Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2008.
04/05/2008
Iter francicum

A quam dulcis collis circum Duranium flumen! Quam suave jentaculum crescentibus perfectum (purum butyrum!)! Quam amabiles omnes in foro holitorio! Quam odorati casei! Quam bonus panis! Franciâ, mense majô, amore, nihil non dulce et suave!
Fors, magis quam consilium, duxit nos in Sanctum Romanum: ibi corpori pepercimus, nec sine vinis albis et rubris. Ter libatione facta, Engolismam nos contulimus (ita per epigraphas legere licebat nomen medievale) vel Iculismam. Nescio an fallar, sed hoc mihi oppidum semper conexum est cum Luciano de Rubempré, vel illi fabulae Lilio in valli, forsitan ambobus. Sit quomodo libet, Engolisma fuit parva et grata urbs.
Circum Iculismam visere voluimus pistrinum papyraceum nomine Fleurac, ubi aliquot abhinc annis non mediocrem chartam, manu factam, obtinueram, sed clausum jam pridem erat. Iter ergo devertimus ad aliud pistrinum nobis nondum notum, cujus curator Jacobus Bréjoux et optimam chartam nobis praebuit et sapientissime docuit, oratione et agendo, de fabrefaciendo papyro deque historia sui muneris. "Sermoni cuique, aiebat Jacobus, vocabulum deest proprium papyro: omnes enim ad chartam vocandam denominationem alterius materiae usurpant cui papyrus ipse successit: ita ’papyrus’ inter nos, ita et in Cina et Japonia, ubi ideogramma papyraceum non aliud est ac illud fili bombycum".
Mea musa tabulam contemplatur. Omnia sine amore tutiora; incerta magis, sed splendidius lucentia per amorem.
07/05/2008
Hirundo
Aliquid insolitum tribus abhinc minutis accidit. Legebam jacens, ut soleo, in lecto sub tegulis posito, aperta fenestra qua aura tepida in conclave intrabat, cum alarum agitatio et fremitu pinnarum lectionem interpellat. Passer erat errore, sicut initio credideram, in humanum conclave ingressus ut confestim exiret.
Perspicilla tollens librum posueram, sursum oculis intuens, cum denuo palpitatio, iterum passer ingrediens.
Ne digitus quidem movendus fuit mihi: hirundinem dilucide videbam, quattuor a me pedibus, quae nunc in clavo, ex multis ad tigna affixis (hoc conclave, sub prioribus possessoribus, ad siccandas lucanicas ceteraque farcimina adhibebatur), secura subsidit. Attonitus contemplavi, eo magis quod hirundines raro in hoc vico videri solent, apodibus tantum atque avionibus celebri.
Hirundo usquequaque primo circumspexit per aliquot minuta, electricis huc illuc capitis motibus; cum satis explorata omnia ei fuere, alas tergere incipit minutissima diligentia. Inmovilis omnis praeter oculos, partem avis quamque voluptate summa examinare potui: minimum et acutum rostrum, rubram gurgitis maculam, delicatas et palpitantes alas, acutissimas et praelongas caudae acus.
Lavatio producebatur. Mirum silentio foras factum est: caelum obscuratum micare coepit; intellexi procellam advenire. Nihilominus avis purgationem pergebat. At cum primi guttarum ictus ficus folia pulsantium auditi sunt, motus omnes compressit animal, vultus in fenestram vertens: per breve tempus, et illa hirundo et ipse ad idem attenti eramus: hacne re credatis veterem hunc Thersitam commotum fuisse?
Etiam miraculum ultimum remanebat. Nona enim hora jam appropinquante surgendum erat mihi, ad cenam cum amicis invitato sicut martis quoque die. Manere maluissem, hirundinem illam mansuetam contemplans, sed abeundum erat. Tandem surrexi et ad ostium usque ambulavi, avem ratus abituram. Sed cum caput in ostium converti, avis in clavo manebat, quieta atque tranquilla.
Paulum postea denuo subii, perspicilla in lecto relicta quaerens. Ne tunc quidem hirundo se immutavit.
Nunc e cena regressus, in clavo est hirundo. Sub eodem tecto hac nocte dormiemus. Valete.
09/05/2008
Concacatio
"[Antipholus Siracusanus] Quid? Quia familiariter nonnunquam te utar scurrâ, atque tecum colloquar, insolentia tua meum irridere affectum vult, measque libere horas serias interpellare? Apricentur sane culices furiosi dum luceat sol; at cum radios suos occultavit, alte abscondantur in rimas. Si mecum jocari vis, vultus meos prius scrutare et aspectu meo tuis artibus moderare. Alioquin hunc morem flagello trudam in galerum tuum.
[Dromius Siracusanus] Galerum inquis? Caput esse malim, non galerum tantum, modo contundere omiseris. Sed, si pulsare pergis, galea mihi erit opus ad tegendum caput, nisi ingenium meum in dorso quaerendum sit. Sed amabo te, domine, cur vapulo?
[AS] Num ignoras?
[DS] Nihil scio, domine, nisi vapulare me.
[AS] Vin dicam cur?
[DS] Ita, domine, cur et quid. Nam aiunt rei cuique suum esse cur et quid.
[AS] Cur, primum: quia me irrisisti; et quid, deinde: quia iterum me irridere ausus es."
Haec pagina relicta est in lecto. Haec verba heri mane repperi ab hirundine concacata. Piget, quia Wilhelmus ille non pessime de me sensit in Troilo et Cressida.
Hirundo ad clavum quotidie contendit deficiente lumine. Noctu si in cubiculum caput ingero, luce transitus accensa, quieta manet. Exit autem avis prius quam surgam.
Nonnullas hirundines heri per vicum meum vidi, volatu peculiari suo terram paene tangenti. Hos viginti annos nullas videram hoc saltem circulo.
[Interpretationem mihi ignoscatis, quam ex hispano feci, cum ignarus sim sermonis Hastivibracis vel Sexbird vel Shakespearis. Valete semper.]
10/05/2008
Theoria
Casu in Varronis sexto de Lingua Latina haec verba lego: "Tempus a bruma ad brumam dum sol redit vocatur annus, quod ut parvi circuli anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus". Quibus verbis recordor me ipsum olim hoc tale cogitavisse. Tunc quidem parvam, domesticam theoriam elaboraram, cui theoriae, in animo conditae nomine ’bifurco morphologico’, illud placebat, ut quaedam vocabula, certo sermonis puncto, casu vel consulto paululum uno sono ita immutari inciperent eo eventu, ut pro una duo fierent, utrumque serviens ad suum peculiare sensum.
Huic tunc phantasiae id vocabulorum par (ânus/annus) tribueram, credens fieri posse ut antiquus circitis sensus (ânus) sufficeret ad intellegendum qua metaphorica via ad significationem orbis temporalis adhiberetur ut deinde, paululum immutato verbo, alia nova (annus) nasceretur denominatio huic sensui specialis.
Nequit quamvis decora theoria inveterascere sine plurimis factis quibus sustineatur. Jam Sallustius illud: primum consulto, deinde facto opus est. Equidem ad par illud cito aliud addidi ubi phaenomenon bifurci pellucide mihi observari videretur. Nonne enim (cogitabam) utrumque vas est, magnum et capax illud, sicut producta vocalis manifestat in ’cûpâ’, minus hoc et ad humanum potum aptum quem ’cuppâ’ sumpsimus? En ergo in cuppa/cûpa habe bifurcum, incredule!
Alacer incedebam, elatus ego, homo theoreticus factus, despiciens homines qui haec tam clara ante me non viderant.
Quod pejus fuit, aliud par statim addidi. Nam quoddam vespere aestimavi, dum bracas sarciebam, nihil aliud fuisse vitam nisi longam, nostra sententia, at re vera brevissimam vittam quam Atropo placeret inexorabili forfice praecidere. Nodum filo dedi, nutans contentus.
Attamen mala alite ex doctissimo Meillet (quem, cujusque doctrinam, veneror) meliorem opinionem quaesivi, et ille doctus, sine dubio invitus, de spe me deposuit ac dejecit: ’vitam’ sapienti placebat ex adjectivo ’vîvô’ exiisse, ad Graecum b…on affini, nihilque in illo vocabulo commune inveniebat cum alio ’vittâ’. Verosimilius certe.
Paulatim theoriculam oblitus eram. Sic transit gloria mundi!
[Hirundo haec nocte jam domo afuit. Num aliam vel alium invenerit quicum rostra conjungat amanti suaviolo? Di faciant!]
12/05/2008
Commentarii de sale
Amicus Pepito, caesaraugustanus bibliopola (librariae Antigonae), jam libros dedit quos mandaveram. Domi ergo habeo tria volumina de sale a Sandra Ramos edita. (’Quo is, tot cum libris, o fili; nihil est tibi remedio!’, dixit mane mater, quam visi, intranti cum tanta librorum sarcina; ’Minime, mamma’, respondi, ’non multi, sed unus tantum liber est’.)
In tribus enim viridibus voluminibus opus ’Commentarii de sale’ a Bernardino Gomesio Miedes conditum et intitulatum legi potest et integrum latine et per pulchram, quantum legi, castellanam interpretationem.
Oculis prologos et prooemia percurri translegens, quia vacare eis male potero ante mensem circiter. Gustatio non injucunda fuit, nisi quod episcopum Albarrasinensem pluris facere repperio Ciceronianum videri quam liquide intelligi. Sed de hoc alio die. Nam abeo ad solitam cenam dierum martis, quae cras fieri non poterit. Valete.
14/05/2008
Germani per italos
Caesaraugustae, auditorium Mozart nomine, symphoniam heri canebat grex Il giardino armonico. Sophos. Triginta itali musici germanica opera interpretabantur: Francisci Josephi Haydn symphoniam 44; Caroli Philippi Emmanuelis Bach symphoniam in fa W 183/3; nonnullas Wolfgangi Mozart arias quas inter duas bellissimas ex opera Clementia Titi, et praeludium Mithridatis regis Ponti.
Adfui amicae gratia quae nunc in Peruvia absens tesseram suam mihi commodavit.
Auditorium, gregem musicum, plebem in cavea contemplanti, venit in mentem quantum mutatae sint Caesaraugusta et ejus philomusicae turbae ab illis quae triginta ante annos conspici possent. Magnum et egregium habemus auditorium, urbi cuicumque invidiam. Plures sumus et, satis patet, multo ditiores, etiam paululum lautiores. Alicui etiam curae est ne non omnino mos pereat, pectoris gargarismatibus mondandi dum suavissimum sonat cantum. In malam crucem...!
Sed adhuc nihil aliud est haec urbs atque parvus vicus: hinc et hinc, noti passim vultus. Inter eos carissimi Ferdinandi Serón, quem multos jam annos non conveniebam. Oculi micant juveniles in eroso corpore...; etiam illi duae sunt filiae, adulta aetate...
15/05/2008
Ficta feles fidelis
Hos festivos elegos ad me mittit amicus Xaverius sibi rursus ab alio missos italo professore; quibus, apparet, ornatur sepulcrum feli dicatum vel cattae Francisci Petrarcae poetae:
Etruscus gemino vates exarsit amore:
maximus ignis ego, Laura secundus erat.
Quid rides? Divinae illam si gratia formae,
me dignam eximio fecit amante fides;
si numeros geniumque sacris dedit illa libellis,
causa ego ne saevis muribus esca forent.
Arcebam sacro vivens a limine mures,
ne domini exitio scripta diserta darent;
incutio trepidis eadem defuncta pavorem
et viget exanimi in corpore prisca fides.
Quod magis ridiculum est, felis illius cadaver omnibus est visibile, gabbarum modo, sed positum illic fuit saeculo XVIII quo re vera vixit animal.
Fallacia haec saltem jocosa fuit.

