Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Diciembre de 2009.

Cathedra lectionis

Ubi locorum legis?  Fateor mihi tam ardentem interdum legendi esse cupidinem ut etiam via ambulans legam vel inter agros spatians.  Domi autem in lecto est ubi beatissime librum capiam.  Ibi sedens aperio libellum, tergo pulvinaribus sublato, vel jacens supinus, si lectio levis est, vel pronus si defetiscor aut gravis onerosusve fuerit codex.

Franciscum Quevedo, auctorem hispanum, aiunt etiam inter catinos legere solitum esse, per pluteum scilicet quo quaterna simul volumina inspicere poterat.  Hoc falsum duco, parum saltem mihi credibile, cui numquam opus fuerit tam sollicita celeritate mutandi lectiones.  Aliquando certe duos vel tres simul incepi, sed cuique suum tempus tribuo.  Etiam mihi contingit legere inter prandium, si solus sum et lectionem avidissime persequi cupio.  At plerumque non nimiam celeritatem in legendo adhibere est mos, immo non raro suspensus haereo, paginarum oblitus quas manu teneam, dum alia cogitem vel muscam volitare sequar.  Si in lecto sum, sicut placet, non simul caput cecidit lectorque factus sum dormitor.

Cum de loco agatur aedium ad legendum apto, in illo etiam me legisse fatebor ad quem bis quotidie omnes ire cogamur.  Adfuerunt ibi semper, jam parentum domi, acta diurna, nubeculata, leves libellos.  Olim vero illud repperi, ephemeridem quandam legens, mire congruere quotidianum scriptum ad occasionem deonerandi corporis.  Ex illo die, ad nubeculata et acta diurna addita sunt diaria, carmina, fabulae breves.

Ibi jam totum mensem comitatur me liber quidam, de quo dicere decreveram... sed longior factus sum, cras si potero de illo exsolvam.

01/12/2009 21:59 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Lichtenberg

De Georgio Christophoro Lichtenberg nihil audieram antequam librum in bibliopolio viderem.  Voluminis placuit nomen (’Aphorismi’).  Auctoris deinde, prologum legenti, figura et ingenium.  Lichtenberg brevissimus homo fuit, idemque gibber: lusus naturae.  Sunt quaedam ingenia quibusdam corporibus.  De homine tali speranda sunt magna vel parva, difficile autem vulgaria.  Huic Thersitae abderitano placuit ille Thersites gotingensis.  Librum sumpsi legendum.  In quo loco eum legam jam dixi, de quo loco nihil despectus inferatis.  Ubique licet (ita aiunt) deum colere.  Aeque sancti sunt frons et crus, talus et cubitus.

Ceterum, Lichtenberg fuit mathematicus et physicus eximius, et liber Aphorismorum dignissimus est lectu.  Quae nuper legi de religione tractant.  Ecce aphorismus quem mane legebam:

"Si quis medicos, causidicos, miseros philosophos lacesserit, ii quoque rident qui inter illos prudentes sunt.  Tunc tantum, cum aliquis in malum clericum satiram movet (quorum certe plures sunt mali quam ceteris facultatibus, et ita accidit quia difficilius est esse bonum), etiam boni homines qui inter eos sunt acriter et infeste recalcitrant."

Paulo post hoc inveni:

"Fremunt clerici cum virum aspexerunt libere cogitantem, non aliter quam gallinae cum inter pullos quendam aspexerunt anserinum in aquam se jacientem.  Non intelligunt esse homines qui in hoc elemento tam securam vitam agant quam illi in sicco."

Placet homo.

04/12/2009 23:37 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ingenium et honestum

Consilium si mihi fuisset nullam paginam scribendi (nam si rarius blogum edidi hoc non consulto, sed quadam frigiditate feci) ad mutandum satis foret gratia et pietas amicorum, qui commentarios munificenter apposuistis.  Ista fides movet me, simulque indiligentiae accusat: ipse enim ceteras ephemerides aegre hos menses visitavi, nullum commentarium in illis relicturus, quod prigri et pravi et infidelis amici dici potest.  Ignoscant quaeso huic Thersitae, dicaci qui nihil dicit, non lectrices modo lectoresque, sed etiam bona Sandra gaditana, doctus Nemo kentuckinanus, studiosus Jaume catalanus et omnes (multi etiam novissimi in reti apparent, quod gratissimum est latinitatem amantibus) quos legere solebam, quamquam non semper eodem studio fideque eadem.  Ceterum, mihi soli est malum, qui discere mitto.

Duo verba facere volebam de Marii Onaindia memoriis, quem librum nuper perlegi.  Non facile est mihi, nam defunctum carpere displicet, et illud praecipue ex commentariis roboravi quod semper ambigue de auctore senseram, hominem fuisse minerva crassa atque tarda.  Sententias enim Onaindia, hominis publici et ex quo Burgis capitis damnaretur notissimi, saepe actis diurnis vel radiophonio audire contingebat, vel televisorio videre (oculis erat tristibus, attonitis, quasi saepe quid timeret).  Nunquam callidissimus sonabat, nunquam (quoad recorder) aut res ille splendide explicavit aut verba pellucide asseruit.  Reputate quid sperarem de paginis ejus, quas numquam emissem nisi vilissimo invenissem pretio.

Enimvero Onaindia de sua vita scribit humilissimo, rudissimo sermone, saepe taedio pleno. Sed vir qui eo paulatim delineatur nonnullis ornatus est bonis: simplicitate, veritate.  Certa de causa fateor etiam illius scripta assequi, quod ille monachus fieri temptaverat adulescentulus, et casu fratrem meum tunc convenerat.  Non semel hunc audivi illorum annorum fere puerilium meminisse, et illius quoque sodalis qui monasterio ejectus fuisset propter peccatum quoddam castitatis.  Quod ad verbum in memoriis legi: haec ipsa res hominem totum delineat et pingit.  Nam deprehensus fuerat non in fraude, sed ultro confessus erat.  Huic puero vasconi idem culpae sensus, eadem pellucida veritas, eadem simplicitas erat atque viro qui tramitem tromocraticum tandem rejecit et vias democraticas sequi decrevit.

De vita sua scribere coepit, opinor, cum de eo cancro certior factus est qui se necaturus erat.  Eum imaginor, penna manu sumpta, timidis oculis, metu culpae praeterita memorans, lineas exarans non magna calliditate nec caesariano ingenio, animo autem nec simulatore nec dissimulatore.  Est etiam fortitudo in veritate.

08/12/2009 20:26 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Victimae

Dies avolant.  Mense jam toto cibum reicit Aminatu Haidar, fortis mulier sahariana quam in Canariam insulam coegit turpitudo et conjuratio utriusque regni, Hispani et Maurocani.  Nuper praemium pace inscriptum accepit dux maximi exercitus mundi, Baracus Obama.  Hoc solis die insanus quidam parvum templum saxeum in vultus primi administri conjecit italici.  "Aliquid de hac re scribet Thersites", inquam, "quandocumque".  Sed eunt redeuntque soles, nihil scribo.  Quid accidit?  Cur sic haereo, cum tam alacriter olim ad claves currebam?  Nam nihil est in me mutatum, quoad intelligam.  Immo plures nunc habeo causas scribendi, nam dies in dies magis hanc machinam miror per quam verbum privatum statim publicum fit, quas nugas in penetralibus aedium cogitasti amica corda legunt inter antipodas.  Nonne hoc prodigium est?

Fortasse diversum accidat mihi atque aliis amicis: plus mihi placet loqui de nubibus atque arboribus quam de rebus politicis.  Quid enim de illis sciam ego?  Sed, verum est, de rebus politicis non est necesse scire: satis est sentire.  Hoc est proprium gubernationis, esse res communis, ubi sapientes atque ignari pares sumus.

Nuper quidam amicus sollicitare me posse credebat si cogere posset ad meam in hoc blogo aperiendam sententiam de calefactione quam vocant universa.  Hoc, nisi fallor, ideo dicebat, quia gravari me putabat si opinionem confiterer meam de tot stultis quae de mutatione climatica dicta sunt.  Quid?  Multa quidem stulta dicuntur, non gravor fateri; nihilominus illa stulta malo quam ista stulta, etiam plura, quae ex alteris partibus dicuntur.

Cui favet recta ratio?  Utrum dominae Haidar, an regno Maurocano?  Mihi graeco, cui consentaneum semper videbitur excusari Phrine crure exhibito, nihil est dubium inter formosam matrem et regium filium.  Ceterum, quae mater vitam periclitaretur nisi potissimis causis?  Quis credet Haidar non fuisse victimam?  Et ratio victimae semper fuit.  Ea de causa qui impetum minimo cathedrali in vultum pravi administri fecit, minus pravum eum reliquit, se insaniorem praebuit.

De Obama alias, si possum.  Adeo frigida est bibliotheca!

19/12/2009 21:25 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Saturnales, natales dies

20091222205308-9xii22-044.jpg

Casulam feli fecit Joachinus, feles nunc exire recusat totoque die lanugine calefit.  Equidem sicut feles aegre rostrum prodo, nisi ut amicos jubeam esse beatos.  Valete.

22/12/2009 20:53 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris