Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Abril de 2009.

De altitudine

Non unquam, cum de blogatoris studio cogitarem, hoc paenitendum duxi, immo dies in dies certior fio in errore versari omnes qui sermonem hunc docendum putent (egomet diu putavi) quasi litterarium tantum objectum, quasi non vocalis esset res, habilisque et viva facundia.  Iterum dicam, etsi multoties idem me dixisse suspicer: lingua nostra, statim ex quo continuo te dedas huic ejus studio, novo splendore tibi aperietur, velut nova apparebit res.

Verba quaedam latina quibus tot annis caecus fueram repente invisitata sunt visa.  Ex his exemplo sumam adjectivum ’altum’, adeo vulgarem et communem ut raro in eum mentem vertamus, qui saltem neolatinam loquamur linguam.  Tunc primum in id animum adverti cum nonnullas sententias dictarem discipulis tradendas.  Memoria tenebam novo quodam in libro dicta talia legisse: ’vir altus est’, ’Marcus Cajo altior est’.  Reputans, cum haererem, id adjectivum rarius invenire comperi (si quando) ’procerum hominis corpus’ significans, pro quo Romani ’longum’ potius dicere maluisse videntur.

Semper posthac attentius in hoc verbum inquirebam (loquacitatis effectus, nam sunt quaedam quaestiones quae loquacibus tantum proponuntur), atque exinde didici multifariam habere vim, opinione mea multo magis variam.  Fateri non pudet, cum hoc ephemeridis nihil aliud sit ac ignorantiae argumentum.

Quisque enim cito didicit ’altos’ esse non modo montes, ut ita dicam, ex imo ad summum, velut etiam flumina et maria, ex summo ad imum dimensa.  Sed non semper mihi licuit duos esse modos altitudinis (quos interdum lexicographi permiscuere): nam non tantum res sunt altae quarum cacumina a radicibus, vel radices a cacumine, longe distant, sed etiam illae quae in superiore vel summo loco positae sunt (sint magnitudine qualibet), quod multum a primo aberrat.

01/04/2009 07:25 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De altitudine II

Cum Phaedri vulpes, fame coacta, uvas adpetit ’alta in vinea’, non de proceritate vinearum loquitur fabulator, sed de loco summo ubi vota vulpis posita sunt.  Nec animus ’ex altissimo domicilio depressus’ (Ciceronis de senectute 77) descendit ex ultimo tabulato longissimae insulae.  Etiam per ’altum’ significari potest, opinor, quod in imo loco positum sit; non autem inveni sententiam ubi ea liqueat significatio.  Sed pariter ex utraque ceteri exire possunt symbolici sensus (’nobilis’, ’potens’, ’amplus’, cetera).

     Vides ut alta stet nive candidum
     Soracte...

Horatianum hoc nuper legens in dubium incidi: illud ’alta’ quid sibi vult?  Utrum sensum indicat poeta?  Num summum locum ubi posita est nix?  An amplitudinem niveae stragis?  Alterum fortasse triviale, hoc autem elegans atque perspectum, nam quo crassiore stratura mons tegitur nivali, eo magis apparet candidus atque splendens.  (Hoc nimis conspicuum nobis nunc est, cum calor veranus niveum splendorem montis Caji quotidie stinguere videatur.)

Hic vero sensus aegre accipiemus hispani, quibus vox ’alto’ raro in hanc significationem vergit.  Haec nobis in dubio esset, nisi aliis in locis eam reperire potuerimus.

Ecce fabulam ovidianam (Metamorphoseon 4) in qua Pyramus letum amorum suorum suspicari coepit, cum amictus Thisbes cruentatos invenisset.  Pyramus mox sibi mortem consciscet, oportet ego aperte ostendere quo pacto juvenis de virginis morte persuasus sit.  Hoc assequitur Ovidius per duo verba, ’certa’ et ’alto’ (vv 105s):

          ... vestigia vidit in alto
     pulvere certa ferae.

Vestigia ’certa’ sunt leaenae: eo certius, evidentius, manifestius dinoscuntur, quo crassiore in caeno patent ejus ectypa.  Vestigia satis sunt delineata in ’alto’ pulvere.  Dubium, mea sententia, non est quod illud ’alto’ crassitudinem deliquet straturae.  Et hoc magni est momenti, ne Pyramus amans, ultra amens, plane stupidus videatur.

02/04/2009 20:33 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Alephatum

20090403123425-9iii22-022.jpg

Hanc imaginem sumpseram in Ademuz, superiore saturni die.  Est ibi sacellum quoddam, dictum ’Santa María de la Huerta’, cujus vetustiores partes erectae sunt (ita conjicio) saeculo decimo tertio.  Sed, quod magis insolitum visum est, ecce hoc hebraicum epigramma (’Vaani berov jasdeja avo beiteja eshtajaveh el-Hejal Kadsheja beyirateja’) ex psalmis davidicis sumptum (5, 8).

In superiore commentario amica Helena corrigit nonnulla menda, quae ipse corrigo.  Gratias ago tibi, Helena bona.

03/04/2009 12:34 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Jam jam futurus

Domi per aliquot dies mecum est filia major, cupida, ita inquit, olorum paterni finis et ciborum manu patris confectorum.  Quid prandii mavis, filiola mea cara: num cynarae, num asparagi, temporis fructus?  ’Omnia!’, statim respondit.  Mmm.  Quid ultra petendum coquo?

Vix coquus factus, agricola fieri cogor.  Nam, dum rusticis spatiamur viis, Joachinus, suum pulcherrimum monstrans hortum (plantulis lycopersici plenum, et lactucis, et caulibus), coquo comis alloquitur:  ’Illum horti angulum, si cordi est, tibi relinquo.  Nonne cupis tuos lycopersicos ipse colere?  Nonne placebit fabas tenellas colligere, inemptas evellere caepas?’

Summa delenimenta!  Vae mi, Thersita, tu qui jam omnia egisti (praeter taxista vel auriga currus conducti), rusticusne nunc fies?

Coquus rusticus et coqui rustici filia (una cum duabus bonis puellis) profecti cras sumus, ad castellanos zephyros!  Valete!

04/04/2009 21:58 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Caracena

20090406171658-9iv7-060.jpg

Heri dies fuit dignus nobis, laetis hominibus et innocentibus.  A sole frigido, sicco intuiti, incultas peragravimus angustias quas flumen Caracena irrorat inter Tarancueña et vicum ejusdem nominis.  Plus quam viginti abhinc annis easdem percurrimus solitudines cum Lectore atque uxore (forsan meminerit, si modo legit).  Tunc maturus erat mensis majus, floresque vivis coloribus passim prorrepebant.  Heri, aprili vix inceptato, nondum populorum gemmae aperiebantur, vix salices exhibebant amenta masculina, unus tantum aut alter crataegus candidissimis induerat se floribus.  Trames hinc illinc disparuerat, nam superiore hieme maxima fuerat fluminis furia.  Nobis par erat periculum adire, super saxa in flumen conjecta salientes, frigidae sorbendae aquae.

In Caracena prandium optimum obtinuimus.  Julia nidum viperae invenerat, viperulis plenum.  Christina, latratus audiens, fugaces dammas conspicere erat assecuta, dum per saxa fugerent.  Sed omnia pro nihilo habuerunt, cum amicitiam sanxerunt cum cane ’Clarita’, mellitis oculis cane, quae quattuor lactabat catulos catulamque unam.  Si venales fuissent, cuncta auctoritas mea impedire nequisset quo minus onerati catulis redissemus.

Quam laeta fatigatio!

06/04/2009 17:17 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Escantar

20090409202233-9iv8-003.jpg

Cum nummos quos ponam non habeam, rusticitas in me est vera et firma.  Jam agricola factus sum.  Adii mane ad magistrum (Joachim scilicet) qui in horto accipiens prima jussa pronuntiavit.  ’In primis, lapides ex peculiari abstrahendi sunt’.  Vox vere dominica.  ’Hoc in meo vico vocant ...’ ut supra.  Discipulus mihi videbar alicujus illorum gymnosophistarum.  Laboravi ergo, nihil respondens.  Ecce mea ligula, ecce plasticae situlae quas lapidibus replevi abstrahendis.

Multa hodie didici.  Hoc inter alia, lumbos latinistarum esse delicatos.  Valete.

09/04/2009 20:22 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Dux et praeceptor

20090410231615-9iv8-006.jpg

Pluit.  Idem fortasse aer qui nivem Nemini nostro nuper attulerit, imbrem hodie nobis frigidissimum incutit, adeo ut primo mane quasi grando caderet.

Grandone?  Vae mihi!  Meae lactucae!

Jam liber homo non sum.  Cor meum positum est in holeribus.

Ecce autem magister meus agricolis rebus.  Nonne est illi nobile caput romanum?  Si licet, plura de eo scribam.  Nam est animus homini tam pulcher quam vultus.

Valete.

10/04/2009 23:16 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Segovia

20090412221723-9iv12-083.jpg

Biduo taedium effugi nimium notae domus.  Et quod non sperabam, vix terram castellanam ingressus sum, cum omnia nive, alta etiam nive, cooperta erant.  Autocinetum bis terve dubitavi num vehere illis gelidis viis valeret.  Igitur non modo pluviam et frigus, nivem etiam attulit aer ille, qui e Kentuckiana civitate sine dubio recta venerat.

Cum Segoviam transierim nolui abire sine imaginibus nonnullis quibus diarium ornarem.  Nonne nostis omnes aquae ductum illum celeberrimum?  Est opus certe dignissimum quod aspiciatur, circueatur, admiretur.  Sed multa alia servat haec parvula urbs.  Exempli gratia, frontes aedium ornatae sunt saepe arte illa quam vocant hispani 'esgrafiado', et nescio an latine 'excisionem' sapienter appellem.  Excisionum lineamenta mire varia sunt, et placuit excerpere nonnullas.

Alio die, nonnullos aquae ductus lapides addat fessus Thersites.  Nunc valete.

12/04/2009 22:17 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Diarium inane

20090414215010-9iv12-111.jpg

Multa audieram de ephemeride Faustini Casamayor, caesaraugustani cujusdam in illa urbe viventis saeculo undevicesimo ineunte, eo quidem tempore quod Napoleo Bonaparte sibi excerpserat oppugnandae urbi.  Lineas aliquot exarare nullo omiserat die noster auctor, urbana gesta vel minima narraturus.  Hujus diarii paginae quotidianam trepidationem pinxisse dicebantur.  Plus quam quod satis esset ad meam cupidinem trahendam: cum hoc genus operum mihi cordi sit, diarium Faustini anno superiore, vix editum (cum ducenti complebantur anni ex quo francogallicus exercitus Caesaraugustam primum circumvenirent), celeriter emi legendum.

Raro plus piguit emisse.  Non quia rudis sit editio, contra decens variis est rebus.  Sed nescio an hominem aliquando cognovissem insulsiore naso, hebetiore penna.  Quomodo potuit nemo tam caecus fuisse ad vitam coruscantem, ad trepidationem, ad fervorem urbis sub oculis oppugnatae?  Quomodo uti potuit adeo frigida, trita, vulgari oratione?

Unum rerum genus Faustinum commovet, illa scilicet antiquo regimini congrua, vel potius duo genera rerum: alterum, vita et mors civium potentiorum; alterum sacrae cerimoniae vel viis vel templis actae per urbem.  Quae oppido accidant, vel nova vel a plebecula gesta, non dico nullius fuisse auctori momenti, sed saepe videntur molestiae potius illi esse quam gaudio, molestiae quidem quia a deliciis eum amoveant.  Nam hae sunt tantum Faustini deliciae: cum moriatur marchionis vidua vel canonicus aliquis, ejus dies natales memorare, memorabilia facta vel dicta percurrere, ejus nobilia cognomina lente degustare; cum sacra quaedam in hoc vel illo templo peragantur, lampades numerare, divites sacerdotum vestes reputare, aurum argentum gemmas atque civium frequentiam extollere.

Opus taedio plenum!  Homo ille oculos videbatur habere tantum ad praeterita conversos.

Hoc fulcrum est aquae ductus Segoviae.  Valete.

14/04/2009 21:50 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Segovia II

20090416075857-9iv12-086.jpg

En aliam domus Segovianae frontem excisione ornatam.  Symbolum urbis videte aquae ductum esse.

16/04/2009 07:58 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Caelum

20090418230151-9iv12-073.jpg

Jovis die Caesaraugustam iter autocineto facienti caelum insolitum mihi visum est, totum aeque caeruleum, clarius juxta montes, obscurius supra, sed nubibus consparsum candidissimis atque parvis quae spatiis aequis distributae sensum non vulgarem inducebant inmensae magnitudinis atmospherae.  Illius memini quod Hauser vel nescio quis diceret, studia perspectiva pictorum Della Francesca vel Ucello satis congrua fuisse societati mercatorum quibus praecipua fuerit ars computandi mercium pondera vel volumina.  Potis est.  Non aliter superiore jovis die nubes aerea volumina ita regulariter occupabant ut illusionem perspectivam facerent et metiri posses, vel tibi ipsi valere videreris, inmania caelorum spatia.  Constiti, exii e curru.  Tunc casu vehebar per avia et deserta loca.  Illusio major etiam foris erat.  Prodigiosum mihi visum est illud.  Photogramma excipere haud valere non deploravi: nullum photogramma eundem induxisset sensum.

Multa bona mihi acciderunt illo die.  Hoc visum est mihi facilius narratu.

Aliud photogramma segovianum.  Valete.

18/04/2009 23:01 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Sudatio

20090419185644-9iv12-046.jpg

Semina hodie sevi quorum nomina ignoro.  Quomodo dicam quod puer vocabam 'cacagüeses' vel 'manises', postea cognovi 'cacahuete' vulgo appellari?  Haec sevi curiositate adductus, nam fructum aiunt in humum se ipsum deglutire, quod nunquam vidi.  Nec etiam scio quid nominis tribuam herbae illi quam hispani, pulchro arabico nomine nisi fallor, 'albahaca' vocamus, itali 'basilico'; in manuali botanico aiunt Linnaeum 'Ocimum basilicum' vocasse (et 'arachim' vocat 'mani').  Ocimum ergo basilicum etiam sevi.  Cetera mihi faciliora: feniculum, ciceres, allia.

Jam videtis nihil insudare velle me latino.  Satis in horto sudavi.  Valete.

19/04/2009 18:56 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Tempus abeundi

20090421193359-9iv12-031.jpgAliquot dies abero. Valete vos, estote felices.
21/04/2009 19:33 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris