Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Marzo de 2008.

Aregrada

20080302113814-8ii13-022.jpg

Sol calefacit campos, qui ver olent, cum nulla fuerit hiems. Imbres proximae hebdomadis omnibus optatissimi e siccitate nos vindicant: amygdali quae timide florebant omnes jam flores apertos apibus obtulerunt.

Segniter ago. Lego, aspicio. Mundum volvere patior, nequaquam impellens.

Alio die, per Aregradam spatiantibus, haec domus obvia fit nobis. Circa quingentos ei ostio annos aestimo. Pauper est, sed meliora vixit.

02/03/2008 11:39 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Utri? Neutri.

Ningit. Videar forsitan inanis, de tempestate loquens. Sed nihil magis me incitat, nihil ditius invenio nec uberius.

Hispania tota nunc disputare videtur utrum Zapaterus an Rajoius melior futurus sit primus administer. Equidem minimam inter eos percipio differentiam, cum utriuslibet victoria utrumque favebit manipulum, ex duobus qui hanc terram dominantur et qui in hoc unum conveniunt: nihil mutandum legis electoralis. Non enim duae politicae notiones in Hispania certant de administrandis patriis, sed duo exiguissimi manipuli de dominationis partitione. Et neutri scilicet curant de publica educatione. Hoc unum scimus: si socialistae vincunt, nihil immutabitur; si populares qui vocantur, scholae catholicae magis favebunt. Sumus inter famem et esuritionem.

Sunt alii quibus suffragia tribuamus; sed telehorasi vel radiophonio non sunt, ergo quasi non sunt.

Quae indigentia!  Puto adhuc bona non sum valetudine.

05/03/2008 09:06 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Regressi sunt

Hic denuo sunt. Ii qui sibi licere existiment hominem necare quia aliud censeat. Iidem sunt ac semper fuerunt. Quibus cordi fuit religionis causa in ergastulam conjicere, vel publice vexare, vel igni usque ad mortem cremare, leviter de Christo dissentientes. Qui vicinos et populares cruciabant, mutilabant, enecabant propter quasdam suspiciones amicitiae ad Francogallos vel proclivitatis in encyclopaediam. Qui altera sustinentes manu crucem, vel falcem malleumque, altera telum, has terras funditus popularentur dummodo nullus incolumis subsisteret adversarius.

Illi Turricremata, illi Sancta Crux, illi Mola regressi sunt. Nunc illis forsitan sit nomen Pernando vel Jagoba, nunc pro patria luctari se profiteantur. At eadem illa sunt faex et sentina humanitatis, eadem illa altera Hispania, illa atra vetusque Hispania, suorum noverca, quae iterum redit, jam jam peritura sed iterum redit, extremum cadaver ut cumulet in fossam pestilentem.

Stulti. Alteri, contrario latere, gaudebunt.  Utrisque juvat capitis damnatio.

Restemus nos, suffragia feramus. Quemlibet virum politicum, quamquam fanaticum, quamquam ambitiosum, modo democraticum, malimus, antequam in illa saecula regrediamur omnes.

07/03/2008 22:33 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Hodie primum

Parvam hodie narrabo fabulam didacticam...

Magister quidam ante discipulas de Sappho loquitur. De Sappho, de amore, de vetere Graecia... Et, ut mos est illi, praeterire non vult facultatem geographiam docendi:

--Ubi est insula Lesbos?, quaerit magister. Quae vestrum scit?

Nemo autem scit. Hoc non raro accidere solet. Etiam apud baccalaureos (de quibus fabula narratur). Sed quare sollicitari? Casu parieti adfixa erat tabula totius Europae: magister ex puella quadam, tabulae proxima, petit ut exsurgat, insulam quaerat, indicet. Puella paret, exsurgit, inquisitione laborat longa.

--Sed quo abis? Non in Ponto, amica mea, sed in mari Aegaeo.

--A, inquit puella, jam inveni: ecce insula Lesbos.

--Non, dilecta, ea insula Lesbos non est: accuratius lege.

--Recte dicis, magister, non Lesbos, sed Lemnos est; at insulam Lesbum non invenio.

--Immo proxima est: digitum tuum insulae Lemno impone. Optime fecisti. Nunc digitus navicula est: ad meridiem naviga. Satis, satis! Nimis velox fuisti. Ad Lemnum redi. Naviga nunc ad meridiem, sed tardior. Optime. Siste nunc! Jam coram Lesbo es: converte nunc, naviga ad orientem solem...

Et digitus puellae cursum convertit, et molliter fluctuat Thessaliam versus...

11/03/2008 00:55 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Senium titillandum

Fabulam magi Potter perlegi. Quae fruitio! Bonum vincit, malum vincitur. Sed auctrix lectorem nare perducit usque ad ultimam lineam. Fateor litteris istis ad juvenes conscriptis raro me delectari. Potteris fabulam nunquam legissem nisi filia puella quotidie aures illis nominibus tutundisset Hermione, Dumbledore, Voldemorte. Hodie autem, aliquot praeteritis annis et prioribus Potteris fabulis devoratis, potiora sunt filiae adulta aetate legenda, en pater contra, tribus milibus plus annis natus, anxius de anastasi Dumbledoris, de Snapis mysterio, de exitu Potteris. Rubente facie, faciem libri alia charta cooperueram, ne majestas turbaretur doctiora atque severiora legentis...

Nepios! Senio confectus, quam ridicule! Sed vivus, dum avidus...

12/03/2008 10:48 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Harrius Potter et philosophi lapis

Quaerit amicus murgensis num fabulas Harri Potteris in Latinum conversas aptas existimem ad nostram exercendam linguam. Equidem primam tantum legi, ut supra legitis intitulatam, latinam factam a Petro Needham (librum emeram anno MMIII, quo editus est a Bloomsbury societate editrice; puto inveniri eum per rete licere, forsitan per www.bloomsbury.com/harrypotter). Hoc de me dicere possum: perlegi, fruitus sum, non pauca didici. Nescio cur aliis non paria accidere possint.

Labor Needham ingens fuit, nam molis non parvae est omnia nominare, quae hodie in usu sint, lingua nostra qua tam raro et indigne uti soleamus. Ejus laboris optimum plerumque aestimo exitum fuisse. Hoc certe vel illud dictum in dubio haberes num alio melius modo interpretari debuisset. Sunt etiam nonnulla quae mihi quidem parva viderentur menda. Quidni? Peccamus enim natio quaeque suis erroribus, sermoni proprio peculiaribus. Anglis videtur, saltem hispanis legentibus, difficilius distinguere quando imperfectum, quando perfectum esse debeat praeteritum tempus; subjunctivo etiam modo, mea sententia, nimis pepercerunt qui anglico sermoni assueti latinum loquantur. Sed Harrium Potter non legimus ut magis Ciceroniani fiamus: quem si petimus finem, Ciceronem legamus oportet.

Lege ergo, et fruere. Ut melius perpendere possitis voluptatem, en locus hujus primi libri ubi Harrius puer primum suum miraculum coram lectore facit:

"Anguis ocellos splendentes subito aperuit. Lente, lentissime, caput sustulit dum oculi oculos Harrii adaequaverunt.

"Nictatus est.

"Harrius oculos defixit. Tum celeriter circumspexit ne quis spectaret. Nemo spectabat. Anguem respexit et nictatus est ipse.

"Anguis subito motu caput vertit ad avunculum Vernon et Dudleum, tum oculos sursum ad tectum sustulit. Harrium ita contemplavit quasi manifeste diceret: 'id semper patior'.

"--Novi --per vitrum Harrius mussavit, quamquam nesciebat an anguis se audire posset--. Debet molestum esse.

"Anguis fortiter adnuit.

"--At ubinam natus es? --rogavit Harrius.

"Anguis cauda titulum parvum juxta vitrum positum fodicavit. Boa constrictor, Brasilia.

"--An jucundum ibi erat?

"Boa constrictor titulum rursus cauda fodicavit et Harrius plura legit: hoc exemplum in saepta ferarum natum est.

"--Intellego. Itaque nunquam in Brasilia fuisti?

"Angue abnuente, clamor ingens post Harrium ortus utrumque perterruit:

"--Dudley! Domine Dursley! Huc venite hunc anguem inspecturi! Nunquam credetis quid faciat!"

Satis purum et liquidum, nonne?

14/03/2008 14:17 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Uruenna

20080320210446-8iii18-133.jpg

Aliquot dies foras egi, ante scilicet quam autocinetis viae forent refertae; foras, non autem longe, quia Castellam adiimus visendam. Quam pulchros dies! Omnia nobis fuerunt: imbres, nubila, sudum. Nec plura dicam, sed videte delicias vallis hujus, per quam pedibus sursum deorsum spatiati sumus: sub Uruenna est (hispanice Urueña: quaerite per rete), quam sub nebulis tantum nuper nobis apparuerat; en contra quam dulce lumen viride, eminus sacellum quod sub nebulis fuerat, ecce ad manus, in cerealibus fluctuantia, duo columbaria, alterum quadratum, rotundum alterum, quibus multis hi campi celebrantur...

Uruenna autem primo jam anno 'civitas librorum' nominata est: idus martiae fuerunt dies natalis, et in templo gustavimus aliquot opera Georgii Handel...

20/03/2008 21:09 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pons Oceloduri

20080321235037-8iii18-231.jpg

Per socordiam totum diem ago. Piget, cum alias ephemerides huic conferam quas hodie legi, doctas, opulentas, abunde elaboratas. Quarum una propterea illa blogia severe exprobrat adulescentium minus triginta annis natorum, quod pro litteris multa photographemata accipiant. Haec intellegens rubeo, quod aetas mea satis provecta magis sapientia exposceret atque pinguiora quam nugas has gerrasque inanes; sed piger auctor, etiam imagines apponere cupio, scilicet ut minus scribere oporteat, quasi puer gestabili munitus.

Quamquam rubore offectus non minus photogramma apponam pontis Oceloduri: heri televisorio narrabatur mors juvenis cujusdam de hoc ipso loco in Durium occasi. Imaginem casu pridie ceperam. At non de morte cogitabam, sed de colore caeruleo in aquis relato et floribus roris marini; de pendulis floribus salicis; de ponte ferriviario qui per saxei oculum dignosci potest...

Jacens libros lectito ab itinere allatos. Cras forsan plures litteras edam.

22/03/2008 00:05 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Docta iracundia

20080323212331-8iii18-211.jpg

Casu in manibus cecidit liber, non valde novus (Gadibus editus est, ab Universitate Gaditana, anno 1990), de litteris humanioribus Alcanniti saeculo XVI (hispanice titulus, si quaerere vultis: 'El humanismo alcañizano del siglo XVI'). Auctor (Josephus Maria Maestre) vitas litterasque colligit primorum litterarum cultorum, latinarum scilicet, in urbe aragonensi; fuere non pauci et valde studiosi (Johannes Sobrarias, Johannes Laurentius Palmyrenus, Dominicus Andrés, alii), adeo ut par sit cunctos denominari gregem vel sectam alcannitianam.

Liber suculentus est. Multas notitias in eo invenies, multa etiam illorum sapientium et prosa et numeris conscripta, alia bona, alia mediocria (non aliter fit liber, aiebat Martialis): epistulae sunt inter litterarum amantes, sunt taediosi ad reges panegyrici, sunt etiam doctissimae docendi admonitiones, nec non itinerum narrationes, ad hoc, ut in humanioribus exspectandum, elegi multi et permulti joci. Doctus sum juvenem quandam Alcanniti ea tempestate magistram fuisse, primo pro patre fungentem, per se ipsam postea defuncto parente. Alias forsan de illa aliquid scribam, sed hodie, ne prolixior fiam, in mente haeret ira jucundissima Dominici Andreae in versus transmutata ac novissime perlecta.

Deest unus professor Gymnasio alcannitiano. Complures sunt candidati, quos inter Dominicus. Sed senatus alcannitianus, cui seligendum erat, non Dominicum, sed quendam Costillán praetulit. Hinc Andreae ardor, hinc acres versus:

  Qui praeceptorem, ridende senatus, ineptum
     quaesieras, gaude: copia facta tibi est.
  Nam toto offendi poterat quis ineptior orbe?
     Quis poterat votis aptior esse tuis?
  Nemo quidem: non vana loquor nec Apollinis ulla,
     crede, oracla meo carmine vera magis.
  Sed tandem nosti quam stulte optaveris, et te
     incipit, at sero, paenituisse tui:
  Jam damnas vota et nolles haesisse nefando
     consilio, sed quid paenituisse juvat?

Et ita pergit, aliis et talibus metris senatum conspuens. Sed non satis illi fecit senatus exprobratio. Miser Costillán sagittas Dominici Andreae viritim accipere coactus est. Iracundia suae Dominicus indulsit hoc epigrammate. In quo illud est quo in primis afficior: Costillán malus sane magister est, sed non aliter ac nos ipsi qui hodie latinum docere conamur, qui regularum grammaticae potiti ne verbum unum quimus loqui:

  Gymnasiarcha sua quam pulchre orabat in aula!
     orabat, fateor, sed Ciceronis opus.
  Nulla etiam se usquam fecisse poemata jactat:
     laus vero egregia est egregiumque decus!
  Scribere si prosa, si scribere carmine nescit,
     gymnasio ah qualis gymnasiarcha praeest!

Ciconia Oceloduri erat.

23/03/2008 21:36 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Roicius Maurei

20080325213956-8iii18-117.jpg

Nulla fabula ita me delectat ut vita quaelibet hominis cujusvis. Si beata fuit, quia beata, si tristis, quia passus est; si longa adivit itinera multasque cognovit nationes, varios casus eventusque stupeo; stupeo item, si in vestigio mansit, remotus non ultra quinque milia pasuum. Quot, quam rara exemplaria sumus!

Vitam lego alterius alcannitiani, Petri Ruiz de Moros. Amicitiae quas Romae junxit, simul inopia domi, in polonos duxerunt; ibi rixavit, ille abunde barbatus, cum amico et episcopo Cracoviae Gostautas, quia rasos ipsius presbyteros professoresque mallet antistes:

  Ponere jussisti barbam, praefecte, magistros:
     illi te contra ponere barbariem.

Adfuit morti Barbarae Rasiviliae, alterius uxoris Segismundi regis (medicatae, ut fama ferebat, a Bona Sfortia impia socru polonorumque nobilium conjuratione): cum rex, taedio matris atque nobilitatis polonae, caelum mutaret, Vilnam cum eo iter fecit Petrus noster. Etiam adfuit Lublinensi conventui, qui de novo consuto regno decerneret. Vilnae postremo mortuus est, nec sine extrema cum jesuitis rixa quos ab ecclesia cujus sibi erat cura defendere contendebat, etiam contra regis consilio: 'Unum esse in coelo clavigerum, sanctum Petrum apostolum (ait alcannitiensis noster), unum item apud sanctum Joannem Vilnensem Petrum Roysium hispanum, nec ullum se vivo aliam clavem esse habiturum...' A.d. X kal April. anni 1571 diem ultimum obiit, patriae memor ac distantiam passus, sicut ipse scripserat cum de reditu spes sibi adhuc esset:

  Arva igitur properi repetamus hiberica: cuique
     dulce sua in patria vivere, dulce mori.

Aliquando non vitam, sed punctum vitae, ut ita dicam, invenire accidit. Quam mirum! Ita titulus hic Uruennae repertus: HIC MORTUA EST VIRGO LUDOVICA RAMOS SANCHEZ DIE TERTIO MENSIS OCTOBRIS ANNI 1927 TERTIA HORA POMERIDIANA MANU IRATA ('de mano hairada', sic) OCTAVO ET DECIMO AETATIS SUAE ANNO. PRO ANIMA PRECAMINI ('una horación por su alma', sic).

Omnes erimus fabula, titulus, nihil.

25/03/2008 21:47 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Alio sub caelo

20080326105927-8iii18-108.jpg

Hoc est sacellum sub Uruenna situm quod vidi, vel vix vidi, anno proximo, et cujus imaginem vobis apposui quinto decembri die. Quantum mutatum ab illo! Sic splendebat decem abhinc diebus.

Caesaraugustam abeo aliquos caros conventurus; hanc lineam exarare volui. Valete!

26/03/2008 11:00 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Tribus lineis

Quid temporis litteris vacare potest bene comitatus?

Tempus unam saltem lineam scribendi: hanc jam alteram absolvo.

Cras, si possum, ultra procedam. En tertia, et valedico.

28/03/2008 23:46 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Cometes aureus

Quemdam ex nuntiis quos huic ephemeridi primo mense apposui Kosztolányi hungarico auctori dicavi, cujus 'Alauda' mihi pergrata fuerat. Lego nunc ejusdem auctoris 'Cometam aureum', amicis non minus quam altera commendabilem fabulam. Placet acuitas, reticentia, verecundia. Conspectus in ea hominum subjectivi sunt et iidem objectivi, mira gratissima mixtione. Nonnulla verba interpretari conatus sum, quibus juvenum sensus monstrat Kosztolányi a baccalaureo jam jam exeuntium:

" Quid illi [professores] de juvenum aerumnis noverant? Contra rati erant unum verumque thesaurum esse juventutem, seniumque dolorum cumulum. Discipuli interim illis invidebant: suam oderant adulescentiam, quam taedio magis quam commodo habebant. Contemptos se laesosque existimabant; si pauperes, ab hominibus despiciebantur; si divites, etiam posthabebant eos. Quamvis grandes remunerationes in tabernis largirentur, eos pincernae prohibere solebant atque magistris deferre. Vae! Optabilia erant podagra, calvities vel calculi, senilia mala, quam 'juventutis beatitudo', quae nihil aliud erat atque cruciatus vexationesque. Tantopere gestiebant se esse respectu et aestimatione dignos! Quem ad finem necesse erat denique ut juventus transcurreret aliquando. "

Centum abhinc annis, omnia mutata sunt, eademque nihil mutaverunt. Juvenes eadem metuunt et ambiunt: nunc autem nullo modo juventutem suam oderunt ac dissimulant, vel omnino alio modo. Valete.

31/03/2008 22:44 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris