Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Marzo de 2009.

Infinitus numerus

Scholarum statum et gymnasiorum nostrorum, jam video materiam esse commentariorum fertilem. De vestris gratias ago. Alias etiam fabulas notitiasque ad me tradiderunt per sermones amici. Est sicut suspicabar: historiola nostra vulgatissima est, et plurimae reperiri possunt pejores. De quodam ludo caesaraugustano referebat amica nostra quanta cura essent a magistris examinati pueri mane ingredientes (jam aliquot annis), immo accuratissime professores tenera scrutarentur bracchia collaque, ne per neglegentia eos fugerent livida, vibices vel sugillationes quibus in jus postea rei vocarentur ab inhonestis parentibus. Haec omnia notissima.

De praeside quem Icosinatus noster passus est aliquid placet dicere. Tales homines ad nos mittunt superi ad nostra punienda peccata: homines praepostero judicio et maxime intempestivi, qui laborent cum nihil est agendum, contra quando opera est danda, vacent. Nihil molestius magistro quam punire: non est munus suum; si imponitur poena, labor est et virium magnus sumptus; ecce qua voluptate viderit professor praesidem illum qui, cum severum esse oporteret, blandiusculum se gerit, cum puniendum esset, tempus invenerit ignoscendi. Quem ad finem di nobis dederunt praesides, duces, inspectores, episcopos, si officium et laborem suum non explent, et cuncta agenda sunt nobis?

Praeses ille, nisi fallor, ex turba millionum venit qui volunt esse boni homines, et sunt, sed intempestive.

01/03/2009 22:56 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Birota

Quamquam montem videmus Cajum ut alta stet nive candidum, hanc circa vallem omnia sunt tepida et viridia.  Nunc dies ortus est calidus et vernalis (dum Novoeboraci audimus aspere ningere).  Birotam ergo arripimus nonnuli fortes viri atque aliquot strenuae mulieres.  A, quam placidus vesper!  Tres horas sursum deorsum per calles rusticas, jam vivimus, jam reviviscimus!  Egregium et gratum fuit, sed nunc vobis valedico, nam Thersites, his laboribus nondum assuetus, crudeliter est culum contritus (et accusativo graeco veniam precatur).  Valete.

03/03/2009 21:46 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Formae gloria aeterna

Quid mi accidit his mensibus ultimis? Libros mittere non queo. Omnes mihi excellentes, egregii, suculenti videntur. Num senesco celeriter, sincerumque judicium hebetatur, mollescit cerebrum? Non puto. Ceterum, cur juventus emunctiore esset naso, aut cur duriores sententiae potiores essent quam blandae atque comes?

Fortasse Fortunae est beneficium. Deae semper pareo in legendo, ejus voluntatem prius sequor quam meam. Fortuna sine dubio favit me. En historiolam hujus, quem lego, libri.

Puellae imprimis placet libros legere mulierum. Equidem ad illam ne verbum quidem facio de re. Sed raro eam invenio librum tenentem auctoris masculini, idque quia amica quaedam commendaverit. Suntne meliores libri masculini auctoris, suntne pejores libri auctoris feminini? Si ex me quaeritis, negem. Quid commune habeat sexus cum stilo, hoc plane ignoro. Verum enimvero, libros puellae haud saepe sumpsi. Feci aliquando, sed diversos habere nasos intellexi. Quisque suis gavisus est.

Januario mense fabula quaedam casu relicta est super mensam domus. (Ibi derrelicta multa sunt atque manent per menses.) Vidi, inspexi, auctricem exaravisse comperi: domi puellam oblivisci suspicatus sum. Puellam de libro monui, annuit, se ablaturam promisit. Frustra. Ibi multos dies permansit opus. Quaedam denique mulier, domi hospes, librum sumpsit legendum. Post aliquot dies, deserto in cubiculo fabulam rursus illam relictam inveni.

Exeunte februario librum arripui. Quandoquidem sub oculis tam diu conspicitur, translegam.

O dea Fortuna, quam pulcher liber! In paginarum carcere sum, dulcium paginarum, quas fugere non possum. Tanto placet, ut heri, cum Caesaraugustae fuissem, omnes illius auctricis fabulas quas in urbe invenerim, antequam hanc finirem (quod non est mos), et emerim et domum attulerim. Francogallico sermone adeptus sum ’Ida’ et ’Le bal’, nostro ’David Golder’. De auctrice per rete nonnulla discere licet. Quae vita! In Auschwitz mortua est, in loco illo qui, si episcopo cuidam credimus Benedicti amico, nunquam fuit...

Abeo, nonnullae paginae adhuc legendae sunt...

06/03/2009 22:11 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Quo vadit Bononia?

Post multos menses quibus altercationi fuit ille vocatus 'processus Bononensis' nunc tandem publici administri in palaestram descendunt, id est, bellum radiophonicum et televisibile et per acta diurna pro processu movent.  Cui nec faverem nec male dicerem, ut ignarum decet, sed, illo moto bello, duo verba facere volo.

Primum.  Quantum legi, quantum audi, plures excussationes sunt quam positiva consilia.  Immo consilia proprie docentia abesse plane videntur.  Alterum, et in propaganda nova fide et in novae fidei propagatoribus jam illud audiri coepit, qui processum reiciantur esse plerumque pigros, desuetos, male doctos homines (quidam professor universitarius, ita dicebatur, ea impudentia ausus est loqui).  Nihil aliud ergo (saltem nobis, qui aliam consimilem reformationem jam vidimus) quam quod in ore fuit quotidie illorum reformatorum pessimorum.

Utinam falsus sim.  Sed adhuc vereor ne fiat ut, depositis capitibus Acenarii, Bush, Thatcher et ceterorum 'liberalium', consilia sua non permaneant modo, sed etiam hodierni sequantur socialistae.  Nonne esset ridiculum?

09/03/2009 23:41 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Maria C. E.

Puellam eam noveram.  Adulescentiam vidi paulatim pati, nam ejus parentes sorori meae sunt amicissimi, atque quotannis utramque conveniebam familiam die certa natali.  Faciem ergo repperimus primo varis conspersam, deinde limpidam prima juventute.  Cum sponsum sibi sumpsisset, semicani omnes et omnino cani vel calvi solitis querimoniis nos dedimus: tempus fugit, senescimus, cetera.  Anno proximo monstravit filiam (paucos adhuc menses natam): equidem in ea admiravi mulierem plenam, vitam plane florentem.  Nunquam sic renidere videram.

Mercuri die imber fortis erat, machina lapsa est...  Mortua est illico.  Cum ea vehebatur filia undecim mensium, quae vivit femore tantum fracto.  Solis die terrae dedimus Mariam.

Hanc historiolam scribere nolebam, oblivisci non possum.  Memoriae suae sit gratus hic verborum levis tumulus.

12/03/2009 00:36 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Gutta

Cani jejuno (sentit hispanus) nihil nisi pulices. Quod hoc sibi vult, patienti quendam morbum, alia etiam incommoda non raro cumulari. Si verum ex re non est, saltem verissimum ex sensu, nam illae perturbationes leves vel inanes, quas facile tulissemus valentes, languentibus onera sunt importunissima, fere intolerabilia.

Multa mihi incommoda, quamquam minima omnia, coacervata his sunt diebus. Morbiculi quidam, minae nonnullae, nonnullum letum propinquum, fraus amiculae absurda, alterius maeror perpetuus... Postremo etiam ordinatrum, invidiosum scilicet vacationi Pastricis (ut egomet ei sapientiam invideo) laborare noluit... Nugulae, scrupuli, guttae, si vultis, sed una tantum gutta (ita vult alia hispanica sententia) vas explet, atque exundat.

Deinde est illud quod medicus dictitat meus (medicus namque est mihi domesticus, quid putabatis?; etiam psychiatrum habeo, paululum clausum hominem, sed mihi devotum), esse primum ver pessima omnium anni aetatum, tempus quo juvenes dementant senesque tot in lecto pereunt quot in dulcedine muscae.

Insuper luna quae integra fuerat... Nonne plenilunium dicitur vesanos educere?

Ex me ipso quaero num, inter ea quae male volverunt, lectionem ultimam numerare me oporteat. Sit utrumquodque, legi, vel potius legere conatus sum, librum mathematicum... Me ridebis, puto, frater Ludovice; tui enim legens memineram. In hoc opere plane lector profligatus sum.

Sed alio die de re amplius edam, si licet. Veniam ab amicis peto de absentia, et in praesentia quiesco. Valete vos plurimum.

22/03/2009 22:11 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

La casa de la bomba

20090325000057-9iii22-082.jpg

Gratias ago amicis qui de me curant. Nolite autem putare pejus esse mihi quam antea fuisset. Sed hoc tantum accidit, nonnumquam parva incommoda coeunt gravioraque videntur. Hoc est quod moleste fero, haec tarditas qua ordinatrum novissime operari suevit. Homo impatiens sum! Et tempus, quod semper urget, teritur in exspectando.

Sed age, si pauca sapienti, brevi ero imaginem apponens, cum majori conamini non vacem.

Ex illis quae his diebus viderim (vetus amica duxit nos per terras suas, in Aragonia meridionali) hoc pyrobolum mirabile visum est. In vicum Torrebaja jactum est decembri 1938, sed quietum remansit. Vir quidam usus deinde est ad firmandum angulum domus suae. Ibi videtur hodie, horrendae reliquiae temporis bellici, quieta memoria agitati aevi. Aedes hae vocantur in Torrebaja, nimirum, ’domus pyroboli’.

Valete.

25/03/2009 00:01 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Ad daimus

20090327232358-9iii22-003.jpg

Adhuc difficulter in rete introire possum, nescio qua de causa. Quod pejus est, nexus repente abit, labor perditur. Si nunc possum, quattuor lineas scribam.

Superiore fine hebdomadis in ’latebram’ confugi, nam id significare dicitur, arabico sermone, nomen ’Ademuz’ illius vici. Locus perpulcher est, vallis fluminis Turiae vel Guadalaviar (nam dua admittit vocabula) amoenitatis perpetuae hoc veris initio. Hominum temperies blanda est, faciles sunt allocutu. Et comitatus gavisus est prandio, inprimis ’arroz empedrao’ vel oryza cum faseolis et cinaris nonnullisque porcinis frustis multoque specierum sapore.

Photogramma appono in itinere factum: en cerevisia (vel cervisia) ex frumento facta in urbe Caesari Augusto dicata.

Valete.

27/03/2009 23:24 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De ridiculis

Clerici fremunt, fremit faticanus vaticanus. Dum caput catholici gregis in Africa contra venerium clamat integumentum (quod facetus quidam homo ’tegumembrum’ vocaret), modo nescio quis cardinalis italus acriter querebatur de saeculo, quod in sanctam catholicam ecclesiam impetus laicos faceret atroces. ’Ausi etiam sunt --inquit ecclesiasticus princeps-- pappam ipsum irridere!’

Papae! Id est (si bene intellexi), cano licet Benedicto bellum in condonem canere (quo bello multa milia hominum contagione peribunt, et ipse papa fatifer fiet multis, et maledictus), nos contra prohibemur ne dicam plangore, querela vel flagitatione, sed ne risu quidem. Abeant omnes in malam crucem!

Sed verba audite mea, homines omnes faceti, jucundi, ridiculi vel risores aut irrisores: cuncti contremiscite, quia id significat risum clericos coepisse debellare, ipsos bellum verum parare. Nam cum se martyres fieri coeperunt, non ante consistent quam dilaniati simus et cruentati quod inimicos ducant.

(Hoc scripseram, et immutatum relinquo, sed lego facetos Pastricis elegos, quos vobis commendo. Valete.)

28/03/2009 23:18 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Pithecanthropi (de ridiculis II)

Quo tendunt?  Quid quaerunt?  Illi qui risu nos prohibere jubent, quem finem assequi cupiunt, nisi libera verba atque, si possent, libera consilia coercere?

Cui enim nocet risus?  Quae damna inflixit?

Illud mihi vere ridiculum videtur, ut sit homo in terris qui infallibilem se fateatur.  Te, Benedicte, te ridiculum eo duco, non ex candidis vestibus rubrisque mulleis (omnia puerilia), sed quia caelebem nihil magis te juvet quam res concubitus, quia virgo matronas de sexu doceas, quia denique homo ex humo, ut quisque, factus, sapientissimum omnium sinas a grege tuo appellari.  In hoc vere ridiculus es, et contra omnem humanam sapientiam repugnans, et quotidie irridendus, illo usque, cum veniam de fastu petieris et vanitate, atque te tam ignorantem quam quilibet eris confessus.

Nam hic est punctus: Benedictus sibi putat esse veritatem omnem.  Omnis tyrannis libertates cupit coercere, sed maxime totalitarismus (ut verbo utar alterius Benedicti), id est, regimen illius qui sibi uni veritatem aestimat servari.

Hoc bonum ex malis excipiendum: quod multi christiani remanent, mirabile dictu, atque inter catholicos versantur, veri (mea sententia) christicolae, qui risus non respuant, etiam se ipsos irridere aliquando sueverint.  Aliud enim est risus, aliud irreverentia.  Qui limes inter utrumque?  Non in eo qui ridet, sed in eo qui audit.  Ne longior fiam, ne iterum de Alcibiade narrem fabulam, finiam per narratiunculam et rem his auribus auditam.  Tribus abhinc annis quendam sacerdotem catholicum cum amico communi casu conveni.  Sacerdos paene adulescentulus erat, veste omnino nigra, immaculata, comptissimo capillo: totus antiquitatem redolebat.  Mox sermo de intelligentia animalium ortus est.  Homines animalibus esse longe sapientioribus, nimis nisi fallor contendunt philosophi.  Inter alia ergo, haec verba, lenia sensu meo, prodere ausus sum:  'Continuatio est omnino: nos deos habemus, nosmet ipsi dei sumus simiarum'.  Clericus iratus est.  'Ista est --inquit-- irreverentia'.

Quam delicatus homo!  Idem dicebat Calvinus, idem Jomeini, idem dicit Benedictus.  Quibus veritas est cuncta, etiam delicatissima est cutis.

30/03/2009 00:15 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris