanum regnum, siquidem per multa saecula vivere potuerimus quasi antipodes essent.  Aliquid de Vasconia est nobis hispanis dicendum et decernendum, et nunc etiam francogallis, britanis et dacoromanis.

Hic mundus factus est viculus, jam ille non est mundus gentium vel nationum.  In hoc mundo civium qui partim jam nobiscum adest, et ad quem spero omnes nos cito venturos, quamquam multa adhuc prava ac mutanda, si possimus, sint, limites paulatim diluuntur.  Sed illi nuper demisso duci, et omnibus qui cum illo consentirent, tam inveteratus est mos se aliud plane diversum reputandi, ut prius suum evellerent bracchium dextrum quam ipsum hispanicum agnoverint.

Quendam amicum nationalistam multa disserere audivi, docta et acuta, de vera et falsa democratia.  Haec, qua utimur, non perfecta et optima est; democratia, plus democratiae quaerendum est, porro autem, non retrorsus.  Querebatur Urkullu (dux factionis nationalistae) quod novus praeses Vasconiae non ita inciperet jusjurandum, ’coram deo genuflexus’.  ’O tempora, o mores!’  Re vera vetus Hispania, illa vetus vetus, si adhuc in aliquo manet angulo paeninsulae, certe manet in Vasconia.

[Photogramma: pars portae domus marchionis Duarum Aquarum, Valentiae.  Nonne est pulchra imago?]

11/05/2009 23:12 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Pinus

20090513073551-9iv26-067.jpg

Nuper in ore valentino, inter aurantiis quorum odore totus perfundebatur aer, occidente jam sole, pinus paene solitaria ita erigebat acutas frondes ut ferrugineum aciculis acciperet colorem contra caelum adhuc caeruleum: imitabatur certe picturam Claudii Lorrain.

13/05/2009 07:35 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Segorbe

20090514000219-9iv26-003.jpg

Cum Valentiam adirem, Segorbem deverti et pulchrum ita oppidum visere potui.  Multa sunt in eo formosa atque digna visu, domus, palatia, templa (mira est turris cathedrali, sectione trapezoidale), sed nihil superabat illo die gratiam situs, apud flumen Palantiam (idem quod postea Saguntum praeterit) et leporem aeris matutini, frigiduli, silentio tantum interrupto stridore passerum...

Aliquot feci photogrammata; hoc est insulsum sed mihi maxime placet...

14/05/2009 00:02 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Bibliotheca Celsi

20090515175641-turquia-04-2009-041.jpg

Redeunt amicae ex longo per turcas itinere quod ex Byzantio eas vexit usque ad magnam Cappadociam visendam.  Quam celeriter pellem cum eis commutavissem!  Longum iter certe et, quantum vidi atque narraverunt, deliciis et blandimentis plenum.

Hoc mihi novum est, quod proximo saturni die, vix convenimus, cum orbem in manu linquit Columna imaginum refertum:  'Trecenta excepi photogrammata --inquit-- Constantinopoli et Ephesi et tota omnino Turcia: haec per istum orbem tibi licet videre, sine spissis commentariis quibus amicos excruciare solemus viatores statim reversi'.

Orbem accepi non sine risu, atque domi commotus vidi.  Nam inter photogrammata sua, id est, quae sibi uni fecerit Columna (hoc mihi, qui eam paululum novi, satis patet: puto memoriam in iis imaginibus mansisse felium cunctorum qui ante Columnam vel ambularent vel oscitarent) alia erant qui Thersitae tantum causa fecisset.  Ergo inter tulipas et feles multa ibi erant epigrammata graeca atque latina (quae, certus sum, pili facit illa).  Hae sunt bonae amicae!  (Etiam nobis dono dedit quaedam bellariola, quas inter 'lokum', quodam cummi dulce cum pistaciis: bonum!).

En vobis imaginem bibliothecae Celsi, quae valde placuit amicae et mihi non minus.

15/05/2009 17:56 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Filiolae

20090516230757-9v14-008.jpg

Dies splendidus.  Hi dies optimi mensis maji, quibus nihil accidit, qui nullam rerum scriptoribus materiam suppeditant, qui frigiduli surgunt, stridore passerum apodumque culmen attingunt, lente occidunt in oceano luminis et caloris...

Ecce lactuculae meae.  Jam crescunt, mox mandentur cum oleo, sale et citrone.  A, sentio me fore parricidam...  Valete.

16/05/2009 23:07 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Belmonte

20090518235112-9iv26-007.jpg

Vitam lego taurorum interemptoris Johannis Belmonte.  Non modo plura hominis nosse cupio, sed etiam aliquid novi evolvere Emmanuelis Chaves Nogales, diurnarii qui egregios dictavit commentarios nostri belli civilis (eos relegere jam gestio) et qui hanc Belmonte vitam scripsit.

Qui de hispanis ludis taurinis cuncta ignoret, nihil de Belmonte fortasse audivit.  Sed ille, una cum Joselito cognomine ’Gallus’, maximus fuit taurobolus aetatis aureae taurinae artis (circa 1920).  Quae ars etsi parum mihi placet (illis potius accedo quibus coercenda judicatur cum aliis barbaris veteris Hispaniae) fons pulcherrimarum videtur imaginum et minime spernendarum.  Ut accidere mihi solet, nequeo unum tantum vultum in hac re contemplari.  Attamen Belmonte homo fuit egregio temperamento, hispalensis (sicut ipse Chaves), qui amicitias conciliavit optimorum scriptorum, Valle-Inclán inter alios.

E vita Belmonte ab Chaves scripta (diurnarius et taurarius amici et necessarii facti sunt) pauca verba excerpo quibus torero affectus narrat cum primum adiret Novum Eboracum.  Hoc in primis equidem afficior, quod haec pagina idem prosa oratione mihi videtur quam versu exprimeret alius vir Hispaniae Baeticae, Lorca poeta:

’Novum Eboracum non mihi placuit.  Nimis magnum, nimis dissimile.  Nec illa alta praecipitia viae erant, nec illae concitatae formiculae homines erant, nec illa caementorumque ferrorumque, pontium et caeliscalpiorum congeries urbs erat.  Ambulat vir hispalenses vias strenue calcans, ut rumor passuum in penetralia ingrediatur domorum, maeniana conspiciens --haud sublato capite-- unde se contemplatum scit, vicum implens cuncta sua voce gravi ac bene temperata, amicum salutans --"Vale, Raphael!"...  Eum videre juvat, ille superbit virum esse et viam talem ambulare, urbem talem habitare.  At hic, Novi Eboraci, ubi homo nemo est, ubi via numerus est, quomodo vivatur?’

[Haec est turris rhomboidalis cathedralis Segorbe, quam urbem nuper magna voluptate perambulavi.]

18/05/2009 23:51 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Melo indicus

20090519222551-9v14-004.jpg

Incredibile videtur, tam parvula plantula, et intra paucas hebdomades indicos effundet melones, suaves, suculentos...  Saltem hoc spero.

19/05/2009 22:26 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Si mens non laeva fuisset

20090521112217-9v14-017.jpg

Si numina facultatem cogitandi atque cognoscendi, sicut loquendi insulse et sine fine hominibus nostris politicis dedissent, intelligere possent quam vana et innocua sit crisis ista, quam vocant, oeconomicarum rerum, et quanto peior et solvi difficilis est haec, quam omnes patimur, pueritiae atque juventutis instruendae constituendae educandae.  Sed panem dedit Juppiter edentato.

Magis magisque in dies hortum colam.  En illum, ex summo colle (nec maxime editiore) visum.  Valete.

21/05/2009 11:22 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De docendo et de colendo

20090523233232-9iv26-151.jpg

Amicus Luismi (Ludovicum Michaelem ita vocamus), ex agricolis quos familiariter colo unus qui et juvenis est et sorte sua contentus vivit, his verbis nuntium accepit Thersiten hortum colere olitorium:

--Num in Lycaeum ingredior linguam docturus latinam?  Valetudinarium adeo morbos sanaturus? [nam Joachim, doctor raphanis colendis, medicus est].  Cur omnes posse putatis laboribus fungi agricolis indocti atque inexperti?

Haec, scilicet, iratus aspectu dicit, sed renidentes oculi severitatem abdicant verborum.  Per jocum loquitur.  Sed verum est nos in alienam provinciam invasisse.  Ceterum, nostro periculo agimus, nemo nostros bonos aut malos patietur exitus.

Alius amicus, Giuseppinus (ita se ipse vocat), barcinonensis, quendam 'edictum paedagogicum' ad me mittit cui titulus est 'Non est verum', exaratum a quodam grege 'IRES' et ab administro fotum (sic fama vagatur) Educationis.  Sicut ex tituli verbis intelligi potest, edictus iste omnis ad hoc unum tendit, infitiandum quae multa milia professorum hispanorum quotidie dicamus et multi alii qui nec hispani nec docentes sunt: educationem hispanam, praesertim puerorum et adulescentium a quattuordecim usque ad duodeviginti annos, tam pessime se habere ut haud facile in pejus ire possit.  Quam mirus edictus!  'Non est verum'.  Sed verum est.  Et vos, qui haec mendacia pecuniosa scribitis et multicolora, rotunde fallimini.  Nos autem, qui quotidie docere conamur, minime fallitis.

Paedagogia: nobilis scientia, venerabilis professio!  Cur accidit ut tot professores id putent, paedagogos in aliena invasisse rura?  Culpa his paedagogis est qui gravi voce, sollemni vultu, vacua dicunt auctoritatibus non omissis (KOWALSKI, 1992).  Num impetum nos fecimus in eorum facultatem?  Cur ergo non sinunt nos quiete docere?

Sed, quod olera et fruges labefactantur, malum omnibus universis est.

[Piscem hunc Valentiae vidi, in musaeo ceramico, domus marchionis Duarum Aquarum.]

23/05/2009 23:32 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 7 comentarios.

Flaccidus

20090526234413-9v24-003.jpg

Commentarium praeteriti diei legens paululum erubesco, cum sententiam scripserim ejus generis quod minime mihi placet, id est, nimis absolute conceptam, 'tam pessime se habere (educationem hodiernam hispanicam) ut haud facile in pejus ire possit'.  Non ita, non ita.  Facile in pejus ire potest.  Satis est ut professores musices eliminentur, dimidia pars discipulorum in vias ejiciantur, conscribantur plures paedagogi atque doctores 'discendi discere', cetera.  Multa ire in pejus possunt.  Equidem de baccalaureis 'humanioribus' loqui volebam.  Sed etiam hic quaedam sunt quibus in pejus abeundi via est.  "Cui bono lingua graeca? --aliqui viri cogitare possunt potentiores--: supprimatur!  Nonne utilior est facultas currorum vehendorum?  Ea doceatur disciplina!"  Ita vero, res in pejus ire possunt.

Sed quid agis, Thersita?  In quas cogitationes atras vela tendis spiritus?  Nonne satis sunt tibi nunc raphani atque melones?

Non, sed diem habeo tristem.

Et Pastrix, hodie totum mensem non scribit.

Quid tibi cum Pastrice?  Num eum novisti?  Noli ultra scribere.  Plenus es hodie maestitiae et luctus.

Quid?  Non omnes dies sol fulsit.  Hodie quidem nubes eum celaverunt.  Sed verum est: fessus sum, et aliquanto flaccidus.

Jam statumina habent sua lycopersici mei.  Habent qua repant.

26/05/2009 23:44 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Deus nobis haec otia fecit

20090529231345-9v29-003.jpg

Urgemur jam calore.  Hodie autocineti factus sum auriga, nam plura solitis erant agenda negotia, et aliquid mirum accidit mihi.  Via vehebar media vici hujus (in quo jam vigesimum habito et octavum annum), cum currus quem sequebar repente constitit.  Nullus pedes viam transire volebat (quo illi consistere liceret) nec humanus nec animal nec utriusque mixtus.  Nullum semaphorum (quorum hic pauca sunt, et vacua persaepe) rubebat.  Nullus astynomus ductorem sisti jusserat.  Quid acciderat ergo?  Hoc tantum: ductor qui anteibat alium ductorem agnoverat cujus currus obviam veniret, vel, ut omnia apertius dicam, uterque ductor alterum agnovit, uterque laetatus est, uterque consistere decrevit invicem salutaturus.  Duobus vel tribus autocinetis quae ambo sequebamur consistendum fuit.

Nihil in hoc mirum.  Quamquam via haec, de qua loquor, satis frequens sit, mos est popularibus hujus quietissimi vici amicos sinere casu convenientes inter se salutare, de qualibet re maximi momenti breviter loqui, iter tunc tantum resumere cum, capite adhuc converso, uxori vel nurui alterius calida missa sit ab utroque salus.  Memini vehementer stupuisse me, anno illo quo advena in hoc oppidum pervenirem, cum primum aliquid simile paterer, non hoc in primis, quia unum minutum impeditus fuisset curruum discursus, sed hac praecipue de causa, quia interruptio viae facile omisissent duo illi, dummodo utervis suum currum in latus stratae apposuisset, ceteris iter permittens.  Sed non: hi homines vacui, vel otium simulantes, in media via consistunt, ne filum quidem in latus devertuntur, ostendunt sibi licere id quod faciunt, hominum decursus in praesentia interrumpere.  Verum est etiam hoc: raro exceptione hac et jure privato abutuntur, raro plus quam minutum unum occupant viam.

Quid ergo mirum in hoc triviali casu?  Quod ille qui autocineto me sequebatur, brevi spatio suspensus quid accideret, postquam duos insolenter currus vidisset viam occupasse, magnis autocineti clamoribus coepit canere.  Caput converti oscilans (curruum clamor non mihi placet), quasi dicens:  ’Paulo plus habe patientiae, mi bone vir!  Iter statim resumemus!’.  Repente mei ipsius memini, viginti ante annos, iratus quod duo asini ceteros coegerint consistere.  O Thersita, urbanus jam non es, rusticus omnino es factus!  Opinione celerius tumet in media via consistes, obvenientem interrogaturus quando semina habuerit caulium!

[Nescio an videre poteritis, sed in imagine est primus lycopersici flos, flos fortasse primi lycopersici!.  Valete]

29/05/2009 23:13 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris