Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Enero de 2009.

Annus vetus, annus novus

20090101190722-5i31-038.jpg

Lactuca viridis (vel potius paene alba), una, longa, tenera. Illa lactuca rubra, quam radiccium appellare audivi ac trevisanum est celebre prandium, una. Rucula, quod satis est. Olivae, nonnullae. Ova elixa, emundata, in quattuor divisa partes. Thunnus oleo conditus, contritus. Caseus parmensis non mediocris, large erasus. Salis paululum, olei (si oleum scilicet sit olivaceum quod virginale vocant) larga eluvies, vel deliquium si mavis modestum. Acetum mutinense, modus nec ultra. Haec contributa fuit mea.

Christina attulit optimum caseum graecum, pheta vocatum, quem oleo intinxit et large consparsit bracteolis origani atque rubro capsici pulvere (vulgo his oris ’pimentón’).

Francisca portiones melomeli (vel chrysomelini dulcis, a se confecti) in catino disposuerat, et cum advenimus guttum devirginavit vini burdigalensis.

Si haec omnia forent, satis forent nocti optimae parandae: pransus, coetus, amicitia. Sed Francisca, quae citharam discit (vel ’gitarram’ hodierna usus voce dicerem, ne quocquam antiquum organum imaginemini), cogere non nos coegit, et ultro cecinit nonnulla carmina, suo more, suavissimo et minime insulso.

Haec optima ac nullo modo apparata fuit nox in Castri Montis Caji pistrino.

Hodie multo mane lectum reliqui et quattuor horas per avia montis Ambeli spatiatus sum. Sic mihi placuit annum novum inaugurari, quem vobis opto quam felicissimum hoc photogrammate animalis, filiarum et mei ipsius umbris facti, multis abhinc annis. Valete, estote felices.

01/01/2009 19:07 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De siderum nominibus II

20090102212656-8xii21-001.jpg

Haec ergo sentiebat Edmundus Webb: stellarum baptisma labor fuit antiquis noctivagis et vulgo hominum nocturnorum, cum nondum astrologus ullus in terris conspiceretur. ’Canis’ ita prius fuit nomen stellae Sirio quam figurae Canis majoris. ’Arator’ fuit Arcturus antequam totus Bootes (quem auctor noster demonstrat fuisse, cum ursae custodem, tum ductorem aratri, nam ipsa Ursa major etiam aratrum figurabat).

Webb certare non vult cum astronomis aut mathematicis, sed vocem esse ambit sensus communis. Ceterum ille haud indoctus homo est, cum bene noverit Aratum, Manilium, Hipparcum, Ptolemaeum, Ciceronem atque illos omnes quorum notitiae stellis sideribusque pertinent. Et non modo ex classicis nostris, sed etiam ex studiis assiriologis, sinicis arabicisque alte hausisse videtur, multaque nos docet nationum totius orbis. Illo denique saeculo magnae anglicae eruditionis ortus est quod nobis dedit Aureum ramum (Frazer duos ante annos quam noster auctor natus est).

Doctrinam ergo multam variamque tradit. Sic Altair, exempli gratia, quae stella nobis in Aquila est, multis populis docet jam aquilam fuisse, item arabis, quorum sermone sibi velle ’aquilam volantem’ (el nasr el tair); immo Altair atque Vega, ambas quibusdam nationibus australianis aquilas fuisse, quarum nidus vacuus nostra est Corona borealis. Vega nomen trahit arabicum quoque el nasr el waki vel ’aquilam cadentem’.

Sed inter multas facetas utilesque res quas hoc ex libro discimus, haec in primis delectarunt quae exaraverit de stellarum contemplatione, experientia (scripserat Webb circa octoginta ante annos) ’adeo insolita ut multi, praesertim adulescentuli, nunquam fructi sint. Et non modo ad nebulam fumumque carbonis alludo, densiorem in dies factum, quo nostrae urbes et suburbia magis magisque sideream obscurant fornicem, ita ut nemo, nisi longam vixisset aetatem, intelligere possit. Hoc quidem incommodum aliquando fortasse solvi poterit. Sed longe multo pejus hoc est, quod artificiale lumen crescit paulatim omniaque invadit, prae quo expallent, sole excepto, sempiterna naturae lumina. Hic error in urbano homine tam communis (nihil aliud esse noctem --qua silvana omnia animalia prius agitantur, cujus umbra tutrici dimidium transegerunt aetatis homines antea-- quam intervallum tenebrarum atque horroris) ultro diffunditur prout artificialis lux gliscit, quam avaritia postulat vel temporum stultitia’.

A! Eloquentia victoriana!

[In photogrammate: Mons Cajus oriente sole.]

02/01/2009 21:26 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ciceronis die natali

20090103224256-4viii28-007.jpg

Nebula, frigidum. Visus ad ictum sagittae: ultra, nihil.

Autocineto ad Aregradam accurrimus cum puella: sol, lux tenuis, suavis. Spatiamur usque ad collem Lanceolam (Lanzuela). Partim nobiscum comes ambulat senex, quem casu convenimus, cui nomen Angelo. Ex colloquio certiores fimus communes habere affines: patruelis est necessariae et vicinae. Laetatur Angelus quasi liberum amissum invenisset.

Puella invitat ad prandium. Cicera cum gado, vitellus. [Gadusne? Id quod bacalao, cod, morue, merluzzo.]

Altera puella telephonat. Nonne conveniemus die martis? Pactumst.

Quid de tertia puella? Nemo de illa novit, ne mater quidem. A, sollicita est!

[Photogramma duobus annis vetus: sol oriens ex nebulis in monte Cajo.]

03/01/2009 22:42 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De interpretando et de tradendo

Lectoribus lectricibusque nonnullis gratiae agendae mihi sunt maximae, nam certis de causis (ab ephemeride hac alienis) liquet has nugas ab eorum quibusdam fere quotidie legi. Altus honos! Sed eo magis sollicitor quo non modo legere, sed etiam aliqui interpretari soleant, immo versionem aliis praebere legendam. Mihi quidem blanditur hae res, sed ad illam improvidam et candidam laetitiam qua ordinatrum arripiebam paginasque quisquiliis onerabam succedit nunc cura et cautio, ne cui laedat verbum meum eorum quibus arcanum meum ducebam sermonem at nunc (jam bene novi) non modo clarus est sed, per interpretis eloquentiam, praestantior atque elegantior.

Ignoscite ergo, laesi laesaeve. Vosque, interpretes vel proditores mei, valere vos jubeo atque unum hoc rogo: cor tangite vestrum, et videte si tempus non melius deperditum erit in auctoribus amplioribus amplificandis quam in dicaci et stulto Thersita lectu digno faciendo.

Valete.

05/01/2009 22:59 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Manon Phlipon

Aliud volumen praeterire nolo quod hos saturnales dies evolvi, memorias, nuper in hispanicum sermonem interpretatas et editas, casu in bibliopolio repertas, illius Mariae Phlipon quam historia magis dinoscit nomine mariti. De domina Roland multa legeram, muliere forti et callida, sed verba sua spem superavere.

Uxor multa quae sub mariti nomine legi possunt (epistulas, orationes, placita) scripsisse dicta est. Quod de plurimis uxoribus hodie simile dicitur, Camillam Claudel pro Augusto Rodino scalpsisse, Almam symphonias pro Mahler panxisse, cetera, haud semper mihi credibilia. Sed, si memorias Phlipon legitis, ne momento quidem temporis dubitabitis quin illa quidquid velit scribere potuisset.

Nescio quid habeant verba hominis egregii, quibus lectis calliditas et animi tenuitas pellucet. Sermoni mulieris hujus, et Mariae Phlipon ipsi, felicitas magna, gratia est summa. ’Ea sagacitate per quam passiones alte haerent et tot rebus permovemur quae velut umbrae coram vulgo transeunt, vita nunquam marcescit... ideo de vita mea mature cogitavi’. Quam verum, quam formosum! Et Manon Phlipon in carcere scribit, morte imminentem exspectans... At quid cum animo excellenti? ’Paene beata mihi videor hanc in carcerem conjecta, cum haec contemplor scripula ad quae consideranda nunquam constiteram, et quibus vere delector’. Magnifica mulier!

07/01/2009 23:33 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Manon Phlipon II

Ecce nonnullas sententias quas ex memoriis Mariae Roland excerpsi, mulieris omnibus mortalibus ex illis verbis notissimae quae ante signum Libertatis, paulo ante quam decollaretur, effudit: ’O Libertas, quot scelera tuo nomine patrantur!’

"Duos per menses, cum Cartesium legerem et Malebranche, felem meam contemplabar miulantem quasi lusus esset mechanicus..."

"Semper vacat nobis cum satagere scimus; ii tempus ad quodlibet desiderant qui nihil agunt omnino... Et animadvertendi mihi copia data est idem plus minusve in gerendis rebus publicis accidere atque domesticis: illae celebres matronae quae nihil garriunt nisi de suis laboribus, multa praetereunt aut male gesserunt; illi amplissimi magistratus, tam loquaces atque distenti, de incommodis tanto magis garriunt quanto ineptiores sunt ad ipsa superanda vel ad gubernandum imprudentes".

"Adeo ingenitum in me horrorem ex artificio et insolentia concepi, ut ea signa putem mediocritatis, immo stultitiae".

"Hominum vulgus vix cogitat, ex verbo credit, impetu trahitur nativo".

[De jesuitis.] "Isti conscientiarum coacervatores... de deo meriti sunt claustra conventaque complendo".

"Tum etiam non didiceram viros gregatim magnas habere aures, nec magnos sensus, eos in id allici quod stupent, atque eum ad parendum eos parare qui auctoritatem imperandi consequi vult".

Quam intelligens et mulier et saeculum! Ceterum inverecunde, ut soleo, interpretatus sum. Valete.

08/01/2009 23:18 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Neglegentia

Erubescebam priores commentarios legens, tot menda in iis repperi.  Correxi, scilicet quotquot vidi, quia jam pridem decreveram ea demum errata tollere quae magister quisque litterarius correxisset.  Neglegenter puto me gessisse atque veniam peto vestram.  Sed animum minime demitto, quia illo contentus sum, quod in dies magis conspicua mihi sint sermonum et commoda et vitia.  Haud alia de causa omnibus latine scribere commendabam et commendo.

Cupio de his rebus aliquid latius cogitare, si possum, et litteris, si placet, mandare, cum satis sit temporis subsicivi.

Nunc ningit.  Multa glomera silentia, grandia, lenta cadunt.  Cras alba erunt universa.  Valete.

09/01/2009 22:59 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Duplex dolor

Cicero fortasse falsus sit, et nos fefellerit.  Homines nihil ex historia didicimus.  Si argumentum desideraretur, homines nihil ab historicis documentis discere, Gazam, Israheliam satis sit animadvertere.

Difficile est nationem invenire plus historiae intentam quam hebraicam.  Historia (id est, fabula quam pro gestis et tempore praeterito patratis nobis ipsis narramus) substantia est nationi judaeae.  Quo amore, qua pervicacia sermonem servaverunt hispanicum, carmina, dapes, usus, expulsi sefarditae!  Judaei, omnibus puto satis esse notum, inter cultissimas nationes numerantur.

Sed haec natio, quae victima alterius cultissimae nationis facta est europaeae, aliam nunc nationem victimam facit, non aliter ac prius factum est in illis.  Qui potis est, quidni perspicuum est eis, non modo nimia ipsos uti crudelitate atque saevitia, sed, quod pejus est, quod stultiorem reddit rem omnem, hanc atrocitatem omnino inutilem esse?  Eis dico, hominibus cunctis qui suffragia ferunt in Israhelia.  Nam atrocitatis culpam jam certior in dies fio, ultra magistratus ire atque administros gubernationis.

Dimidium dolet palaestinum, dimidium dolet israheliticum.

11/01/2009 22:58 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Lacrymae

Operistitium personatum, ita saltem dicuntur, agunt aerei navarchi. Et nive et frigido tres continuos dies aeroportus matritensis remoratus est sub gelu. Quo gelu et quo operistitio ternae aeronaves ex quaternis ab eo aeroportu avolare non potuerunt. Viatores irati querebantur. Diurnarii et ceteri canes venatici, microphono armati, peregrinos iratiores persequebantur. (Cum Matritum sub gelu est, nescio an noveritis, orbis universus coagulatur: nihil ultra in Hispania narratur.) Peregrini autem occasionem sumunt et de se queri ante microphonum incipiunt nec facile desinunt. Muliercula quaedam (his oculis vidi, his auribus audivi) multis plorabat lacrimis: ’Hic sum, in aeroportu, ab quinta hora saturni diei (hoc solis die emissum est) et fessa sum, fame pereo, ne manus quidem lavare potui’. Plorabat, plorabat, nec minus ad machinam oculos recta volvebat.

Eadem procella innumera negotia viatoribus autoraedariis interim facessebat: viae Veteris Castellae homines mercesque detinuerunt magis quam tulerunt. En diurnarii solliciti, microphona in os raedariorum inserentes. Atque ecce Automedon, querimonia perfundere gestiens, qui cuncta odia in administratores effudit, de caelo queritur, de Europa, de aris et focis male dicit, qui rabide loquens increpat, qui... qui... Quid audio? Nonne vox hominis frangitur? Verum est, vir noster plorat, vir noster de se blande plorat!

Quid accidet cum res in malum vere vertantur? Cum adveniat vera fames, frigus verum? Quomodo audemus ita molliculos nos praebere incommodorum ergo minimorum? Nonne quae in Gaza, in Asia, in Africa, in America, in orbe toto pessima accidant videmus? Fines itaque perdidimus? Huc terrae motus vicum integrum hausit, illuc centenos populares pyrobola quotidie suppresserunt, singultos nos effundimus altissima quia crustula desint, manus spurcas habeamus, tarde aeronavis avolet.

Quaterni ex decenis discipuli hos dies ab auditorio meo afuerunt. Metuebant scilicet parentes ne glacie collaberentur, ne gravedinem malam, ne destillationem paterentur narium. O quam magnus stultissimorum grex in dies fimus!

Ignoscas quaeso, lector vel lectrix. Nimbosus sum.

13/01/2009 22:56 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Segmina

20090116213649-9i16-007.jpg

Superioribus diebus, coetibus familiaribus habitis, haud quisquam nostrum puto fuisse quin mortuorum meminerit suorum. Quam memoriam aliquid tristitiae comitari solet: suosque defunctos plerosque praeterire silentio doloris ergo ideo suspicor, quod rarius in saturnalibus prandiis cara resonarent praenomina quam quod ipsa memoria postulabat.

Mihi contra placet eos recordari verbis, at verbis minime lacrimosis, immo facetis. Quidnam aliud cupiissent illi? Equidem nullam mihi mortuo spero aeternitatem, nisi illam exiguam, et quantum possit laetam, cui facultatem det clauda meorum memoria. Aetatem enim primatibus viris ipsa facinora, seu optima seu pessima, monumentaque in saecula prorrogant. Nobis contra, qui nec gloria fuit magnificae inventionis aut litterarum vel armorum gesta mirabilia, quos neque patria praetulerit neque ulla oderit natio, cum aut templum Artemidis non accendissemus aut pyrobola conjecissemus indefensis Gazae incolis, quidnam temporis supplementum contigerit nisi ab eorum memoria datum, dum vivant, qui nos amant?

Mater, quae de marito jam siccis oculis loqui potest, superioribus festis photogrammata quaedam chartasque veteras ex patris loculis protulit atque dono liberis dedit, cum nobis plus quam sibi interessent. Quae inter unum mihi tetigit cor. Nam inter cetera frustum invenerat chartae, senio jam obscuratum et fragile, ex nescio quibus vetustioribus actis diurnis praecisum. Notitia in eo servabatur, quam pater scilicet servare decrevisset, certaminis cujusdam Burgis acti; illud certamen delineationem ad vivum pueris proponebat una cum aliquibus praemiis, et nomina puerorum praemio accipientium referebat... O quam delicatus illius patris animi motus qui, suo filio superbus, forcipe chartam praecideret atque conderet in loculis! Quibus ex loculis prosilire visa est mihi viva paterni amoris portio!

Ceterum pater oblitus est diem chartulae apponere, et fuit mihi otioso negotium amoenum invenire quo anno Rick van Looy Vigum birota perveniret primus...

Et quid de te, parve delineator, qui tuos primos nummos lucratus eras? A, quam florentem decepisti spem primo patris, deinde omnium, tuam denique ipsius!

16/01/2009 21:36 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Villadoz

20090117223410-9i17-021.jpg

Dies atro notandus lapillo. Mortuus est homo optimus. Familiam visimus. Quo tristior est dies, magis inconcinum est haec temperies optima, hic sol tepidus.

Redeuntes in vicum cui nomen Villadoz introimus aliquid comesturi. Nihil est quod edamus, sed in postico templi has stupefacientes aedes invenimus.

Vale, Ferdinande, levis erit tibi terra!

17/01/2009 22:34 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Dura animadversio

20090118230231-9i17-030.jpg

Libellum legens cari mei Caroli Cipolla De educatione et progressu in occidente notitiam accipio mihi (ita dixissem) non unquam auditam.  Nam dum raptim (et solito suo acumine) educationem describit antiquorum nostrorum, mentionem facit cujusdam legati quem Augustus dimiserit quia mendum commisisset orthographicum.  Obstupui, nam opus Suetoni cui Cipolla alludebat lectum et relectum est a me, qui rem tamen nunc primum legisse professus essem. Ad volumen, quidni, accurri, et ibi, in lxxxviij, haec de Augusto imperatore scribit Tranquillus:

"Nec ego id notarem, nisi mihi mirum videretur tradidisse aliquos, legato eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cujus manu 'ixi' pro 'ipsi' scriptum animadverterit".

Quam fragilis memoria, vel quam laxa intentio mea!  Anxius non sum quia nonnulla aliquando oblitus sim vel non omnia accurate meminerim, sed quia tot tamque penitus ex hoc vetustiore cerebro excidant.

Ceterum historiola confirmare poterit opinionem cujusdam magistri litterarii, mihi bene noti, cui orthographia non aliud est atque militaris et maximis digna poenis coercitio obligatioque puerorum.

Imago hesterni montis Caji, inter vineta et olivetum, dum ex Darocensi rediremus.  Valete.

18/01/2009 23:02 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Nemini gratulor

Et non modo amico kentuckiensi, sed cunctis cum eo incolis Civitatum Foederis Americani Borealis eandem mitto gratulationem, mittimus, puto, a regione quaque terrestris orbis, cum omnibus amplexibus, homines bonae voluntatis.  Dies, hic, vere magnificus.

Nescio an europaei penitus intelligamus quam merita sit hodie natio americana.  Nobis placet Obama, nobis aio europaeis, Obama nescio qua de causa videtur (non de me tantum loquor, sed ex semonibus etiam trivialibus) nobis similior, sunt qui ita loquantur velut si nos quoque magistratus quotidie sumos vario colore crearemus.  Sed difficile tale apud nos reperies; a Francogallis interdum notatus est Sarkosius (ab adversariis scilicet politicis) quia hungarica trahat origine vel uxores duxisset peregrinae nationis.  Inter hispanos ne Disraeli quidam unquam fuit vel aliud par.

Dies utinam veniat, quo plerique non intelligant cur adeo nova fuerit nobis Obamae cutis.  Dies forsitan veniet quo nullus non ita interrogabit:  'Quid in eo novi?  Mixto fuerat genere, ut homo quisque!'

20/01/2009 22:42 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Lumen purum

20090125223844-9i17-038.jpg

Ita lucebat Mons Cajus.  Et inquietus eram quia jam tertio vel quarto die nihil in hac ephemeride scribere cupio.  Tempora venient uberiora.

25/01/2009 22:38 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Palmiludium

Piger maneo. Sed iterum me ipsum illud monere debeo, quod quotidie scribere decreveram ad melius discendum latinum sermonem.  Age ergo, Thersita, quidquid vis, sed labora.

De temperie omittam.  Quid hodie egi?  Nihil memoria dignum.  De docentia etiam silebo.  Discipuli optimi sunt homines sed labiliore sunt memoria quam piscis illa, Doris vel nescio quid simile, puerilis pelliculae.  Oiane...  Sed taciturum te dixisti.  Tace ergo, Thersita.

Quid ergo?  Num narrabo quo ardore pila pugnavi?  Ego enim et comes cum duabus puellis pilam in murum jecimus, 'jeu de paume' dictum esse puto Francogallis, nisi 'de pomme' potius dici debet.  Quid?  Bis nos victores, bis illae victrices, anceps fuit pugna.  Sed Thersites fessus est: vix potest levare pedem.  Saltem digitis adhuc uti potest.

27/01/2009 23:11 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Tres adhuc dies

Gratias ago maximas amicis qui insulsa verba desiderare mea fantur. Etiam tu, mi catule, recte me mones ad pueritiam regressum, nam si senio confecti alteram iniisse dicuntur infantiam, quid aliud de me sperandum, cum jam MMMCCLIV annos sim natus. Ceterum ipse penetrare tendo cur nunc praesertim adeo molestum sit surgere, ad bibliothecam adire, aliquot lineas mediocri doctrina exarare. Quod bibliotheca frigidissima sit non est in causa, eadem namque fuerat triginta abhinc diebus. Neque quod levi gravedine affectus sim priore hebdomade, cum alias sub frebriculis scripserim. Quod nihil nisi vacuas ediderim nugas? Quod menda multa in paginis invenerim meis? Sed quando haec vel talia obstiterunt quin scriberem?

Februario mense ad ceras et stilum redire spero. Hoc dicere volebam, nam abeo nunc cum aliquot amicis, in pulcherrimo palatio biduo laete victuris, diem celebraturis natalem cujusdam nostrum. Vae nobis, quibus jam quincuagesimum annum omnibus vale dicendum fuit! Ipsi Thersitae paucis diebus complendus est annus MMMCCLV. Valete.

30/01/2009 16:16 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris