Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Julio de 2009.

In summo monte

20090701212029-9vi21-040.jpg

Quod nihil scribo, ago haud consulto.  Opus erat, fortasse, albo computatri per aliquot hebdomades procul habendo.

Hoc mense levis est mihi labor.  Quid agam?  Plus scribam?  Hoc est consilium.  Sed mihi nolite credere, quia nihil jusjuravi.

Interim hoc photogramma addam quod testatur Thersiten summo fuisse in monte Cajo cum quibusdam discipulis.

Valete.

01/07/2009 21:22 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Dicitur dives esse

Anglicam non calleo linguam, sed adeo sumus illa circumfusi ut difficile refugere possit cupiditas vel minima sciendi.  Mihi quidem aenigma quoddam vexabat, quod nuper solutum duco.

Multos abhinc annos quaedam anglica profestrix, cum de grammaticis rebus colloqueremur, certiorem me fecit figuram esse quandam anglico sermoni latinae syntactice simillimam, ei scilicet quam ’nominativi cum infinitivo’ appellant britanni, has proponens sententias velut eadem ferme praeditas significatione:  ’it is said that he is rich’ (quasi ’dicitur eum divitem esse’) et ’he is said to be rich’ (quasi ’dicitur dives esse’).  Quod perutile aestimavi, nam, cum discipuli nostri saeculi anglicas plerumque discant loquelas (pueri nos francogallicis tantum studebamus), non absonum visum est illa anglica proponere exemplaria discipulis comparanda tempore opportuno.

Ita nonnullos feceram annos, cum repente (quare nescio, sed notiones interdum apparere videntur sine causa et praeter occasionem) aperte reor illi figurae syntacticae originem esse latinam potuisse, ipsam figuram esse inquilinam tantum anglico sermoni.  Ex puncto quo venit hic cogitatus in mentem e sapientioribus inquirere coepi de origine et historia typi syntactici illius (nominativi scilicet cum infinitivo) in gratiosae majestatis sermone.  Brevi, nemo valuit ne minimum quidem dicere, siquidem cathedrarii nonnulli anglicae linguae interrogati fuerant a me ex universitate studiorum, itemque aliquot interpretes experti nec non sapientes ulli linguae nostrae per litteras et per rete.  Nemo, ad hunc mensem usque junium, quo discipula Maria nodum exsolvit.

03/07/2009 08:53 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Dicitur dives esse II

Nodus ut exsolveretur satis esset, mihi saltem ignaro, haec demonstrare, a) illam figuram syntacticam origini defuisse linguae britannicae; b) ipsam contra apparuisse saeculis maximi influxus atque auctoritatis linguae latinae, id est ferme inter saecula duodecimum et sedecimum.  Hoc tantulum, quo contentus fuissem, nemo docuerat.

Est Maria non modo puella studiosa et amicis intenta, sed inquisitionis per interrete domina irrefragabilis.  Hoc mense junio, cum de re summatim colloqueremur, ’per rete quaeram --inquit-- et respondebo’.  Incredulam adhuc arrisionem in vultu gerebam cum, ipso illo vespere, in theca epistolari electronica litteras habebam marianas casum exsolventes.

Quam facile est sapienti quod arduum ignarus putat!  ’Hoc unum difficile fuit --aiebat Maria--, nomen figurae invenire; nomine parato, statim aderant documenta’.  Haec enim sunt: volumen Antonii Warner (’Complementatio in anglico medio et methodologia syntaxis historicae’, London 1982), acroasis Olgae Fischer (’Mutatio syntactica atque vocabulorum inductio’, in Gerritsen et Stein ’Internae atque externae causae syntacticae mutationis’, Berlin 1992), et quae plus lucis ad rem affert, Dirk Noël ’Constructio nominativi cum infinitivo in extremo anglico recenti: accesus constructionista diachronicus’, in Diurnis Linguisticae Anglicae (augusto MMVIII).

Nisi cupiditate celeriter legendi falsus sum, illae hypotheses supra dictae satis comprobantur, et figuram ’nominativi cum infinitivi’ latinam possumus ducere, et saeculis confirmare mediis in anglicam linguam introductam.  Ne longior fiam, en primum exemplar illius figurae ab Noël citatum:  ’Pulver of vitriol combuste ... is seid to availe agayns polipe in the nose’: haec sententia legitur in libro anno 1425 circa edito c.t. ’Treatise fistula’ et qui interpretatio est codicis latini de re medica, auctore J. Arderne.

Primi omnes occursus hujus figurae in libris inveniuntur e latino sermone emanantibus, quo major fiat originis demonstratio latinae.  Ecce alterum exemplar, in interpretatione Legendorum Aureorum Jacobi de Voragine (a Wilhelmo Caston anno 1483 in lucem edita s.t. The golden legend):  ’Margaryte, whyche gemme is white lytyl and vertuouse...  The virtu of thys Stone is sayd to be ayenst effusyon of blood’.  (Orthographiam imitor, nisi quod ille articulus ’the’ primi exemplaris scriptus erat per litteram illam quae ’p’ videtur cum hastili longo...)

04/07/2009 22:41 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Dicitur dives esse III

Est utcumque epimythion historiolae.  Cum gratias agerem Mariae maximas atque sollertiam gratularer, hoc a muliere (puellam jam illam esse desinere demonstratum est) responsum fuit:

--Ut vera dicam, difficile non fuit illud invenire.  Tot quot nihil tibi responderint, scisne quae sit causa?  Gravari noluerant.  Operam re vera non dederunt.  Si serio quaeris, invenies.

Hoc de  me imprimis dici poterat.  Non autem erubui.  Rem considerabam.  Multi certe a me interrogati, quod in promptu haberent responsi, id dederant: sciebant enim me non ignorantia periturum, sospitemque fore sine quaestionis enodatione.  Sed Mariae verba amaram redolebant ex universitate experientiam.  Nequaquam primum quid simile percipio.  Quod tot quaestiones ibi maneant irritae nihil mirandum habet.  Quot vero professores pili faciunt discipulorum quaestiones!  Homines universi parvi aestimamus ceterorum quaesita, sed in iis quibus docere munus, gravius est scelus.

Sed, omissa philosophica hac vilitate, cujusdam professoris memineram qui operam certe dedit meae quaestioni solvendae duasque paginas a se exaratas ad me misit.  Caput hoc erat epistolae: nollem putare, quamvis ampla nobilisque fuisset sermonis latini historia, omnia ex illo evenisse idiomate; errorem capitalem fuisse anglicam linguam per latinam intelligere conari, et jam vocabula illa ’accusativum’ et ’dativum’ longe abesse ab studiis severioribus anglicanis.  Credo illum quaestionem non intellexisse.  Hoc ipsum autem, nonne deplorabile?  Historia abest ab studiis nostris.  Historia despecta est.  Historia non est.  Quaestiones historicae non intelleguntur.  Non est aspectus ’constructionista diachronicus’, ut verbis utar illius Dirk Noël.

Et maxime in grege nostro absentiam fleo historiae.  Decem abhinc annos, quid aio?, viginti abhinc annos, cum primum editum est in lucem Dictionarium Etymologicum Latinum-Hispanicum Jacobi Segura Munguía (opus excellens, praesertim in loco talibus deserto operibus, cujus titulum omnia dicit), quidam professor dictionarium Segurae nescio qua de causa condemnabat (nisi ex invidia ducebatur, vitium sane hispanicum) et in fine exordii candide clamavit:  ’Hoc dictionarium legens, diceres latinum fuisse non modo vocabularium hispanicum, sed etiam dimidium vocabularium francogallicum atque anglicum!’  Misellus!

05/07/2009 21:05 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Le temps des cerises

20090706090537-9vi22-014.jpg

Abit jam hora cerasorum...  Tot erant, tam rubra, tam dulcia...

06/07/2009 09:05 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 6 comentarios.

Spes

20090707162517-9vii5-008.jpg

Quas numquam edimus cynaras

pulcherrimi facti sunt flores.

Qua voluptate non fructus es amara,

oculis carpes occidente sole.

07/07/2009 16:25 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Negrín

Inter libros quos junio mense clausi unum nolo praeterire sine commentario, quamvis minimum.  Nam vitam narrat hominis qui inter nobilissimos simul atque ignotissimos est saeculi hispani praeteriti.  Quis enim quid scit de Johanne Negrín?  Quaenam institutio est illius dicata honori vel memoriae consecrata?  Quod lyceum vel collegium vel nosocomium nomen gerit illius qui primus fuit publicus minister extremis II Rei Publicae annis?

Lectio hujus libri (Moradiellos, Juan Negrín, Península) hominem aperit bonum, vel bonum in itinere ad optimum, divite loco natus, si minus nobili, cujus ingenium pater ditavit ad universitatem germanam mittendo ferme puerum, ubi eluxit, et unde regressus est medicus factus inter primos eorum qui novam saeculi physiologiam condiderunt.  Etsi in Civitates Foederatas Americanas studia continuaturus ire volebat, munus accepit, ab egregio medico Ramón y Cajal traditum, scholam regendi physiologicam Matriti.  Ibi ergo versatum, scientiae totum deditum, mediocris tyrannis militis Primo de Rivera ex laboribus ejecit, paulatim politicis rebus attentiorem.  Factionem socialistam sequax, evenit deinde Res Publica, postea militaris vis... 

Hic fuit astrosus eventus viri qui locandus erat inter primos Hispania sapientes: in Hispania nasci, in illa Hispania, nondum satis longinqua mea sententia, fratrum fratres trucidantium.  Si discipulos Negrín audieritis (quorum nominibus unis admiratio est: Severus Ochoa, Franciscus Grande Covián) egregium fuisse illum hominem atque magistrum liqueret.  Sed qui homines de Negrín loquuntur?  Qui bello civili adfuerunt, vel animo adsunt adhuc.  Illis omnino hujus fortis ministri figura deformata est odio, furia, doloribus.  De quibusdam diurnariis nostri temporis, potius tacendum est: de eorum furiosis scriptis silentium est ratio piissima; ceterum Negrín ille, quem delineant, inverosimilis est.

Paginas volvens hujus libri, virum mirabilem cognoscere coepi de quo notitia omni nobis ablata erat.  Quam longae sequelae illo sunt bello nefando!  Multi ablati sunt nobis.  In hoc, virum abstulerant cujus vita, cogitatis, moribus, tranquilli, contenti, immo elati Hispani possemus esse.

10/07/2009 20:25 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Acerbi

20090711192303-9vii5-003.jpg

Ardeo lycopersici ut rubeant!  Sed adhuc viridi sunt colore!  At quam aestivo odore!

11/07/2009 19:23 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Ventorum pecten

20090713182832-9vii12-011.jpg

Amicitiae heri traxerunt nos ad Sanctum Sebastianum (vel Donostiam).  Dives oppidum, heri splendidum, jucundum.  Rhombus suculentus in portu.  Spatiamur deinde per litus usque ad 'pecten ventorum' Edvardi Chillida.  Optima loci haec sunt: ventus frigidulus et odor salsedinis.

13/07/2009 18:28 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Melongena

20090715121011-9vii5-007.jpg

Quam audax fui qui has paginas scriptum pronus me jeci sine facundia, sine scientia, sine doctrina.  Sed cum coepissem, quid exitus forti manet nisi pergere?  Nam timidus nolo videri.  Alacriter scribam, quo videbor modo stultus, ignorans, ardelio, timidus numquam.

Ignorantia tunc plus patebit cum in arte nova exerceberis.  Ecce Thersites agricolarum novissimus, qui praeter ligonem aut lycopersicum nulli ferro aut herbae nulli vocabulum proprium tribuere scit.

Solanum melongena nomen est a Linnaeo huic oleri attributum.  Ex libro botanico quaesivi.  Unde nomen traxit suecus ille?  Nescio.  Noverantne romani vel graeci olera huic similia?  (Ipse nihil recordor.  Oblitus sum ciborum quibus tribus annorum milibus utebar.  Memini tamen panis secundi quo domi matris oleo intincto vel butyro maxima fruebar voluptate.)

At jam melongenae sunt in horto.  Crescunt nigrae, caeruleae, purpureae.  Sed lycopersica adhuc viridia sunt.

15/07/2009 12:10 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Lycopersicum ad Ludovicum

20090716171307-9vii16-005.jpg

Ecce primum lycopersicorum pomum quod ad rubeum advenit colorem.  Non bene memini, dixerimne primum an optimum, sed cum primum idem optimum mihi esse videatur, hoc tribuo, dico, dono et do fratri Ludovico bracarensi et una omnibus amicis qui has insulsas legeritis paginas.  Si ad acetaria adesse nolueritis, saltem his lineis ipsis notitiam dabo veram et fidelem virtutum, saporis, excellentiae vel mediocritatis lycopersici hujus exspectatissimi.  Valete plurimum, et sub umbra si poteritis, hoc ardentissimo die.

16/07/2009 17:13 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Hortulus

20090717115313-9vii17-003.jpg

Aestas mea hucusque agricola est omnis.  Longe sunt filiae, amici in itinere sunt.  Qui domi manemus, ad olera attenti sumus.  Optimum 'tajin' proxima obtulit nocte Francisca, cui hortus parvulus sed diligentissime excultus est.  Sunt in eo lycopersica, betae, carotae, melongenae, cepae, et alia hac regione minus nota, quae inter rubus ille quem francogalli appellant 'cassis'.

Quam digna memoria cena, cadente nocte, apud rivum pistrini!  Silentium noctis et strepitus aquarum nos audiebant colloqui de omnibus deque nihilo...

17/07/2009 11:53 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

De erroribus

’Miserabiles’ Victoris Hugo lego.  Nihil hujus auctoris legeram, jam tempus erat.  Beatus sum, qui tot magnificae manent mihi fabulae ad aestates inlectae provectae aetatis.  In capitulo I iii 4 quidam nequam tolosanus carmen hispanicum canit.  Ecce:

      Toda mi alma
      es en mis ojos
      porque enseñas
      a tus piernas.

Carmen hoc liquet non ex hispanis cantoribus auditum aut in quopiam libro lectum sed ab auctore ipso scriptum francogallo, nam duo menda continet qui et nunquam et nusquam, nisi fallor, hispanicus quisquam commisisset sermocinator:  Legitur enim ’es’ pro ’está’, atque prave adhibita est praepositio ’a’.  Quorum quidem alterum magis in dubio esse potest, sed illud primum etiam soloecismus est quod vocare possumus ’character’ omnium proprium qui nondum hispanico sint omnino potiti sermone.  (Quam ardua distinctio, inter ea quae ’son’ et illa quae ’están’!)

Enimvero, simulac Hugonis menda legi, harum memini paginarum quas soloecismis ipse magnifice conspergo.  Et, alio in aliud trahente, memoria repraesentavit amicum quem nuper in via forte conveni:  ’Gratulor tibi, amice (inquit), de blogo Thersitae quod legere soleo.’  ’Gratias ago.  Num placet tibi?’  ’Placet atque delectat.  Nonnullus, verum est, hic illicve error inveniri potest, sed omnino lectu est dignum’.

Hanc ultimam sententiam oblitam benigne ignoscerem.  ’Duos annos jam has paginas exaro --mecum reputavi-- nullusque adhuc mendum indicare ullum pius fuit, praeter hunc cujus nunc primum ore illud audio verbum.’  Enimvero, aliquot menda certus sum ’character’ esse oportere minervae auctoris, multisque ex lectoribus illa notanda esse.  Qui esse potest, ut nemo lectorum ea pietate erga me usus sit notandi atque indicandi menda characteristica?

Plura de re dicerem, nisi abeundum esset mi in augustum.  Dum valere vobis toto corde jubeo, gratias ago maximas, quia menda si minus correxistis, fideliter saltem legisti nugas.  Pancratice valeatis!

 

23/07/2009 19:39 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 5 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris