Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Junio de 2008.

De latino docendo IIII et satis superque

Fateor enim me nullo modo forsitan ausurum rationem docendi ’vivam’ introducere, radicitus omissa scholastica, nisi in quarto cursu ’Eso’ alium cursum ad baccalaureum additum ducerem. Quod minime ita est, nam ’Eso’ ’Eso’, non baccalaureus est. Sed ’experimenta (ut aiunt) cum aqua gaseosa’. Et quid omnino ’Eso’ est, nisi gaseosa?

Haec est ergo nova mea ratio lectiones exarandi. Incipiam ab erroribus quae, antea commissa, nunc vitare conor.

Primum, sententiae esse debent semper breves et faciles. (Nam haec incipiens non raro indulsi stultae voluptati sententiarum longe producendarum.)

Etsi fabula bene narrata stimulus sit ad ultra legendum, locus quisque vel episodium pluris est: fabulam recedere prae episodiis oportet, non episodia prae fabula (ut initio acciderat mihi). Sicut in linguis modernis, potius materia in varia episodia, brevia et faceta, distribuenda.

Imagines non pauca et prolixa, sed multae et compendiariae esse debent.

Vocabulis initio usus sum pro frequentia in operibus classicis, timide introductis quibusdam toponymis vel gentiliciis ex vicinia sumptis. Aliter nunc existimo plura adhibenda esse vocabula, ea in primis quae hispanice usitata (puta ’sol’ ’luna’ ’flor’ ’herba’) faciliora discipulis esse videantur: his abuti, modo latinae sint, profuse possumus. Multo pluribus quomodocumque vocabulis uti debemus quam quotacumque discenda sint.

Immo cur despicienda vocabula neolatina? Hoc anno primum adhibere non dubitabo verba ’birota’, ’autocinetum’, ’ordinatrum’ et alia quae passim usu veniunt per fora latina interretialia. Quod non modo discipulis gratum esse expertus sum, sed etiam aliud commodum mihi in eo reperio: quia fabulas verisimiles narrare minus placet, cum vulgaribus eae persaepe praejudicatis obrutae sint. Personae ergo mearum abhinc fabularum nec servi nec centuriones nec nautae erunt, sed birotis vehentur, domi ordinatris utentur et prae oculis habebunt perspicilla.

Cum hispanus sermo (quo loquuntur hispani discipuli) simillimus sit latino, incipiendum puto non a vocabulis in -a, sed a vocabulis simul omnium declinationum (exceptis forsan quarta et quinta), modo initio non omnes casus adhibeantur. Hoc anno prima lectio pronomina continebit ’ego tu’ et praesentem indicativum ’sum es est’, omisso plurali, cum nominativis singularibus cujuslibet declinationis masculini tantum et feminini generis. Deinde epitheta addam et pluralia (cum ’nos vos’ et ceteras formas ’sumus estis sunt’). Tertio vocabula neutra, singularia et pluralia (sed nominativo adhuc casu). Postea comparebunt verba thematica (’scribo lego dico’ cetera) et orationes transitivae: si tribus mensibus discipuli valent fluenter construere orationes simplicissimas ’attributivas’ et ’transitivas’, satis erit superque.

Hoc in mente est: ut discipuli non interpretentur, sed latine loquantur. Num aliquid assequeremur? Tempus omnia deteget.

Nescio an satis ad quaestionem Sandrae plus minusve responderim. Multa desunt, sed alias. Ad quaestionem quam de pronuntiatu Joannes Paulus Murgensis scripsit alio die latius respondendum puto. Valete.

01/06/2008 23:42 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 5 comentarios.

La Boquería

20080603192739-8v25-016.jpg

Multos jam dies imaginem huic blogo addere omitto.  Jam satis est.  Nam iter barcinonensi, etsi udum imbribus fuit (qua de causa pauca et tristia photogrammata feci), nonnulla oculis gratissima obtulit.  Barcino enim est inter pulcherrimas civitates nostri maris.  Forum mercium ditissimum 'La Boquería' appellatum jacet apud lata via 'Las Ramblas'.  Videte quam versicolorem apparatum holitorium.

Ad cenam amicorum abeo, valete vos etiam, retiales amici!

03/06/2008 19:27 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


De fide

Proximo mense publice edita sunt quaedam scripta ad religionem pertinentia duorum hominum optimorum at maxime inter se diversorum. Alterum litterae erant Alberti Einstein (vel Unipetrae si vultis) quibus maximus proximi saeculi physicus philosophum quendam certiorem faciebat se nequaquam credere deum esse. Ex altero, notulis quibusdam a philantropica muliere exaratis quam ’matrem Theresiam Calcutensem’ vocant, ipsam patebat de deo exsistente dubitare.

Summatim, ambo dubitabant. Quis de deis nunquam dubitavit? Etiam ipse, qui aestimare soleo nullos esse deos nec nunquam fuisse, nonnulla quotidie impendo minuta dubitando.

Verum enimvero matrem illam Theresiam per agros Hispaniarum, indis relictis, memoria teneo iratam cucurrisse aliquot abhinc annos, quid deus sentiret pronuntiantem, monentem nos a deo sepositos, minantem culpas mille ex aborto, ex luxuria, ex libidinibus susceptas...

O mi deus, quam certi sunt qui de te dubitant!

De Alberto, ex me quaero num illud aliquando re vera dixisset vel scripsisset, deum talis non ludere...

Etiam tu dubitas quin deum sit, o Rouco venerande, eminentissime et minantissime cardinalis?

05/06/2008 22:01 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

De pronuntiatu quaedam

Ne quaestio Joannis Murgensis, qui mea verba benivolentia legit nimia, irrita et sine responso perstet, aliqua de pronuntiatu dicam ignorantia, non quo magis sim ignarus quam ceteris, sed ideo quod omnes in hoc pari insipientia sumus. Nemo enim nostrum Caesarem milites hortari vel pro reo perorare Ciceronem audivit. Multa ergo obscura necesse est remanere in minutissimis eloquendi.

Satis autem liquet illis auctoribus litteram ’c’ semper /k/ sonasse, ’ae’ pro diphthongo fuisse, geminatas alteram implosivam alteram explosivam articulatas, multaque alia. Unde illa pateant? Grammatici sunt fons quidam, praecipuus forsan, non autem semper fidi (ipsi grammatici abunde scimus). Etiam ex transcriptionibus in graecas litteras (et ex graecis in latinas) multa colligere possunt, nec non ex eventa in hodiernas linguas latini sermonis filias. Venator sonorum antiquorum nonnullas insidiari potest notitias inter nobiles capitales epigraphicas, etiam plures ex lacerationibus parietum pompejanorum, immo plurimas ex variis exscribendi rationibus in manuscriptis nobis traditis. Equidem multum fido versibus probatorum auctorum, quibus multa docemur.

Scientiam meam fere exhausi. Illud summatim pellucet: Caesar noster et optimus Cicero, quantum scire valemus, potius pronuntiatione restituta, quam vocant, eloquebantur, ita saltem dicerem, quam sonis a Benedicto pappa adhibitis, qui non aliud sunt atque pronuntiatus italicus. Quid boni inest elocutioni classicae? Nonnulla, mea sententia: primum, quod aptior est illi sermoni quem classicum appellamus; alterum, quod utilior est ad historiam linguarum quarumque intelligendam ex latino natarum. Adderem tertium, quod verior est, et quartum quod usitatissima nunc facilius reddit latinum commercium; sed de utroque dubitare licet.

Opiniones meas de quibusdam eloquentibus indigeste nunc patefaciam. Miragliae pronuntiatum italicum vel vaticanum appellarem; quod non valde mihi placet; sed fluenter sermocinatur et, quod praecipuum est, perbene intelligitur. Hujus pronuntiatus hoc incommodum maxime reperio: quod quantitates vocalium et syllabarum despicere solet. Contra in Miraglia, ut saepe in italis, optime sonant geminatae.

Ex paucis quos audii (per rete inquam) est Caelestis Eichenseer quantitates qui melius indicat. Sonum aspirationis, hoc est, ex patre Eichenseer et Terentio Tunberg, quod magis alienum mihi videtur. Voluptas maxima fuit, nexibus adhibitis quos Sandra miserat, eos non modo audire sed et intelligere.

Dicam aliquid de me. Baccalaureo et universitate excessi ignorans quam voco ’legem accentus’ (et appellare audivi ’regulam paenultimae syllabae’). Tacendum esset, sed quidam professor meus eloquebatur ’ditsímus’ et ’lezímus’ pro ’dícimus’ et ’légimus’. Ergo vitia corrigere longum fuit, et non parum laboris remanet. Ceterum hispanis non facile est enuntiare ’pú-er’ vel ’sva-de-o’; et prae omni ’s’ liquida anteponere solemus vocalem ’e’ (’es-pes’) ex monosyllabo bisyllabum facientes. Nunc pronuntiatione ’restituta’ uti conor. Saepe dico ’cosol’ pro ’consul’ u ’agendust’ pro ’agendum est’. Sed exemplar esse nemini possum. Quod in primis curae est mihi pronuntianti: loqui moranter et ea ratione qua melius intelligar.

Valete.

06/06/2008 22:19 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Paradisus

20080608223709-8vi8-011.jpg

Pauca et male condita verba faciam: fessus sum. E montibus Pyrenaeis regredior, quo e naso traxit me Venus et Fortuna. Has per deas festivas perii, iter perdidisse me dico, et per silvam densam aberravimus comes et ego, sed nec lupus nec pardus nec leo nobis occurrerunt, donec tandem in paradisum perveniremus.

Paradisus ubi sit, silebo. Ecce autem photogramma. Aqua erat pellucida et frigidissima. Aves canebant et cetera. Aer tepidus... Quid dicam de aere tepido? Librum mecum afferebam sed ne lineam quidem legi. In herba multae lucebant orchideae, ranuncula, caeruleae aphyllantes.

Nunc reputans, nonne re vera adfuit leopardus?

A facetae, jocosae deae!

08/06/2008 22:40 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Musica

Caesaraugustae hos dies mansi. Discipuli namque probabantur apti (raro improbantur inepti) universitariis adeundis studiis. En Thersites comes, Thersites, qui mori suo obsequens universitati maledicere solet.

(Cur iste universitati maledicat, praeter maledicendi proprium ingenium? Num quaeritis? Equidem scio. Putat ille universitarios plerumque reformationem hanc olim favisse quam nunc omnes patimur. Sed parvi hoc facite. Non serio maledicit. Se ipsum universitarium in primis caesaraugustanum, quamquam inter deteriores, putat.)

Quid Caesaraugustae? Circa Expositionem Universalem magna congeries machinarum operarumque labores, labores, labores diu noctuque exigentium ne non infectum nihil sit cras vel postridie. O hispanica festinatio extremorum dierum! Non aliter in universitate: folia cursim ultimis peragrare minutis, passim sudores et anxia, pavitantia pectora. Hoc in turba studentium. In manu comitum taedia, oscedines. Thersites ad bibliothecam confugit, cum libris lusurus, sed ibi ordinatrorum agmina invenit se expectantia. Quae voluptas! Omnibus illis ad rete navigandum facultas dabatur. Paenituit calido cursu carere (’hotmail’ dico). Sed omnes fere amicos visere potui.

Hodie domi sum. Sed optimum hoc est: meridie telephonavit carissima Maria Carrasco: vesperi symphoniam canebant in theatro. Accurro. A spectaculum venustum! Omnes illic erant splendidi, nigris vestibus, gestu severo. Ex iis multi Caesaraugustae mane fuerant. Illic mane, puerili terrore trementes; hic nunc, majestatis musices conscii. Bach, concentus duplex violinum. Ferdinandus Ferran, valentinus, poema symphonicum ’Magallanes’. Serii, severi, quasi non pueri essent. Eos audiens maestitiam omnem abdico: quis de pessima educatione stultissime queritur? Meliore statu sumus quam antea, quid ergo? Infinito meliore!

12/06/2008 22:09 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Ad amicos Apollinarum Aquarum

Hos dies quibus Caesaraugustae afui, in universitatis studiorum bibliotheca, cum non bene noto ordinatro usus essem, casu incidi in paginam quandam, antea mihi ignotam, per quam sciri poterat quisnam ad ephemeridem Thersitae adiret, quota hora, unde locorum veniret multaque alia. Illam perlustravi paginam, novitate motus et avidus plura sciendi.

Doctus ita fui quaedam grata, nonnulla faceta, etiam ridiculum quid. Nam pagina hujus blogi pluribus ingressibus ornata illa fuit ’pornographia’ intitulata: nonne ridiculum? Etiam numerum viatorum, si minus lectorum (quibus omnibus gratias iterum ago), paulatim crescere ibi scire licebat.

Sed hoc in primis attentum fecit animum: nonnulli ex advenis qui nos viserent ex alio blogo proveniebant, sex, septem, omnes ex eodem, in urbe vulgo Alcoi vel Alcoy nominata sito, latine nisi fallor Apollinaribus Aquis. Cum ejus locus retialis in illa pagina pateret, ad inscriptionem accurri, o quam inexspectata sperans! Nam blogum illud opus erat latine exaratum non a collega quodam, sed a discipulis ipsis cujusdam instituti Apollinarum Aquarum. In paginis nonnulla verba de se faciebant, suas imagines apponebant, aliquot versus addebant latinorum poetarum. Certior factus sum ibi in usu esse librum Oerbergianum; de Ludovico Miraglia notitiam habebant et dabant.

Quam stultus fui, qui inscriptionem illorum amicorum oblitus sim annotare! Nunc frustra quaero. Sed si quis vestrum huc redit, scitote gaudium maximum ex blogo vestro cepisse me, ratum esse vos et optimos discipulos et optimo frui magistro. Tibi corde gratulor, magister bone vel magistra bona!  Et vos valete semper pancratice, meae latinissimae amicae, mei latinissimi amici ex Alcoi!

14/06/2008 22:45 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Sangala moncajensis

Longe spatiamur per montem Cajum. Dies non clarus est, nam nubes multae faciem solis occultant plerumque. Quotis diebus claris fructi sumus ante quadraginta vel quinquaginta? Nubes, nubes, nubes quotidie, et pluviae persaepe. Imbre saltem hodie liberi sumus. (Sueci litteras nuper ad nos miserant ridentes, Hispaniam jam non eandem esse, nobis in Scaniam iter faciendum ut apricemur, nam Malmogae vel Lundii toto mense majo sol omnia tostavit sicut pernicis uxorem apuli.)

Et quales sunt in monte viae! Herbae altissimae, arbores novis exuberantes foliis tenero colore, plantae et animalia, omnia vegeta. Apud viam digitalis quaedam purpurea adeo crevit ut gemmae florum nondum apertae juxta humerum meum extollantur. Fungos inter herbas cernimus suculentos, limacis opertos nigris, edacibus, saliva splendentibus.

In prato casulae montanae, quae refugio est viatoribus et custodibus silvanis, virum quendam reperimus incurvatum in tripedem. Juxta situla est. Machina photographica intenta est ad parvulum acervum muscosum. Homini negotium facessere nolumus, sed Budi, noster canis, jam cum canicula custodis decertat. Virum oculos tollentem agnosco: Andreas est, vetus amicitia. Imagines capit ex ranula quadam (inmobili nunc in acervo) et viridibus tritonibus in situla nantibus. Salutem alius alii optamus, de exuberante monte colloquimur. Haec non silva nobis nota, sangala potius tropicalis videtur.

Andreas comitem se offert nobis. Gaudentes annuimus. Monstrare vult nescio quid insolitum. Tramitem parvulum et arduum aliquot minuta calcamus. Subito, o miraculum!, lacum media in silva, medio in monte, ubi nunquam invenire exspectavissemus tam magnum stagnum. Olim, ait Andreas, lacus, quod jam multos annos paene siccus erat, plenus sicut videmus manebat, agricolis notus nomine ’La balsaza’, qui non raro rivulos ex eo detrahebant hortulos irrigaturi. Contemplamur attoniti speculum aquarum, quod duplicia et inversa reddit arborum culmina. Locus bene notus (id saltem credebamus) repente ignotus fit et mysterio plenus.

Andreas photogramma monstrat filiae Elissae: quam dulcis, quinque annos nata! Deinde dono dat nobis duas russulas esculentas quas e limacis liberare potuit. Nuper, offam cum ovis factas, comedimus. A, natura rerum!

15/06/2008 22:48 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Murillo de Gállego

20080617211651-8vi8-034.jpg

E Francia veniunt amici quibuscum cenatum abeo. Sed antequam hoc ordinatrum claudam, photogramma apponam hujus viculi qui in titulo est, vel potius templi hujus viculi. Imago capta est proximo saturni die.

Murillo (’parvum murum’) est super flumen Gallicum, quod flumen e septentrionibus ad meridiem aquam pyrenaicam ad Hiberum fert. Hic vicus in via est qua non pauci caesaraugustani ad Pyrenaeos aufugiunt, et inter duo oppida, Agüero et Riglos, notissima ex ’mallos’ vel malleis, saxis scilicet quae iis impendent et per quae montium amantibus repere juvat ad summum usque. Quid in causa sit nescio, sed accidit plerumque ut hunc viculum praetereamus et raro in eo sistere decernamus. De me saltem hoc possum dicere. Quam saepe, finem respicientes, iter despicimus. Pulchra est Penelopa sed, cur contemnenda Calypso?

Nonne millies quandam iterastis viam, ex extremo in extremum, decedentes nunquam ad quemlibet medium in ea locum? Mihi quidem centies, si minus millies, Barcinonem, Matritum adeunti paenitebat tot amoena loca, in itinere oblata, praeterire. Ille vicus candidis aedibus! Haec vallis umbrosa inter hos montes! Quidnam celet illud nomen, tam dulce palato meo? Sic itineribus illis toties confectis, paulatim punctum quodque nosse coepi, illectus jam pulchritudine loci, nonnunquam etiam solo nomine adductus... Qui mirus aliquando eventus! Qui alias deceptus! Sed hoc placet in primis mihi viatori. Quam pulchra visa est olim nobis, ideo quod sine spe, Guadalajara! Quam acri voluptate novimus Bellpuig, Brioude, Tozalmuro!

Nonne in itinere novimus omnia?

Murillo pulcher est vicus. Sed illecebrae ipsae me comitabantur.

17/06/2008 21:17 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Varia

20080620191523-8vi8-002.jpg

Amici in Franciam jam hodie redeunt. His diebus ne una quidem nubes in caelo fuit. "Nonne vobis praedixeram (comitibus ait Marie) serenos in Aragonia omnes dies futuros esse? Contra Burdigalae toto mense majo imbres perpetui fuerunt." Quis infitias it?

Jam ’Partes Populares’, praecipuae dexterae partes in Hispania, novam secretariam generalem habent: juvenis est, mulier est, a marito divertit, filium (vel filiam) concepit seminatione quam vocant artificiali. O miraculum, quam diversae fiunt hae partes dexterae! Etiam pergent matrimonium homosexuale insectari?

Cursim dixi, ne mutus ipse maneam, cursim nunc abeo... valete!

A, hoc castellum. Luesia est, vicus aragonensis pulcherrimus.

20/06/2008 19:16 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Miscella

Difficile est mihi, nescio qua de causa (vel quandam imaginor, sed fateri pudet), nova apponere in blogum. Ceterum, artissime certe restringor tempore, et nimis multa circa me acciderunt hos dies. Sed, cum quid quotidie scribere fere officium meum ducam (adeo in me confuse adhaesi sunt officium et consuetudo), en verba quattuor hodierna, cursim ejecta.

Filia major domi fuit aliquot dies: suspicor majoris momenti ei fuisse amicos francos quam patrem convenire. A, zelotypia! Sed filia crescit et omnino bonus homo est. Placet!

Amici franci (hoc verbo nunc uti malo quam ’francogalli’, nam ’Francia’ magis juvat quam ’Francogallia’. Quid vobis videtur?) jam abierunt. (Nonne jam dixeram?) Viserunt et Expositionem Universalem caesaraugustanam, et Monasterium Petrense, et Fontem Omnium (vel Fuendetodos, vicum natalem Francisci Goya), et (veneris die, jam redeuntes) castellum Loarre.

Iterum juvenis quidam (triginta et aliquot annos natus) sibi mortem (heri primo mane) parat. Jam tertio vel quarto proximis his mensibus accidit. Cum hoc egeram nunquam, sed familiaris fuit a pueritia bonae amicae nostrae: quam heri in maerorem maximum invenimus. Quam durum, suicidium! (Aliud verbum ’infimae latinitatis’: sed, mea sententia, necessarium.) Libertati faveo cuiusque sibi mortem consciscendi, at... Suicidium verum et proximum, hominis et integri et juvenis, quam dura clades parentibus, cognatis et affinibus!

De tempestate: ardemus. (Sed annus scholaris finierat frigidulus: nunquam, memoria mea, discipulos dimissimus ante vernales aestus, nullo afro calore passos.)  Nunc calor vere afer est.

Cum de discipulis loquar: omnes nostri probati sunt ab universitate. (Sicut quotannis, ex me quaero: quid sibi vult selectio quae non selegit?).

De puella: ardeo. Etiam senile est igitur desipere. A Thersita, senio confecto adhuc est tibi fax!

22/06/2008 19:09 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Umbra nubis

20080624210807-8v22-046.jpg

Heri fuit dies aestuosus, sed vesperi ventulus frigidulus flare coepit; ex occidenti sole turba nubium crepusculum paulum obscuravit et cutis nobis, qui longe et satis exuti vestibus spatiabamur, gallinacea incepit fieri (ita saltem hispani locuti sumus cum pili frigore horrescant). Hanc imaginem e monte Cajo excepi cum vesper adhuc esset serenus: hoc mihi placebat, umbra primae nubis quae in udum caeruleum incidebat.

Puella nihil loquitur nisi de fabula nescio quae de melancholia ericina: de vetere janitrice et puella callidissima. Puto me lecturum.

24/06/2008 21:09 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Conventus

Caesaraugustam abeo.  Familiaris conventus.  Filiae, mater, matertera...  Haec cum matre hoc mense est.  Jucundum est duas videre sorores, annos ferme ducentos in summa natas, inter se rixantes sicut puellae.  Millies observavi, quicumque cum familia agit in pueritiam redire videri.  Quendam hominem serium et prudentem novisti qui repente infans impotens fit domum parentium ingressus.

Ita hae: mater denuo fit soror minor, majoris imperatoriae vi resistens; haec, solito suo more, huc illuc minorem ducit.  Quam facetum spectaculum!  Altera alteri gaudio sunt.  Simulac os aperuit matertera, soror risum vix tenet.  "Sed quid rides?", quaerit illa peculiari suo cantu castellano.  Haec innocens quaestio risum alterius ciet.  Non quaestio, sed cantus.  Valde fruimur nunc earum sermonibus, nam utrique placet verba adhibere inusitata, verba longinquae pueritiae legionensis.  Ambae anus, viduae, fessae, quam bene vita adhuc frui noverunt!  Hoc nobis discendum est, nec non insolentia et vetera verba.

Haec raptim scripsi, quia noctu forsan redibo nec blogum silere volo.  Valete!

26/06/2008 10:40 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Forum Universale

[Hodie nuntium edo quem heri Mercurius vetuerat.]

o o o

Nudius tertius Foro Universali de aqua parcenda Caesaraugustano adfuerunt mater cum sorore. Jam de adeundo dies praeteritos longe disseruerant.

[Mater] --Adire ego in mente minime habeo. Tanta turba! Talis aestus!

[Matertera Ludovica] --Fac sicuti placeat. Equidem non redeo [Vallisoletum scilicet ubi habitat] invisa Expositione.

[M.] --Tute scis quid agas. Arcesse comitem Annam vel Nenam [filias scilicet measque sorores]. Ego nunquam comitabor.

o o o

Heri duas anus inveni laetissimas.

[Mater] --Jam Foro Universali adfuimus!

[Thersites] --Quid? Una fuistis? Nonne dicebas nunquam te in Forum ingressuram?

[M.] --Vera dicis, sed heri, cum non tam ardens esset aer pesque minus doleret, animos primum, laophorum deinde cepimus. O quam callide apparatum! Laophorus ad ipsam duxit Expositionem! Ubi longae videbantur hominum series, ea intrare conatae sumus. Nequimus autem.

[Th.] --Qua de causa? Quas tesseras emistis?

[M.] --Nullas. Ingredi conabamur sine tessera. Nos videbamus quo intraret turba, ea imus nos, diximus. Sed quidam nos sistere jussit. ’Quo itis, dominae meae?’ ’Huc, ad Forum visendum.’ ’Sed ingressum oportet emi.’

Aliqua techna tum in mentem matris venit:

[M.] --Audi, fili [non ad me, sed ad Fori janitorem alloquitur]. Tesserae, satis sunt nobis. Sed filia habet in crumena, oblita est dare.

Hoc audiens rubeo. Mater, quae semper vera loqui nos dicicit, nonnulla mendacia putat anibus licere ut stipendia aufugiant publica.

[Th.] --Num ingressae denique estis?

[M.] --Minime. Sed duo custodes publici ad nos verba fecerunt. ’Aliquid incommodi, meae dominae?’ ’Viden, fili mi, vetari nos quominus intremus? Nonne vos quoddam nobis agere potestis?’

[C.] --A mea domina, vere piget! Illamne videtis saepem? Ea quidam conati sunt heri furtim ingredi, ideo nos hic appositi sumus, quominus iterum accidat. Unde venitis?

[M.] --Ego Caesaraugusta. Sed soror mea Vallisoleto.

[C.] --At ego zamoranus sum!

[M.] --Zamoranusne? Immo nos duo zamoranae sumus! Ex quo vico?

Custos ille natus erat vix viginti chiliometra a vico matris et materterae. Nomen custodis etiam inter nomina mea est, tertio quartove. Colloquentes duae anus affines et cognatos invenerunt communes.

[M.] --Custos laetissimus erat. ’Diem jam per vos non perdidi!’, dixerat.

o o o

Etiam laetissimae erant mater et matertera. ’Jam Forum invisimus!’, aiebant. Sed porta ne transita quidem erat.

29/06/2008 15:47 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 9 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris